The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA MISSA AD
UNIVERSOS ECCLESIAE SACERDOTES
 ADVENIENTE FERIA V IN CENA DOMINI

 

I.

INTER CENACULUM
 ET GETHSEMANI

Dilecti Fratres in sacerdotio Christi!

1. “Hymno dicto, exierunt in montem Olivarum” (Marc. 14, 26).

Sinite, dilecti in sacerdotio Fratres, hanc Epistulam nostram adveniente feria V in Cena Domini huius anni his verbis incipiamus, quae nos ad temporis momentum revocant quo, post ultimam Cenam, Iesus Christus exiit in montem Olivarum.

Nos omnes qui, per sacramentum Ordinis, peculiarem, ministerialem sacerdotii Christi partem habemus, die V in Cena Domini animos colligimus in memoriam institutionis Eucharistiae, quoniam ex hoc eventu, tamquam ex initio et fonte, totum illum manat, quod, gratia Dei, nos sumus in Ecclesia et in mundo. Feria V in Cena Domini nostri sacerdotii est dies natalis, ideoque annuus noster dies festus.

Magnus et sacer est hic dies non solum nobis, sed universae Ecclesiae, omnibus quos Deus “regnum et sacerdotes” (Apoc. 1, 6)sibi fecit in Christo. Is, quod ad nos pertinet, maximum habet momentum, quandoquidem commune cuncti Populi Dei sacerdotium cum ministerio conectitur dispensatorum Eucharistiae, quod munus nostrum sanctissimum est. Idcirco hodie, apud vestros Episcopos congregati, una cum eis, dilecti Fratres, in cordibus vestris gratiam resuscitate, quae data est vobis “per impositionem manuum” (2 Tim. 1, 6) in Presbyteratus sacramento.

Hoc tam singulari die cupimus, sicut singulis annis, vobiscum esse, sicut cum Episcopis vestris, quia omnes in nobis gratiae huius sacramenti conscientiam, quod nos arcte cum Christo coniungit, sacerdote et hostia, recreare desideramus.

Id spectantes, hac Epistula exoptamus nonnullas cogitationes enuntiare de orationis pondere in vita nostra, praesertim respectu nostrae vocationis nostrique ofiicii.

2. Post ultimam Cenam, Iesus cum discipulis pergit ad montem Olivarum. In eventuum salvificorum serie Hebdomadae Sanctae, Cena est Christo initium “horae eius”. In hac ipsa Cena incipit rerum omnium consummatio, quae hanc “horam” efficere debent.

In Cenaculo Iesus instituit sacramentum, signum cuiusdam rei, quae in eventuum ordine adhuc est perficienda. Ideo dicit: “Hoc est Corpus meum, quod pro vobis datur” (Luc. 22, 19); “Hic calix novum Testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur” (Ibid. 22, 20). Exsistit ita sacramentum Corporis et Sanguinis Redemptoris, cui intime iungitur sacerdotii sacramentum, ex mandato Apostolis dato: “Hoc facite in meam commemorationem” (Luc. 22, 19).

Verba, quae Eucharistiam instituunt, non solum anticipant quod postero die efficietur, verum etiam dilucide exprimunt hac effectione, iam propinqua, sacrificii significationem et momentum contineri. Nam, “Corpus datur”, Sanguis “pro vobis funditur”.

Hoc modo Iesus, in ultima Cena, verum sacrificium Apostolis et Ecclesiae committit. Quod tempore institutionis est adhuc nuntius, etsi decretorium, sed etiam certus sacrificii praegressus in Calvaria, factum est postea, per sacerdotum ministerium, “memorialequod perpetuat modo sacramentali ipsum redemptionis factum. Factum quidem centrale in ordine totius divinae dispositionis salutis.

