The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
LADISLAO S.R.E. CARDINALI L
ÉKAI,
ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI
CETERISQUE HUNGARIAE SACRIS PRAESULIBUS

 

Venerabili Fratri Nostro
Ladislao S.R.E. Cardinali Lékai
Archiepiscopo Strigoniensi 
ceterisque Hungariae sacris Praesulibus 

PUCOS INTRA DIES Reverendissimus Dominus Aloisius Poggi denuo se istuc tamquam Apostolicae Sedis legatus recipiet, ut colloquia cum nationis vestrae auctoritatibus agat. Antehac semper, quotiens talia ibi negotia erat gesturus, ipse ad vos perferebat salutationem fervidam necnon coniunctionis spiritalis testificationem magni decessoris Nostri, deplorati Pontificis Maximi Pauli VI. Hoc igitur tempore Nos eandem observantes consuetudinem cupimus vobis, Fratres carissimi, similem omnino transmittere salutationem per istas litteras Nostras. Quod valde opportunum esse arbitramur, data videlicet ea occasione, quae novum consequitur pontificatum a nobis modo initum. Porro idem Sedis Apostolicae legatus, qui, nomine Beatissimi Patris Pauli VI vos saepius invisit, nunc iam advenit nomine Ioannis Pauli II, qui e Christi voluntate, creatus est Beati Petri successor post triginta tres dumtaxat dies Ioannis Pauli I pontificatus, quem nulla umquam exstinguet oblivio. Volumus proinde, carissimi Fratres, ut Archiepiscopus Aloisius Poggi apud vos interpres sit in praesenti eiusdem curae pastoralis qua Supremus Pastor premitur de Ecclesia vestrae patriae, quae etiam priores Summos Pontifices tantum sollicitabat. Cuius quidem rei plurimae rationes sunt. 

Attamen ad eas omnes superiores causas accedit nunc peculiaris consideratio originis Nostrae et civitatis et ipsius Sedis Cracoviensis, ex qua devocati sumus ad Cathedram Petri Romanam. Silentio non possumus haec cuncta praenerire; immo magis Nos illa impellunt, ut vos, carissimi Fratres, hisce litteris alloquamur. Ortus enim Noster ex Polonia generisque communitas cum illa gente, quae cum Hungariae populo vinculis pluribus colliganur historiae communis et vicinitatis tum etiam domuum regiarum et consimilis fortunae, efficit plane, ut singula ista necessario ob oculos nobis obversentur, hac oblata opportunitate. Praeterea in cathedrali templo Cracoviensi, quod relinquere debuimus, un Apostolorum hereditatem Romanam susciperemus, pie coluntur exuviae illius Hungariae filiae, Hedvigis Reginae, quam Ecclesia in Polonia iam multa saecula beatam appellat; reginae, inquimus, meritorum illustrium, quam universi Poloni ac praesertim iuvenes perpetuo complectuntur amore.

Si harum ergo rerum memoriam celebramus, Venerabiles Nobisque Dilecti Fratres, ideo facimus istud, ut quam plenissimam vim historicam addamus primae huic veluti congressioni Nostrae per linteras institutae. Aetates praeteritae assignaverunt populo vestro excellentem profecto locum in totius Europae historia maxinieque in Ecclesiae et religionis Christianae progressu. Docunientum autem atque certo quodam modo signum eiusdem praestantiae exstat Sancnus Stephanus Hungariae patronus, quem iure simul habemus patriae vestrae patronum simul vero fidei apostolum Ecclesiaeque conditorem in Hungaria. Millesimus nuper abiit annus a praeclaris istis primordiis, quae indicant pariter initium totius hisnoriae tum Ecclesiae tum Populi tum Civitatis in patria vestra. 

Coginationes inde nostras ad haec omnia facta et adiuncta convertentes, volumus eodem tenpore declarare nobis persuasum esse Ecclesiam Catholicam, quae partes tanti momenti in Hungariae historia sustinuerit, posse etiam deinceps pergere quasi vultum spiritalem patriae vestrae conformate afferendo flliis ac filiabus suis eandem Evangelii Christi lucem quae not per saecula raniones vitae civium vestrorum illuminaverit. Exoptamus quidem, ut idem lumen – per episcopalem operam vestram, per industriam pastoralem vestrorum sacerdotum et familiarum religiosarum et laicorum catholicorum – pergere valeat magnam adhibere vim ad animos, conscientias, corda hominum, quos doceat sensum praecepti caritatis, observantiam dignitatis cuiusque hominis, affectum nobilis lihertatis cum amore strenui laboris pro bono communi proque eis omnihus virtutibus singulorum cunctarumque familiarum ac totius societatis, quae pernecessariae sunt ad tale bonum consequendum. Contendite, Venerabiles ac Dilecti Fratres, fructuose utiliterque universis his propositis deservire per apostolicam testificationem vestram et salutis animarum studium, per amorem traditionum vestrae nationis et coniunctionem cum successore Sancti Petri oninique Episcoporum collegio in Ecclesia Christi. Una demum cum salutatione hac fraterna transmittimus Apostolicam Benedictionem vobis et toti communitati ecclesiali, cui Christus vos praefecit pastores ac magistros.  

Sic enim per vos paternae benevolentiae Nostrae interpretes volumus Nostram vocem salutantem pervenire ad totum illum Hungariae populum cui Nos memores insignium eius rerum gestarum precamur a Deo pacis abundantiam et maiorem usque prosperitanem. 

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Decembris anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II 

 

    © Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top