The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI CORDEIRO
ACHIEPISCOPO KARACHIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Cordeiro
Archiepiscopo Karachiensi

Quinto quoque feliciter anno universa quidem Ecclesia Dei in terris animum suum ac studium mentemque totam ac pietatem in unicum huius orbis locum aliquamdiu intendit ubi praeterea et ipsa per pastores suos, legatos singularum communitatum, lectos Christifidelium greges adesse vere viderique cupit aperte: cum videlicet Congressus Eucharisticus cunctis ex gentibus concelebratur sollerti cum doctrinae alicuius tractatione, sacrae liturgiae participatione, pastoralis actionis procuratione.

Hisce optatissimis nimirum Congressibus tam Decessores Nostri quam Nosmet ipsi, quattuor abhinc annos, omni quo fieri potuit pacto praesentes Nos reddere studuimus — quo clarius eorum perspiceretur universalitas ipsaque utilitas ad inflammandos salutariter christianae communitatis animos, quo certius etiam eorum eSectus sentirentur multos in annos ac plagas ad orbis extremas inde diffunderentur.

Sic sane cogitamus hodie Nos cum proximum huiuscemodi Congressum Eucharisticum ante oculos laetissimi constituimus, qui mense scilicet Augusto integram per hebdomadam Nairobii peragetur in Kenia. Illuc iam nunc sensus evolat Noster et adfectus; illic iam adstare Nobis videmur dum ipsis his litteris Nostris tecum parumper colloquimur eadem de re atque consilium Nostrum tuis de partibus in illo Congressu aperimus.

Profecto vix quidquam opportunius evenire potuisse arbitramur, quidquam acceptius quam argumentum ipsum ac propositum huius XLIII Eucharistici Congressus Internationalis: nempe Eucharistiam et Familiam Christianam. Neminem enim praeterire potest, quam perseveranter Nos totum ad huc per pontificatus Nostri tempus binas has ipsas inculcaverimus fidei catholicae doctrinas — de cultu Eucharistiae Sanctissimae necnon de optima specie Christianae Familiae —, quam fortiter easdem quoque fidei Nostrae partes publicis ritibus et sollemnibus documentis ubique praedicaverimus, tum sermonibus adsiduis et omne genus inceptis. Summi propterea Nostra refert ut, qui adeo diligenter praeparatus sit Congressus adeoque affatim celebrationibus abundet ac disceptationibus ministeriis atque operibus variis, ommno ex sententia contingat omniumque exspectationi laetissimae respondeat, ad universalem Dei Ecclesiam penitus exhilarandam ulteriusque in cognitione et usu doctrinae eucharisticae familiarisque confirmandam.

Pro Nobis igitur, qui procul intentissima quidem mente cursum totius Congressus sectabimur quique cotidie omnipotentem idcirco Deum precabimur, interesse volumus et iubemus veluti peculiarem Nostrum Legatum ad XLIII Eucharisticum Congressum Internationalem, Nairobii in Kenia, a die undecimo ad duodevicesimum mensis Augusti, temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, cuius iam pridem cognovimus doctrinae integritatem solidamque percepimus pietatem ac fidelitatem erga fidei catholicae mysteria traditasque morum christianorum normas.

In Basilica igitur Nairobiensi Sacrae Familiae dicata aliisque locis Nostro nomine et auctoritate ritibus praeeris, salutationes Nostra ex voluntate pronuntiabis, instructiones et cohortationes pariter imperties, quem ad modum et Nos si adsisteremus. Fidenter ideo graves has tibi committimus partes a Deoque petimus convenienter ut illis satisfacere valeas in prosperiorem etiam Congressus ipsius eventum.

Denique pro Nobis item cum singulis Cardinalibus et Antistitibus, cum sacerdotibus et religiosis cunctisque Edelibus participibus Eucharisticarum illic celebritatum communicabis ex officio Apostolicam Benedictionem praesentis Nostri studii testem caelestisque gratiae auspicem, quam amantissime transmittimus ut proximus hic Congressus reapse ferax sit fructuum spiritalium qui in profectum etiam totius terrae Africae omnisque orbis optime vertant.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Iulii anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top