The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA MITTITUR
R. P.  GERARDO ROGOWSKI,
MODERATORI GENERALI,
PRIMO EXPLETO SAECULO
A CONDITA SOCIETATE DIVINI SALVATORIS

 

Reverendissimo Patri Gerardo Rogowski
Moderatori Supremo Societatis Divini Salvatoris

Contemplati permagna iam Nos cum laetitia simul diem natalem Servi Dei Francisci Mariae Jordan insignis quidem conditoris Societatis Divini Salvatoris qui instanti Iunio mense continget, simul – longius prospicientes in posterum – centesima ipsa sollemnia natalicia excitatae ab eo hic Romae eiusdem illius Societatis die videlicet octavo proximi mensis Decembris, peculiarem hisce Litteris operam cupimus dare ut per te, Reverendissime Pater, sensuum Nostrorum omnium et adfectuum apud Societatem interpretem vehementer ante omnia gratulemur universae familiae vestrae primum ita prospere transactum vitae actuosae et apostolicae industriae saeculum intra Ecclesia Christi communitatem utque firmiter dein cohortemur singula eius membra ad pristinum legiferi Patris animum penitus denuo suscipiendum, fervorem evangelicum studiose repetendum, consilium religiosae congregationis fideliter implendum.

Sane haud praeterit Nos quae deliberationes et investigationes hunc totum per annum in quattuordecim Societatis provinciis tribusque externis missionibus sedulo iam tractentur de fontibus ac principiis instituti vestri, de ipsius conditoris virtutibus ac propositis, de apta mentium renovatione legumque adcommodatione secundum praesentes Populi Dei necessitates. Haec Nos studia vestra precibus maxime Nostris comitamur ut anniversaria originum commemoratio inveniat cunctos Societatis sodales ipsos ardentiores evangelii veraeque fidei apostolos, constantiores Iesu Christi mundi Salvatoris praecones, promptiores ubique Matris Ecclesiae ministros.

Non enim satis umquam virium aut temporis, satis opum aut curae, satis ingenii aut laboris impendi poterit in praestantissimam omnium causam: hominum scilicet aeternae salutis ac dignae illorum vitae terrenae secundum Christi praecepta et Ecclesiae monita. Plures siquidem homines nunc quam alias conquirunt lucem doctrinae Iesu Nazareni; plures quam antehac sacramentorum sitiunt solacia et auxilia; plures usque appetunt sodalitatem baptizatorum credentiumque in Christum ac beatam communionis ecclesialis securitatem. At tamen haec ipsa maximi profecto pretii bona ac beneficia concupiscebat ipse quoquoversus terrarum exportare Franciscus Maria Jordan ideoque Societatem illam incohavit centum abhinc annos quae pro certo vitae suae munere communicaret cum hominibus quam plurimis easdem Salvatoris mundi gratias.

Manet semperque in finem vinea ista colenda manebit; oves quaedam reperientur semper errantes Pastoremque divinum desiderantes; opus etiamnunc superest evangelii propagandi immensum, quod immo difficilius singulos fit in dies ob alia nunc temporum adiuncta moresque hominum mutatos; vocatio apostolica et missionalis, evangelica et sacerdotalis exspectat numquam non animosos et alacres operarios. En igitur latissimum quidem campum ubi proprium Salvatorianorum charisma suam valet debetque exserere vim.

Nihil autem dubitare possumus quin vos, si optatos certe fructus spiritales ex centenaria hac Societatis celebritate derivaveritis in unamquamque ipsius provinciam et missionem, domum immo et animam, plenius exsecuturi sitis alta proposita venerabilis legum latoris clariusque etiam exhibituri exemplum fidelitatis erga Ecclesiam, amoris erga familiam religiosam vestram, inflammati ab integro studii erga vocationem vestri propriam. Inde vicissim sine dubio fiet ut, quibus providus ipse Deus gratiam indiderit, facilius obsequantur Ei Salvatorianumque ingrediantur institutum.

Haec proinde sensa Nostra et cogitata sunt de centesimo anno a condita Societate Divini Salvatoris; haec vota Nostra sunt et bona omina quae his Litteris testificari placuit tibi, Reverendissime Pater, et omni tecum cui praees religiosae per orbem familiae. Esto demum vobis Apostolica Nostra Benedictio singulis quidem amantissime reddita documentum benevolae gratulationis Nostrae; esto pariter ea vobis superni posthac semper tum luminis et solacii tum praesidii et roboris pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iulii, anno Domini MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top