3. Cum discipulis exiens et montem Olivarum petens, Iesus ad veram “horam suam” progreditur, quae est tempus effectionis paschalis consilii Dei omniumque nuntiorum, tum antiquorum tum vicinorum, quos de his rebus Sacrae Litterae habent (Ibid. 24, 27).

Haec “hora” etiam tempus signat, quo sacerdotium sensu novo et definitivo tamquam vocatione et servitio, secundum revelationem et institutionem divinam. Huius veritatis ampliorem expositionem invenire poterimus imprimis in Epistula ad Hebraeos, quae fundamentalis textus est ad cognoscendum Christi sacerdotium et nostrum sacerdotium.

Sed in his considerationibus essentiale apparet Iesum, ad effectum adducendum id, quod culmine “horae eius” terminatur, per orationem progredi.

4. Oratio in Gethsemani comprehenditur non solum respectu rerum, quae eam sequuntur per eventus feriae VI Hebdomadae Sanctae — passionem videlicet et mortem in Cruce — verum etiam, nec minus arcte, respectu ultimae Cenae.

In Cena extremae salutationis Iesus id perfecit, quod aeterna voluntas Patris erat de eo quodque eius voluntas erat, eius Filii voluntas: “Propterea veni in horam hanc” (Io. 12, 27). Verba, quibus novi et aeterni Foederis sacramentum instituitur, Eucharistia, quodammodo sigillum sunt sacramentale illius Patris Filiique voluntatis, quae iam ad “horam” venit supremae consummationis.

In Gethsemani nomen “Abba”, quod in rore Iesu altitudinem semper habet trinitariam - nomen est enim quo ipse utitur colloquens cum Patre et de Patre, et praecipue in oratione - in dolores passionis sensum reverberat verborum, quibus Eucharistia est instituta. Iesus enim in Gethsemani venit ut aliam revelet speciem veritatis, quae ipsum contingit, et hoc praesertim verbo “Abba” facit. Et haec veritas, inaudita haec veritas in eo posita est, quod, cum sit “aequalis Patri”, uti Filius consubstantialis Patri, simul verus homo est. Numquam, sicut in Gethsemani, ostenditur id quod Filius Dei est, qui “formam servi accipit” (Phil. 2, 7) secundum Isaiae prophetiam (Is., 53).

Oratio in Gethsemani, sicut omnis alia Iesu oratio et plus etiam, naturae, vocationis et muneris Filii Dei veritatem revelat, qui in mundum venit ut faceret voluntatem Patris ad extremum, cum dixit: “consummatum est” (Io. 19, 30).

Hoc magni momenti est omnibus qui Christi “scholam orationis” ineunt, praesertim vero nobis sacerdotibus.

5. Iesus Christus igitur, Filius consubstantialis, Patri se sistit et dicit: “Abba”. Et ecce, radicitus, dixerimus, suam veri hominis, “Filii hominis”, condicionem patefaciens, amari calicis depulsionem postulat: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste” (Matth. 26. 39; Marc. 14, 36; Luc. 22, 42).

Iesus scit id “non esse possibile”; scit calicem sibi esse datum, ut illum faece tenus “bibat”. Tamen id ipsum dicit: “si possibile est, transeat a me”. Id dicit ipso tempore quo ille “calix”, ab eo vehementer desideratus (Luc. 22, 15) iam factus est sigillum sacramentale novi et aeterni Foederis in sanguine Agni; cum, quod est ex aeternitate “statutum”, iam est “institutum” per sacramentum in tempore, in totum futurum Ecclesiae introductum.

Iesus, qui in Cenaculo hanc peregit institutionem, certe non potest revocare rem sacramento ultimae Cenae significatam; quin, ex imo pectore optat ut ea efficiatur. Si, nihilominus, rogat ut “transeat a se calix iste”, indicat ita coram Deo et hominibus totum onus muneris sibi sumendi, seu muneris se substituendi pro omnibus in satisfactione peccatorum. Indicat quoque immanitatem doloris, quo humanum cor eius afficitur. Hoc modo Filius hominis ostendit se cum omnibus magnae humanae familiae fratribus et sororibus suis coniunctum, a temporum initio usque ad finem. Dolor est homini malum — Iesus Christus in Gethsemani eum sentit pro tota eius gravitate, qualis haec communi nostrae experientiae, obvio nostro interiori statui respondet. Coram Patre is manet in tota veritate suae humanitatis, in veritate cordis humani dolore confecti, qui in eo est ut ad suum luctuosum culmen perveniat: “Tristis est anima mea usque ad mortem”(Marc. 14, 34). Huius tamen humani doloris nemo potest iustam exprimere mensuram solis utens humanis iudiciis. In Gethsemani enim is, qui Patrem rogat, est homo, sed simul Deus, Patri consubstantialis.

6. Evangelistae verba: “coepit contristari et maestus esse” (Matth. 26, 37), sicut et totus orationis processus in Gethsemani, significare videntur non solum adversi doloris timorem, verum etiam timorem proprium hominis, quendam dolorem iunctum sensui officii conscientiae. Nonne homo illud est ens, quod “ad se ipsum constanter superandu” vocatur?

Iesus Christus, “Filius hominis”, in oratione qua passionem incipit, exprimit cruciatum proprium conscientiae, quae cum susceptis officiis coniungitur, in quibus homo debet “se ipsum superare”.

Evangelia memorant saepe Iesum orare, quin etiam “esse pernoctantem in oratione” (Luc. 6, 12); sed nulla harum orationum modo tam alto et acri narrata est, quam oratio in Gethsemani. Id facile intellegi potest; namque nullum aliud tempus vitae Iesu tam decretorium fuit; ulla alia oratio tam plene pertinebat ad eam horam, quae “hora eius” esse debebat. Ex nullo alio vitae eius consilio sic pendebat, uti ab hoc, exsecutio voluntatis Patris, qui  sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam” (Io. 3, 16).

Cum Iesus in Gethsemani dicit: “Non mea voluntas sed tua fiat” (Luc. 22, 42), veritatem Patris revelat et eius salvificum hominis amorem. “Voluntas Patris est quidem amor salvificus: salus mundi perficienda est per Filii sacrificium, quod redimit. Bene intellegi potest Filium hominis, hoc munus sumentem, in suo cum Patre decretorio colloquio indicare se sibi conscium esse rationis, humanam naturam excedentem, huius muneris, in quo voluntatem Patris facit in profundo coniunctionis filialis cum eo.

“Opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam” (Io. 17, 4). Evangelista dicit: “Factus in agonia prolixius orabat” (Luc. 22, 44). Haec agonia ostensa est etiam sudore qui, ut guttae sanguinis, Iesu vultum irrigabant (Ibid.). Est haec maxima doloris significatio quae in precationem convertitur, et quidem precationis, quae et ipsa dolorem experitur, quantoquidem adiungitur sacrificio modo sacramentali in Cenaculo anticipato, vehementer percepto in Spiritu Gethsemani, quod mox in Calvaria consummabitur.

In haec ipsa tempora orationis sacerdotalis et sacrificalis Iesu cupio mentes intendatis, dilecti Fratres, respectu orationis nostrae nostraeque vitae.

II.

ORATIO CAPUT AC VELUTI
CENTRUM VITAE SACERDOTALIS

7. Si in nostra meditatione feriae V in Cena Domini hoc anno Cenaculum cum Gethsemani coniungimus, id facimus ut intellegatur quam arcte nostrum sacerdotium oporteat orationi iungatur: penitus in oratione radicetur.

Profecto non opus est hanc affirmationem probari, sed potius oportet mente et corde eam coli constanter, ut veritas, quam continet, in vita ad effectum adducatur.

De nostra vita enim agitur, de ipsa sacerdotali exsistentia, ex tota bonorum suorum considerata, quae ante omnia vocatione ad sacerdotium comprehenditur quaeque post patefit in ministerio salutis, ex ea manante.

Novimus sacerdotium - sacramentale et ministeriale - peculiarem esse participationem sacerdotii Christi, sine quo et extra quem non exsistit, nec floret nec fructus fert nisi in eo radices capiat. “Sine me nihil potestis facere”  (Io.15, 5) dixit Iesus in ultima Cena vitis et palmitum parabolam concludens.

Cum postea, inter orationem solitariam in horto Gethsemani, Iesus Petrum, Ioannem et Iacobum adit eosque somno invenit mersos, eos suscitat e sommo dicens: “Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem” (Matth. 26, 41).

Oratio igitur Apostolis esse debebat verus et efficax modus communicandi “horam Iesu”, se in eo confirmandi et in eius paschali mysterio. Ita semper nobis sacerdotibus erit. Sine oratione periculum illius “tentationis” instat, qua Apostoli victi sunt, cum ob oculos “scandalum crucis” (Gal. 5, 11) habuerunt.

8. In nostra vita sacerdotali varias formas et significationes habet oratio, privatam, communem, liturgicam (publicam et officialem). Huic tamen multiformi orationi altissimum illud fundamentum subesse debet, quod est vita nostra sacerdotalis in Christo, utpote effectus propius ipsius vitae christianae, vel potius - amplius - vitae humanae. Oratio namque est naturalis expressio conscientiae nos a Deo esse creatos et magis etiam - quod clare patet ex Biblis - Creatorem se homini revelasse ut Deum Foederis.

Oratio, quae nostrae vitae sacerdotali respondet, necessario continet in se ommia quae emanant ex eo, quoc sumus christiani, aut etiam simpliciter homines facti ad imaginem et similitudinem Dei. Continet insuper conscientiam nos esse homines et christianos in modum sacerdotum. Et hoc videtur plenius perspici posse die V in Cena Domini, si cum Christo, post ultimam Cenam, eamus ad Gethsenami. Etenim testes hic sumus Ipsius Iesu orationis, proximae supremae effectioni eius sacerdotii, quam perficit sui ipsius in Cruce sacrificio. Is, ut “pontifex futurorum bonorum . . ., introivit semel in Sancta, per proprium sanguinem” (Hebr. 9, 11-12), Nam, si sacerdos erat ab initio suae exsistentiae, tamen “factus est” plene unicus sacerdos novi et aeterni Foederis per sacrificium redimens, quod in Gethsemani sumpsit initium. Quod initium factum est in contextu orationis.

9. Haec est nobis, dilecti Fratres, patefactio maximi momenti in feria V in Cena Domini, quam iure putamus sacerdotii nostri ministerialis diem natalem. Inter verba institutionis: “Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur”, “Hic calix novum Testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur”, et veram effectionem rei, quam haec verba exprimunt, interiecta est oratio in Gethsemani. Nonne verum est, in eventuum paschalium processu, eam ad illud etiam visibile adducere, quod sacramentum significat et iterat?

Sacerdotium, quod est nostra hereditas factum virtute sacramenti tam arcte Eucharistiae coniuncti, est semper vocatio ad participandum illud divinum-humanum, salvificum et redimens, quod ipso nostro ministerio debet continenter in historia salutis novos fructus ferre: “ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat” (Io. 15, 16). Sanctus Curator de Ars, cuius ortus superiore anno bis centesimum natalem celebravimus, vere videtur huius vocationis vir, cuius conscientiam in nobis quoque instauramus. In eius strenua vita oratio via fuit, qua poterat constanter in Christo manere, vigilare cum Christo adversus “horam” eius. Haec “hora” non desinit decernere de tam multorum hominum salute, ministerio sacerdotali concreditorum et curae pastorali cuiuslibet presbyteri. In vita sancti Ioannis Mariae Vianney, haec “hora” confecta est praesertim eius ministerio in sede confessionali.

10. Oratio in Gethsemani est quodammodo lapis angularis, a Christo positus ut fundamentum serviendi causae “a Patre ei commissae” - ut fundamentum operis redemptionis mundi per sacrificium oblatum in Cruce.

Sacerdotii Christi participes, quod est indissolubili modo cum eius sacrificio coniunctum, nos quoque debemus nostrae vitae sacerdotalis fundamentum ponere lapidem angularem orationis. Haec efficiet ut vitam nostram cum servitio sacerdotali temperemus, integra servata indole et veritate huius vocationis, quae facta est nostra peculiaris hereditas in Ecclesia, ut Populi Dei communitate.

Oratio sacerdotalis, praecipue oratio Liturgiae Horarum et adorationis eucharisticae, imprimis nos adiuvabit ut conscientiam servemus vivam nos esse, “utpote servos Christi”, speciali et singulari mododispensatores mysteriorum Dei” (1 Cor. 4, 1). Quodcumque erit nostrum certum definitumque munus, qualiscumque forma industriae, qua nostrum pastorale servitium exercemus, oratio nobis tutam praestabit conscientiam eorum Dei mysteriorum, quorum dispensatores sumus, et faciet ut haec in omnibus operibus nostris appareat.

Etiam hac ratione hominibus signum clarum erimus Christi et eius Evangelii.

Dilectissimi Fratres! Opus est nobis oratio, impensa oratio et aliquo sensu “descripta”, ut tale signum esse possimus. “In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem” (Io. 13, 35). Certe! Ad summam, hic de amore agitur, de amore “erga alios ” namque “esse”, ut sacerdotes, “dispensatores mysteriorum Dei” idem est ac se aliis offerre et, ita, illum amorem testificari supremum, qui in Christo est, amorem illum, qui Deus ipse est.

11. Si oratio sacerdotalis hanc excitat conscientiam hunque animum in vita cuiusque nostrum, simul, prout postulat congruenter esse dispensatores mysteriorum Dei, ea constanter dilatanda est et extendenda ad omnes, quos “Pater dedit nobis” (Io. 17.6).

Clare hoc patet ex oratione hac sacerdotali Iesu in Cenaculo: “Manifestavi nomen tuum hominibus, quod dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt” (Ibid.).

Iesum sequens, sacerdos, “dispensator mysteriorum Dei”, is ipse est, cum “pro aliis” est. Oratio dat ei peculiarem lenitudinem in hos “alios”, eumque facit attentum ad eorum necessitates, ad eorum vitam et ad eorum sortem. Oratio sinit sacerdos agnoscat eos, quos “Pater dedit ei”. Hi sunt imprimis quos Bonus Pastor collocat, ut ita dicamus, in itinere eius servitii sacerdotalis, eius curae pastoralis. Pueri sunt, adulti, senes. Iuvenes sunt, bini coniuges, familiae, sed etiam soli. Aegri sunt, patientes, morientes. Sunt qui, spiritu vicini, parati sunt ad cooperationem apostolicam; sed etiam longinqui, absentes, frigidi, quorum multi tamen possunt in statu cogitationis et indagationis versari. Sunt qui varias ob causas adversantur; qui difficultatibus multimodis premuntur; qui contra vitia et peccata contendunt; qui pro fide et spe nituntur; qui auxilium quaerunt; qui illud reiciunt.

Quales oportet esse “pro” his omnibus - et “pro” unoquoque eorum - Christi exemplum sequentes? quales esse “pro” his, quos “Pater dat nobis”?, eos nobis curandos demandans? Nostrum testimonium semper erit testimonium amoris - quod testimonium est nobis accipiendum, ante omnia in campo orationis.

12. Omnes, dilecti Fratres, bene novimus hoc testimonium “constare”. Quanti, interdum, stant colloquia in speciem communia cum diversis personis! Quanti stat servire conscientiis in sede confessionali! Quanti stat sollicitudo “omnium ecclesiarum” (2 Cor. 11, 28): vel “ecclesiarum domesticarum” (Lumen Gentium, 11), seu familiarum, praesertim difficultatibus et discriminibus laborantium; vel omnis “templi Spiritus Sancti” (1 Cor. 6, 19): cuiusvis viri aut mulieris in sua dignitate humana et christiana; vel, denique, ecclesiae-communitatis, qualis est paroecia, quae manet semper communitas praecipua; vel eorum coetuum, motuum, consociationum, renovationi hominis et societatis servientium secundum spiritum Evangelii, hodie in Ecclesia florentium, pro quibus grati esse debemus erga Spiritum Sanctum, qui tam multa et pulchra suscitat incepta. Eiusmodi testimonium suum postulat “pretium”, quod est nobis auxilio precationis solvendum.

Oratio est necessaria ad servandum sensum pastoralem erga omnia quae a “Spiritu” procedunt, ut recte “discernatur” et adhibeantur ea charismata, quae ad unitatem adducunt et cohaerent cum servitio sacerdotali in Ecclesia. Presbyterorum enim est “congregare Populum Dei”, non dividere: hocque hi explent praecipue ut dispensatores Eucharistiae.

Per orationem igitur poterimus, etiam in casibus adversis, illud amoris dare testimonium, quod dare debet cuiuslibet hominis vita - et peculiari modo sacerdotis vita. Cumque hoc testimonium videbitur nostras excedere vires, meminerimus quae evangelista dicit de Iesu in Gethsemani: “Factus in agonia prolixius orabat” (Luc. 22, 44).

13. Concilium Vaticanum II vitam Ecclesiae tamquam peregrinationem fidei ostendit (Lumen Gentium, 48). Quisque nostrum, dilecti Fratres, ob suam vocationem et sacerdotalem ordinationem, in hac peregrinatione partem habet peculiarem. Nos vocamur ut incedamus alios ducentes, adiuvantes eos in eorum itinere, uti Boni Pastoris ministri. Nobis idcirco, utpote dispensatoribus mysteriorum Dei, est fidei maturitas habenda, nostrae vocationi nostrisque officiis consentanea. Etenim “Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur” (1 Cor. 4, 2). Decet ergo, in hac fidei peregrinatione, quemque nostrum oculos animae defigere in Virgine Maria, Iesu Christi Matre. Ea enim — sicut Concilium docet Patres sequens — nos “antecedit” in hac peregrinatione (Lumen Gentium, 58)nobisque insigni exemplo est, quod in lucem proferre nisi sumus etiam in recentibus Litteris Encyclicis, editis intuitu Anni Marialis, ad quem nos praeparamus

In ea, quae est Virgo Immaculata, invenimus etiam mysterium illius supernaturalis fecunditatis ex Spiritu Sancto, qua “figura” est Ecclesiae. Ecclesia namque “et ipsa fit mater: praedicatione enim ac baptismo filios, in Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat” (Ibid. 64), secundum Apostoli a firmationem: “Filioli mei, quos iterum parturio” (Gal. 4, 19); et quidem mater fit, uti mater, quae “tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum” (Io. 16, 21).

Haec affirmatio nonne pertinet etiam ad essentiam nostrae specialis vocationis in Ecclesia? Tamen — concludentes hoc nobis dicamus — ut Apostoli airmatio nostra quoque fieri possit, oportet constanter ad Cenaculum redeamus et ad Gethsemani, et rursus inveniamus centrum ipsum nostri sacerdotii in oratione et per orationem.

Quando cum Christo invocamus: “Abba, Pater”, tum “ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro quod sumus filii Dei” (Rom. 8, 15-16). “Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed et ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus” (Ibid. 8, 26-27).

Accipite, dilecti Fratres, salutationem paschalem et osculum pacis in Iesu Christo Domino nostro.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Aprilis, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 

top