|
NUNTIUS GRATULATORIUS IOANNIS PAULI PP. II
ERMENEGILDO S.R.E. CARDINALI FLORIT, XXV EPISCOPATUS ANNUM COMPLENTI
Aestimatio diuturni operas episcopalis tui, Venerabilis
Frater Noster, Nos impellit, ut has tibi mittamus Litteras, quibus gratulantem
mentem Nostram tibi aperiamus in vicesimo quinto Episcopatus tui die natali. Una
tecum cupimus ante omnia summo Deo gratias agere plurimas de omnibus beneficias
quibus iter tuum conspersit; etenim Nos non fugit qualia et quanta commoda tu,
caelitus sustentatus, adferre potuisti clero ac populo tuo regimini concreditο.
Nos iuvat tecum recordatione prosequi illud tempus
praeteritum ex quo tu, sacerdos ordinatus ac vix laurea donatus, ingenio,
viribus studioque omni ad salutem animarum procurandam naviter es operatus in
pago vulgo Palmanova appellato. Romam dein vocatus, apud Pontificiam
Universitatem Lateranensem praeclara dedisti specimina magistri sana doctrina
enutriti atque verbo Dei; et iuvenes sacerdotium adfectantes sapienti atque
aequa moderatione rexisti.
Archiepiscopus demum titulo Hierapolitanus in Syria
constitutus, Coadiutorem egisti Ecclesiae Florentinae, quam, aliquot post annos,
velut hereditate accepisti ut eam in vias Domini duceres.
In sacrum Cardinalium Collegium adlectus, Ecclesiae Dei
inserviisti religiosa administratione difficilium negotiorum, quae eiusdem
dicionis pastoralis gubernatio attulit.
Fraternam proinde laudationem Nostram de Episcopatus tui
curriculo et opere cupimus Nos, Venerabilis Frater Noster, ex longinquo
admiscere benevolentiae officiis, quibus Florentina communitas te afficiet in
sollemnitate santi Iοannis Baptistae.
Interea tibi in primis, sollemnia anniversaria celebranti,
Archiepiscopo Ioanni Benelli eidemque S. R. E. Cardinali, clero, populo, iisque
omnibus, quos caros habes, Apostolicam Benedictionem divinae benevolentiae
signum singularisque Nostrae dilectionis testem, peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanas, die XVIII mensis Iunii, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana |