The Holy See
back up
Search
riga

EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II
RADULFO S. R. E. PRESBYTERO CARD. SILVA HENR═QUEZ

 

Proximum vitae tuae honorificum sane beatificumque eventum, ordinationis episcopalis tuae vicesimam quintam memoriam anniversariam, praeterire omnino nolumus quin fraternim hanc tibi salutationem ac fervidam simul gratulationem tradamus per litteras una cum iusta aestimatione eorum quae pro Christi amore Ecclesiaeque progressione effeceris tum uti Episcopus Vallis Paradisi tum plus viginti annos in munere Ordinarii Sancti Iacobi. Eodem autem tempore Dominum messis custodemque pastorum precamur ut dies tuos exhilaret ac praesertim, hic data optabili opportunitate, animum tuum confirmet et consoletur ex recordatione operum tuorum in vinea Eius absolutorum necnon meritorum quae tibi hoc per temporis actuosi spatium cumulavisti. Gratulantis denique mentis Nostrae testem de commemoratione episcopatus tui primordiorum conciliatricemque simul praemiorum copiosorum a miserenti Redemptore transmittimus libentissime tibi Apostolicam Nostram Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

ę Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 

top