The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
IOANNEM VAUGHN,
MINISTRUM GENERALEM
 ORDINIS FRATRUM MINORUM;
AD VITALEM BOMMARCO,
MINISTRUM GENERALEM ORDINIS FRATRUM MINORUM CONVENTUALIUM;
AD FLAVIUM CARRARO,
MINISTRUM GENERALEM ORDINIS FRATRUM MINORUM CAPUCCINORUM;
AD ROLANDUM FALEY,
MINISTRUM GENERALEM TERTII ORDINIS REGULARIS S. FRANCISCI:
VIII EXPLETO SAECULO AB ORTU S. FRANCISCI ASSISIENSIS.
 

 

Dilecti filii,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

I

“Radiabat velut stella fulgens in caligine noctis et quasi mane expansum super tenebras”: his verbis Thomas a Celano sanctum Franciscum Assisiensem praedicavit, cuius vitae primus exstitit narrator.

Quod praeconium Nos iuvat iterare, dum memoria octavi revoluti saeculi ab ortu praeclarissimi huius viri celebratur. Re quidem vera Nos iam die III mensis Octobris anno MCMLXXXI permultos sodales quattuor Familiarum Franciscalium, religiosas et alios, qui in via vitae Seraphicum Patrem sequuntur, in Petriana Basilica Vaticana sacras agentes vigilias, proxime necnon frequentes Christifideles, in cathedrali ecclesia Assisiensi ductu eius dem sedis episcopi congregatos, per aetheris undas sumus allocuti ut anni praedictae memoriae recolendae dicati faceremus initium.

Nunc vero sermonem illum quasi persequentibus est Nobis propositum per hanc Epistulam quaedam capita magisterii evangelici, ab illo exhibiti, in lumine ponere atque nuntium, quem idem hominibus nostrae aetatis dare videtur, vobiscum et per vos cum quam plurimis communicare.

In libro, quo sancti Francisci vitae selecti flores perhibentur, frater Massaeus, unus e primis eius asseclis, quondam ab illo narratur quaesivisse: “Unde tibi quod totus mundus veniat ad te?”. Post octo saecula exacta ab ortu Sancti Assisiensis haec interrogatio momentum retinet suum, quin immo maior est causa cur ea ponatur. Etenim non solum auctus est numerus eorum qui eius vestigiis pressius sunt ingressi, Regulam ab eo compositam ut vivendi normam sibi statuentes, sed etiam admiratio illius et studiosa in eundem voluntas nedum temporum cursu — quemadmodum fieri solet in rebus humanis — sint deminutae, altius in animis haeserunt latiusque manarunt; quarum signa in christiana disciplina spirituali, in arte, in poesi, in omnibus fere cultus humani occidentalis formis firmiter exstant impressa. Italica Natio, quae honori habet tantum virum se progenuisse, eum, una cum alia magni nominis alumna sua, Catharina Senensi, praecipuum apud Deum Patronum elegit.

Eius fama deinde fines Europae est egressa, adeo ut ad eum haud immerito verba Evangelii possint transferri: “Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod hic fecit”.

Franciscus profecto talem se praebet, qui omnes habeat assensores, quatenus, quotquot eius vitae rationem cognoverint, exemplum humanitatis ab ipso propositum unanimi comprobant. Unde haud abs re esse videtur hoc anno, illius memoriae sacro, interrogationem a fratre Massaeo cum animi simplicitate prolatam repetere: cur totus mundus venit ad Franciscum Assisiensem?

Cui quaestioni saltem partim potest responderi affirmando homines propterea hunc Caelitem admirari atque diligere quod in eo vident effecta - ac quidem modo praestantissimo — ea quae maxime affectant, quae tamen saepe in vita sua consequi nequeunt; haec vero sunt: laetitia, libertas, pax, concordia et conciliatio inter homines atque res ipsas.

II

Revera haec omnia et ali a in vita Pauperis Assisiensis singulari splendore refulgent.

Imprimis laetitia elucet, siquidem Franciscus pernotus est ut vir perfecta laetitia perfusus. In tota vita sua “summum et praecipuum studium habuit . . ., quod semper fuit sollicitus interius et exterius habere (et) conservare in se laetitiam spiritualem”.

Saepe, ut est in monumentis rerum gestarum, impetum laetitiae, qui intus urgebat, cohibere non valuit ita ut, vagi cantoris instar, frustis ligneis pulsatores instrumenti musici “viellae” appellati imitans, laudes Dei Gallice caneret. Gaudium, quo Franciscus replebatur, e stupore est ortum, quo pro animi sui simplicitate et innocentia universas res et eventus contemplabatur; potissimum vero e spe promanavit, quam alebat in corde et qua motus exclamabat: “Tantum est bonum, quod exspecto, quod omnis poena me delectat”.

Quamvis fere numquam verbo libertatis uteretur, tamen vita eius tota reapse singularis fuit evangelicae libertatis ostensio. Ex omni eius se gerendi modo, ex omni incepto interior animi libertas pellucebat et spontaneus habitus mentis, qui caritatem effecit legem supremam ac Deo penitus adhaesit. Unum e plurimis huius rei documentis est libertas, quam fratribus suis congruenter Evangelio concessit, de omnibus cibis, qui iis apponerentur, manducandi.

Libertas vero, quam Franciscus est secutus et extulit, obtemperationi Ecclesiae, immo “omnibus hominibus, qui sunt in mundo”, nequaquam repugnat, sed, contra, ex hac ipsa exoritur. Perfecta enim illa forma primigenia hominis, ex qua est liber ac dominus universi, in eo peculiari luce effulget.

Qua in re etiam singularis illa familiaritas ac docilitas continentur, quas omnes creaturae huic Pauperi Christi exhibebant. Unde factum est ut aves eum sacram praedicatio nem habentem auscultarent, lupus - secundum notam narrationem — mansuefieret, ignis ipse, suos mitigans ardores, “curialis”, id est comis, redderetur. Itaque ut praedictus primus eius vitae narrator affirmat, “in via oboedientiae ambulans et divinae subiectionis perfecte iugum amplectens, in creaturarum oboedientia magnam coram Deo adeptus est dignitatem”. Potissimum vero libertas sancti Francisci e voluntaria provenit paupertate, qua omni cupidine terrena et sollicitudine eximebatur, ita ut unus ex illis hominibus evaserit, qui secundum verba Apostoli sunt “nihil habentes et omnia possidentes”.

Franciscus, praeterquam quod vir fuit perfecta laetitia et libertate insignis, coli non desinit ut pacis et fraternitatis universalis suavissimus amator. Pax autem, qua Franciscus ipse fruebatur et quam effundebat, a Deo ut a fonte repetitur, quem his vocibus orans est allocutus: “Tu es mansuetudo, tu es securitas, tu es quietas”. Quae quidem pax humanam formam vimque induit in Christo Iesu, qui est “pax nostra”: in eo, quemadmodum sanctum Paulum secutus Franciscus scripsit, “quae in caelis et quae in terra sunt, pacificata sunt et reconciliata omnipotenti Deo”. “Dominus det tibi pacem”: his verbis, divina revelatione edoctus, universos homines salutavit. Fuit re vera “pacificus” seu pacis conciliator et auctor — cuiusmodi homo in Evangelio beatus praedicatur - quoniam “tota . . . verborum eius discurrebat materia ad extinguendas inimicitias et ad pacis foedera reformanda”. Ad pacem et concordiam revocavit civium ordines eiusdem oppidi, caede cruenta inter se dimicantes, daemones, discordiarum fautores, suis precibus fugans. Inter urbes discidio disiunctas, inter clerum et populum atque etiam, ut fertur, inter homines et beluas pacem constituit. Verumtamen pax, ut est Francisco persuasum, venia danda conficitur; quam ob rem ut magistrum urbis Assisii eiusque sedis episcopum, iurgio inter se contendentes, ad pacem ineundam adduceret, cantico fratris solis haec verba pernota curavit adiungenda: “Laudatus sis, mi Domine, propter illos, qui dimittunt propter tuum amorem”.

Franciscus neminem censebat inimicum, sed unumquemque fratrem arbitrabatur. Quo factum est ut omnia repagula, quibus homines illorum temporum inter se dissociabantur, supergrederetur atque amorem Christi ipsis nuntiaret Saracenis, in animis iaciens quasi semina voluntatis illius ad colloquendum proclivis et oecumenismi inter homines ingenii cultura, stirpe, religione dispariles instituendi, quae sunt e rebus praestantioribus, ad quas aetas nostra profecit. Quin immo hunc universalis fraternitatis sensum dilatavit in cuncta creata, etiam inanima: in solem, lunam, aquam, ventum, ignem, terram, quae pro cuiusque genere fratres et sorores appellavit et suavi quadam cum reverentia est prosecutus. Ad haec quod attinet, ita de eo scriptum invenimus: “Inauditae devotionis effectu complectitur omnia, alloquens ea de Domino, et in laudem eius adhortans”. Haec mente considerantes et illorum optatis satisfacere volentes, qui de rebus naturae, in quibus homines vivunt, hodie merito sunt solliciti, sanctum Franciscum Assisiensem Litteris Apostolicis die XXIX mensis Novembris anno MCMLXXIX sub anulo Piscatoris datis omnium oecologiae cultorum caelestem renuntiavimus Patronum. Verumtamen exemplum Francisci hac in re simul certissimo est documento creaturas et elementa ab iniusta et noxia violatione non prohiberi, nisi quatenus, luce biblica creationis et redemptionis affulgente, conspiciuntur ut creaturae, circa quas homo obstringatur officio, non quae eius permittantur arbitrio, et quae una cum eo exspectent cupiantque ut “liberentur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei”.

III

Hactenus de rebus tractavimus, propter quas hominum genus de Francisco Assisiensi merito gloriatur neque eum desinit admirari, de laetitia dicimus, de libertate, de pace, de fraternitate universali.

Si autem in his dumtaxat consisteremus, de inani ageretur admiratione, quae parvam aut nullam vim haberet ad edocendos homines, qui nunc sunt, de modo eadem, quae supra sunt dicta, bona consequendi; idem prorsus valeret ac fructus carpere velle, arboris stipite et radice neglectis.

Ut ergo celebratio memoriae octavi saeculi expleti a sancti Francisci ortu conscientias revera permoveat in iisque veluti vestigia relinquat, oportet radices vestigentur ut cognoscatur quomodo vita seraphici viri tam mirabiles edere potuerit fructus. Etenim pax, laetitia, libertas, amor non forte fortuna vel natura sunt Francisco donata eiusque animum exornarunt, sed ex consilio capto et asperrima via, quae ipse his verbis comprehendit “facere paenitentiam”, quemadmodum in initio Testamenti sui scripsit: “Dominius ita dedit mihi fratri Francisco incipere faciendi paenitentiam: qui, cum essem in peccatis, nimis mihi videbatur amarum videre leprosos. Et ipse Dominus conduxit me inter illos et feci misericordiam cum illis. Et recedente me ab ipsis, id quod videbatur mihi amarum, conversum fuit mihi in dulcedinem animi et corporis; et postea parum steti et exivi de saeculo”.

“Paenitentiam facere” vel “vivere in paenitentia”: hae voces in sancti Francisci scriptis potissimum frequentantur, quippe quae totam eius vitam sacramque praedicationem paucis aptissime complectantur. Cum de vita nova recte dirigenda ageretur — magni sane momenti tempore — ipse, a Christo quaerens consilium, Evangelii codicem aperuit et hoc Domini responsum repperit ibi expressum, quo deinde usque ad mortem se conformavit: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum”. Re quidem vera abnegatio sui via fuit, qua Franciscus “animam” seu vitam suam invenit. Adeptus est laetitiam tolerando labores, libertatem oboediendo et semet ipsum penitus abnegando, amorem erga omnes creaturas eo quod se ipsum oderat, id est, ut Evangelium docet, eo quod sui amorem devicit. Ambulans olim in via, fratri Leoni exposuit veram laetitiam positam esse in patientia cuiusvis acerbitatis ac tribulationis, propter Christi amorem adhibenda.

“Vivere in paenitentia” secundum sanctum Franciscum idem valet ac peccatum in tota eius gravitate agnoscere; coram Deo in paenitudine constanter conversari; hunc compunctionis ac doloris sensum austero studio ascetico in vitae usum traducere. Qua in re ille eo est progressus ut, antequam moreretur, quasi veniam petens, confessus sit se “multum peccasse in fratrem corpus”, quod tanta maceratione in vita afflixisset.

Haec, quam Franciscus tenuit, via sermone christiano breviter crux appellatur. Ipse fuit et etiamnum est praeco ac nuntius, per quem Ecclesia ad partes primarias, quas obtinet praedicatio crucis, firmissime provocatur, quasi Deus per pauperem servum suum Franciscum lignum vitae iterum plantare voluerit “in medio civitatis”, id est in medio Ecclesiae. Quam ob rem, cum hoc anno, memoriae eiusdem sancti Caelitis dicato, eius sepulcrum piae peregrinationis causa adiissemus, has illi adhibuimus preces: “Arcana ratio spiritualium divitiarum tuarum in Christi cruce continebatur . . . Doce nos, quemadmodum Paulus apostolus temet ipsum docuit, ut nobis absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi”.

Christus crucifixus itineris dux fuit Francisco ab initio vitae eius novae usque ad finem; qui etiam in monte Alverniae exterius ei sacra stigmata impressit ita ut is ante hominum quoque oculos “descriptus sit crucifixus”. Totum se Franciscus exemplo Crucifixi effinxit et conformavit; atque maxima causa cur summae se dederet paupertati, fuit Crucifixi sequela. Cum morti iam propinquaret, singularem experientiam suam spiritualem his simplicibus sed altissimis verbis comprehendit: “Scio Christum pauperem crucifixum”. Re quidem vera, ex quo ad Deum est conversus, continenter vixit ut is qui stigmatibus Christi est signatus.

Redeamus igitur ad interrogationem initio positam: “Unde tibi quod totus mundus veniat ad te?”; iam probe patet responsio, quae in hisce Iesu Christi vocibus continetur: “Ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum”. Cuncti profecto homines ad Franciscum Assisiensem alliciuntur, quoniam ille, divinum Magistrum suum secutus, voluit quodammodo “exaltari a terra”, videlicet esse crucifixus, adeo ut iam non viveret ipse, sed Christus in eo, si licet verba Apostoli ad eundem transferre.

Hominibus aetatis nostrae, qui omnibus viribus contendunt ut dolorem submoveant, sed id efficere nullatenus valent, quin immo angoribus eo vehementius cruciantur, quo acrius praecipuas, quas putant, causas dolorum auferre nituntur, sanctus Franciscus, paucis verbis usus, sed immensa auctoritate vitae suae commendatus, viam christianam, quae eo ducit, commonstrat: agitur nempe de tollenda causa ultima doloris et iniustitiae, quae est peccatum, praesertim peccatum inordinati sui amoris. Si amorem proprium veluti crucifigit, homo languorem illum evincit, quo affectus sibi soli, dempta consociatione, studet, quo omnia ad suam refert utilitatem; atque, ut ita dicamus, ferreum circulum vetustatis et mortis disrumpit necnon in novum ingreditur orbem, in cuius medio est Deus cuiusque finibus fratres universi includuntur; fit, ad summam, “nova creatura in Christo”.

Huius rei habita ratione, annus memoriae ortus sancti Francisci dicatus, qui ad finem iam vergit, provida esse videtur praeparatio Synodi Episcoporum, quae anno MCMLXXXIII celebrabitur cuique hoc est argumentum propositum: “De reconciliatione et paenitentia in missione Ecclesiae”.

Ipse qui singularem fecunditatem a se capti consilii de “paenitentia facienda” est expertus, etiam nobis, christianis horum temporum, donum impetret animo comprehendendi veritatem, ex qua homines novi evadere non possumus, qui laetitia, libertate, pace fruantur, nisi peccatum, quod est in nobis, humiliter agnoscamus, nisi verae paenitudinis lavacro mundemur ac deinde “faciamus fructus dignos paenitentiae”.

IV

His litteris, quibus octavum saeculum revolutum a sancti Francisci ortu recolimus, finem imponere nolumus quin de peculiari eiusdem Caelitis observantia erga Ecclesiam ac de vinculis pietatis et amicitiae, quibus filii in modum cum Romanis Pontificibus aetatis suae coniungebatur, commemoremus.

Persuasum sibi habens eum qui non “colligat” cum Ecclesia, “dispergere”, vir Dei usque ab initio curae hahuit ut opus suum approbatione et praesidio “Sanctae Romanae Ecclesiae” confirmaretur et obtegeretur, quod propositum his verbis in Regula sua declaravit: “Ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae stabiles in fide catholica paupertatem et humilitatem et sactum evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus”.

Primus eius vitae narrator haec de ipso affirmat: “Inter omnia et super omnia fidem sanctae Romanae Ecclesiae servandam, venerandam et imitandam fore censebat, in qua sola salus consistit omnium salvandorum. Venerabatur sacerdotes et omnem ecclesiasticum ordinem nimio amplexabatur affectu”.

Ecclesia autem fiduciam a Paupere Christi in se collocatam eo rependit quod non solum Regulam eius approbavit, sed etiam quod peculiarem ei honorem et benevolentiam tribuit. De hoc Francisci in Ecclesiam amore sumus locuti, cum ineunte anno eiusdem Sancti memoria insigni praedictum nuntium ederemus, haec praeter alia proferentes: “Charisma et munus propheticum fratris Francisci eo pertinebant ut definite ostenderetur Evangelium commissum esse Ecclesiae, ex eo vivendum idque in vitae usum traducendum praesertim et exempli in modum in Ecclesia atque assentiente et fulciente Ecclesia ipsa”.

Condiciones autem vitae, quam nunc Ecclesia transigit, videntur monere ut perspiciatur diligentius quomodo sanctus Franciscus reapse temporibus illis actuosam partem habuerit rerum Ecclesiae.

Quae quidem tempora propterea erant conspicua et peculiaria quod renovatio liturgica et moralis ipsius Ecclesiae magno nisu promovebatur; qui nisus ad fastigium pervenit Concilio Oecumenico Lateranensi IV, anno MCCXV celebrato. Quamvis certo non constet Franciscum sessionibus eiusdem universalis Synodi interfuisse, tamen nullum est dubium quin eximia proposita et consulta Concilii probe comperta habuerit atque egregiam operam ipse et Ordo ab eo conditus contulerint ad exequendam renovationem, cuius formam Concilium exararat. Profecto ad canones eiusdem universalis Synodi et ad epistulam Honorii PP. III manifesto refertur pia contentio illa, ad Eucharistiam pertinens, qua Sanctus Assisiensis operam dedit ut ecclesiis, tabernaculis, vasis sacris maior decor accresceret, maxime vero ut iterum vigesceret amor erga sanctissimum Corpus et Sanguinem Domini Nostri Iesu Christi.

Quin etiam Franciscus consilium de renovanda paenitentia est amplexus, quod Innocentius PP. III proposuit, cum in exordio Concilii Lateranensis astantes alloqueretur. Quo in sermone Summus Pontifex ille, Decessor Noster praeclarissimus, universos Christianos, praesertim clericos, ad spiritualem renovationem, conversionem ad Deum et morum emendationem inducendam est cohortatus; atque verba prophetica, quae sunt apud Ezechielem, cap. IX, adhibens, litteram thau (postremam alphabeti Hebraici, formam crucis exprimentem) asseruit esse signum eorum, qui “carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis”, quique de hominum defectione a Deo gemunt ac dolent: “Hoc signum gerit in fronte, qui virtutem crucis ostendit in opere”.

Ex ore Romani Pontificis sanctus Franciscus hausit sibique ascivit hanc hortationem ad purificationem et renovationem Ecclesiae faciendam. Etenim ab illo die — ut proditum est — signum thau habuit in honore singulari; quod quidem litterulis manu sua subscripsit — ut epistolio ad fratrem Leonem dato — idque in fratrum cellis incidit, in monitionibus suis commendavit, “tamquam si — quemadmodum ait sanctus Bonaventura — omne ipsius studium foret iuxta propheticum dictum signare Thau super frontes virorum gementium et dolentium, ad Christum Iesum veraciter conversorum”.

Haec et alia ostendunt Franciscum sibi proposuisse ut opus suum humiliter inserviret consiliis de renovatione spirituali, quae ordo hierarchicus cepisset. Ad ea exsequenda ipse sua contulit sanctitate, subsidio videlicet, pro quo nihil poterat substitui. Cum prius totum se ad oboediendum Spiritum composuisset, eo quod Christo Crucifixo se similem reddebat, factus est quasi instrumentum, quo usus est Spiritus ipse ut Ecclesiam interius renovaret, eademque esset “sancta et immaculata”. Vir Dei, “divina inspiratione” motus — ut ipsemet consueverat affirmare — id est fervore Spiritus Sancti impulsus, haec omnia egit; in cunctis “Spiritum et vitam” quaesivit, quae sancti Ioannis verba ipse libenter usurpabat. Hinc profecto miranda vis ad renovandum efficax, quae in eius persona et vita inerat, manavit. Ita ille veri nominis promotor renovationis Ecclesiae evasit, non quidem obiurgatione et censura, sed sanctitate.

Aetas, quam nunc Ecclesia transigit, quibusdam rationibus est saeculo similis, quo sanctus vixit Franciscus. Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum multiplicia proposita et consilia christianae vitae renovandae edixit. Verumtamen, ut in Epistula nuper scripsimus vertente anno MDC a Concilio Contantinopolitano I necnon MDL a Concilio Ephesino, “omne renovationis opus Ecclesiae, quod adeo providenter suasit incepitque Concilium Vaticanum Secundum . . . impleri nequit nisi in Spiritu Sancto, adiuvante scilicet luce eius et virtute”. Huiusmodi vero actio Spiritus Sancti, quae summum obtinet momentum, non fit ex more nisi per homines, in quorum animos Spiritus Christi sit penitus illapsus quique huius veluti instrumenta sint effecti adeoque eundem Spiritum in fratres, diversis quidem modis, transfundere valeant.

Itaque memoria natalis sancti Francisci, quae hoc anno sollemnibus celebratur, Nobis esse videtur, rerum supra expositarum habita ratione, his ipsis temporibus singularis quaedam gratia a Deo Ecclesiae impertita. Quo quidem munere praesertim motus fidelium et vires novae, quae in Ecclesia hodie sunt divinitus suscitata, monentur ut in ipsa Ecclesia studiosissime enitendo prorsus inhaerescant — quemadmodum fecit Franciscus — ut propria cuique et peculiaria consilia de renovatione persequi omittant, sed ut charisma sibi donatum cum humilitate servire iubeant propositis ab Ecclesia in Concilio Vaticano Secundo susceptis. Hodieque, ut temporibus sancti Francisci, opus sunt homines, qui ad novitatem vitae per communionem passionum Christi pervenerint quibusque Spiritus ad aedificandum Regnum uti libere possit. Hoc nisi contingat, periculum est ne praeceptiones et normae directoriae, etiam optimae, eiusdem universalis Synodi inefficaces sint aut saltem illos non afferant fructus, qui in bonum Ecclesiae exoptantur.

Hanc adhortationem Ecclesia omnibus adhibet filiis suis, potissimum autem, hac oblata occasione, iis qui vestigiis Pauperis viri Assisiensis pressius insistere statuerunt in variis Ordinibus et Institutis, quae eum auctorem habent aut praeclaram eius vivendi formam sequi nituntur. Ecclesia exspectat ut illi, novo mentium ardore inflammati, sanctitate sua ad ipsius conferant profectum, ita ut aliquo modo magnum illud donum resuscitetur, quod mundo, aetate praeterita, obtigit per sanctum Franciscum Assisiensem.

Qua spe freti, vobis, dilecti filii, et Familiis religiosis, quibus praeestis, necnon monialibus et sororibus Franciscalibus cunctisque sodalibus Tertii Ordinis eiusdem sancti Francisci Benedictionem Apostolicam, caelestium munerum auspicem Nostraeque caritatis testem, libentissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis, Anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top