IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
THOMAE S.R.E. CARDINALI COORAY,
OB QUINQUAGESIMUM EXPLETUM ANNUM
A SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE
Venerabili Fratri Nostro
Thomae S. R. E. Cardinali Cooray
Archiepiscopo quondam Columbensis
HAEC PSALMISTAE VERBA: “ Quid retribuam Domino, pro omnibus quae
retribuit mihi? ”, milies iam a te antehac cantata, Venerabilis Frater Noster,
die vigesimo tertio mensis Iunii ex intimo pectore novo modo promes, quasi
hymnum quo quasi in epitomen coges omnia dona tibi a Domino concessa. Ex quo
enim sacerdos es ordinatus, quinquaginta elapsi sunt anni, per quos Deus sine
intermissione te suis affecit beneficiis, quae ad hoc unum redigi possunt: dedit
tibi ut manens in Christo, vite vera, in eius dilectione maneres et palmes esses
multum afferens fructum, pro ipsius sacerdotii natura. Inde enim dignitatis et
muneris tui conscientiam trahens, sanctimoniam vitae tuae instituere valuisti,
ut esses quaedam Christi Summi Sacerdotis non deformis imago. Inde factus es
docilis eius praeceptis; eius veritatis firmus assertor; fidei custos in omnibus
vitae adiunctis; constans et impiger in laboribus; exemplar virtutum; documentum
cuiusdam vivendi ipsamque vitam interpretandi dissimilis rationis hac in aetate
effrenato studio voluptatum quassata et in novam paganitatem ruente; is denique
Christi testis, qui per quinquaginta annos tecum plurimos ad Christum adduceres,
vel saltem nomine Christi conturbares, agitares eumque multorum mentibus et
cordibus indagandum proponeres.Hic fructus multus. Dies tamen, quo sollemniter
celebrabis hoc tam longum navitatis tuae spatium, occasio haud dubie erit, cur
aliquid addas huic operum opulento patrimonio. Non enim te ipsum celebrabis, sed
eum qui te veluti instrumento usus est ad vitam suam hominibus tradendam;
sentiesque de te, quod de se Ioannes Baptista cum ait: “ Illum oportet crescere,
me autem minui ”. Et erit hoc maximum gaudium tuum; nam dulcissimae deliciarum
cuiusvis veri sacerdotis – utpote vice Christi fungentis – hae sunt: nuper se
quasi Christum crescere sivisse, ut unus appareret Christus; et clare
intellegens nonnisi opera Dei fuisse, quae tu fecisti, simpliciter et humiliter
eadem in manus eius, misericordis Patris, remittes.
Dum, Venerabilis Frater Noster, te alloquimur sacerdotem, ad
episcopale munus insuper evectum, memorem etiam animum Nostrum tibi aperimus
quod, ut Decessorum Nostrorum validissimus adiutor fuisti, ita Noster esse
pergis in ilio magno negotio quod his orationis dominicae verbis comprehenditur:
“ Adveniat regnum tuum ”. Fac cogites hos quinquaginta annos non tempus fuisse
dilapsum et exstinctum, sed esse potius tempus vivum et in Ecclesia permansurum,
prout ad illud regnum dilatandum contulisti simulque portam immortalitatis. Haec
fides laetificet sollemnia quae acturus es; nam diem festum vitae celebrabis;
quoddam “ est ”, non quoddam “ fuit ”.
Hoc omen precibus firmamus et Apostolica Benedictione, quam
libentissimo animo tibi impertimus et iis qui te per celebrationes circumstantes
quasi Dei vox erunt: vox laudationis, vox gratulationis, vox dilectionis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana