Novimus, Venerabilis Frater Noster, brevi oriturum diem,
qui singulari spiritus laetitia te afficiet, cum quasi quaedam sacri itineris
meta tibi arrideat: sexagesimum enim tu exiges annum, ex quo sacerdos Christi
es ordinatus.
Per has Litteras Nostras gaudia tua participantes, tibi
ante omnia faustum hunc eventum gratulamur. Etenim, qualia divina officia tibi
tradita ! Eucharistiam consecrare, peccata dimittere, homines in pristinam Dei
consuetudinem redintegrare, similia; haec non humana virtute comparari possunt,
sed unius Dei benevolentia et gratia.
Postquam vero inter Episcopos es cooptatus, et dein in
Sacrum Cardinalium collegium ascitus, tua dignitas et potestas tam aucta, velut
prospectus eius, qui de colle montes altissimos superat.
Haec ergo anniversaria memoria Nos movet, ut gratulantis
animi Nostri sensus tibi aperiamus de Ecclesia bene merito, ubique, Frater in
fratrem, felicia et prospera precemur: nam, Venerabilium Fratrum Nostrorum
solidus vigor, honor Noster (cfr. Greg. M., Ad Eulogium, 8, 30). Novimus enim
non leves tibi sustinendos fuisse labores, ut Ecclesia istic constans maneret et
salvificum munus, a Domino sibi mandatum, impleret. Itaque haec vox amantissima
Nostra, e beati Petri Solio exsonans, sit laudis nuntia et omnes, qui ad
religionem provehendam incumbunt, confirmet ad pergendum nobile opus.
Vota et omina Nostra secundet Apostolica Benedictio, quam
amanti animo impertimus tibi, Episcopo Auxiliari tuo, clero ac populo cuncto
Pragensi, Nobis sane carissimo.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Iunii, anno MCMLXXXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP.
II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana