The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI S.R.E. CARDINALI WILLEBRANDS,
PRAESIDI SECRETARIUS
AD UNITATEM CHRISTIANORUM FOVENDAM
 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Cardinali Willebrands
Praesidi Secretariatus ad Unitatem Christianorum Fovendam

Quamvis accomodatae grataeque non desint occasiones cum scribendi tum etiam colloquendi cum Venerabilibus Fratribus Episcopis, maxime si Romae, in orbis catholici capite degant, facultas tamen quae hodie datur, imminentis videlicet memoriae accepti a te sacerdotii commemorandae, et ceteris antecedit, et materiem causamque praebet, sensus, qui animum Nostrum occupant, singulari affectu aperiendi.

Nam die XXVI huius mensis Mai, florente circum natura, quinquaginta anni abibunt a die illa, aureo signanda lapillo, qua sacerdotio initiatus, auctus, honestatus es. Tunc vero beneficio et gratia Dei transfiguratus es, ut in adorandi Filii eius similitudinem, et Christus alter fieres, et mediator Dei et hominum. Qua cum dignitate eae etiam traditae sunt potestates, quae caelestium propriae essent, maxime post adeptum episcopatum.

Sed gratia gratiarum, donum donorum, laus laudum tua haec est: auxisse te cum sacerdotio tantopere animi virtutem, ut instrumentum cotidie aptius fieres ad divina adimplenda consilia, quae de te essent. Ex eo ergo, pietas tua, semper egregia, gliscere paulatim ceu flamma; rerum usus per tot eventuum considerationem cumulari; et crescere sollicitudo non solum ovium quae in tuto Ecclesiae ovili quiescerent, sed illarum etiam quae foris essent ac prope ante ostium; studium praeterea gloriae Dei procurandae, qui semper consuevit esse bonorum sacerdotum atque Episcoporum comes, te movit ad vias novas quaerendas, quae aptiores viderentur ad optatam christianorum unitatem comparandam. Hic praecipuus sacerdotii tui labor, haec laus tua maxima fuit. Etsi enim semper omnia sacerdotis et Episcopi officia pie tuitus es, ad illud tamen Christi optatum singulari cura mentem intendisti (ac multa scripsisti laude digna): quomodo Christi grex ad unum revocaretur. Quod et Deus Ecclesiae suae per filiorum suorum preces, industriam, coepta tandem compleat.

Quodsi nunc, quamquam breviter, in vitae tuae acta intueamur, deprehendemus sane te superni Patris dono iter tuum iam ab initio ita instituisse, ut post necessariam et aptam praeparationem (fuisti enim, praeter quam Cappellanus, etiam magister historiae philosophiae tradendae Moderatorque Seminarii in urbe Warmond, in Hollandia) diu concepta proposita assequereris. Mature ergo Apostolatui a S. Willibrodo praefuisti; item Vir a Secretis fuisti Conferentiae catholicae quaestionibus oecumenicis tractandis.

Sed his maiora Romae manebant, in urbe hac immortali officia et munera; in qua sane urbe cum Secretariatus ad unitatem christianorum institutus esset, eius coetus anno MDCCCCLXIV Secretarius factus es, cum episcopatus honore; et ab anno MDCCCCLXIX Praeses. Dignitas autem Cardinalicia, anno eodem a Paulo VI Dec. Nostro tibi collata, cum te Romana Purpura dignum ostendit, tum Secretariatui iustam amplitudinem addidit.

Tandem anno sancto MDCCCCLXXV Archiepiscopus Ultraiectensis creatus, boni Pastoris imaginem praebuisti. At anno MDCCCCLXXXIII quo intentiore cura et industria Secretariatui, cui adhuc praeeras, prodesses, te Ultraiectensi Sede abdicasti. Atque ex eo es totus muneri tuo restitutus.

Neque praetereundum est plures Studiorum Universitates lauream honoris gratia tibi detulisse. Quod sive tibi sive Ecclesiae laudi cedit.

Est ergo, Venerabilis Frater, cur tu in hac sollemnitate tua gaudeas, Nos cum Ecclesia laetemur, amici ac quotquot te amant tibi gratulentur, idque vehementer.

Ceterum, Apostolicam Benedictionem, singulare dilectionis Nostrae signum, Dei benevolentiae pignus, quam aeque accipe animo. Quam etiam Dicasterio tuo impertimus, ac iis omnibus qui te colunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Maii, anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 

top