The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI O'CONNOR,
MISSO EXTRAORDINARIO
AD CONGRESSUM EUCHARISTICUM
PHILIPPIANAE NATIONIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Iosepho SRE Cardinali O’Connor
Archiepiscopo Neo-Eboracensi

Inter complura magnae quidem dignitatis ponderisque pariter magni eventa, quae vitam Populi totius Insularum Philippianarum vere signaverunt superiores per hos duodecim menses ac praesertim quae operam Ecclesiae Catholicae inter eosdem carissimos carissimasque Christifideles ac pastoralem ministrorum sacrorum industriam conformaverunt, nemo est quin facile tum percipiat tum intus etiam in animo gaudeat ipsum Annum Eucharisticum omnis nationis illius praecipuum suo iure locum obtinere, qui binas inter sollemnitates Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis, hoc scilicet et anno priore, feliciter ab omnibus Ecclesiae ordinibus convenienterque concelebretur quique brevi iam tempore fnem habiturus suum sit intra diligenter praeparatum Congressum Eucharisticum Philippianae Nationis a die quinto ad octavum huius mensis Decembris.

Quicumque Pontificatus Nostri adhuc perspexit decursum ac modum, non potest sibi non persuadere huius generis Congressus Eucharisticos, qui passim per diversas orbis bus gerunt et hoc maximum ministerium erga fidem pietatemque et consuetudinem Eucharisticam Ecclesiae exercent.

Talis mox Nobis offeretur opportunitas cum, uti diximus, Ecclesia Catholica in Philippianis Insulis suum complebit mirabiliter Eucharisticum Annum suumque congruenter aget Eucharisticum Congressum. Animo quidem ac mente hac simul gratulanti simul cohartanti cum fratribus episcopis et sacerdotibus, cum religiosis sodalibus et Edelibus nobilissimae illius civitatis consociabimur ex longinquo proximis his maxime salutaribus diebus. Tamquam adstantes Nos interesse sentiemus, quem ad modum iam sumus inter eos sex abhinc annos versati, ritibus et eventibus sacris proximorum dierum. Tu autem, Venerabilis Frater Noster, quem hisce Litteris Nostris libenter ac Edenter profecto destinamus nominatim proprium Nostrum Missum Extraordinarium ad Congressum Eucharisticum Nationis Philippianae a die quinto ad octavum huius mensis, aderis pro Nobis illic pro Nobisque ad mentem hanc Nostram eloquenter salutabis participes Congressus ac docebis quae, si adesse Nobis liceret, nihil dubitaremus graviter Nos ipsi edocere.

Quod munus dum tibi magno sane cum adfectu commendamus, petimus ut pro sapientia tua ac sollertia comprobata Romanum Pontificem veluti praesentem reddas, Benedictionem ipsius Apostolicam largiter omnibus harum Litterarum communitates ecclesiales identidem contigant, non modo peculiarem a Nobis mereri aestimationem curam cohortationem, verum plane considerari quasi quoddam centrum vitae Ecclesiae qualibet in civitate perennemque virium et gratiarum fontem unde continuata cuiusque communitatis renovatio ac prosperitas profluat. Credentibus enim et coniunctis cum Petri Successore fidelibus sacramentum hoc et caeleste prorsus mysterium declarat veram in fide unitatem eamque vicissim perpetpo roborat, solidam nutrit lucidamque pietatem circum Dominicam Mensam, nuntiatione verbi divini mentes instituit ac mores secundum Evangelica dirigit praecepta.

Hanc omnino ob rem vix quidquam Nobis antiquius est aut gratius quam singulas Nostras transmittere salutationes fraternas singulos ad tales Congressus, gratulationem quoque fervidam testari tum de tam frugifero et honorifico nationis eventu tum de ipsius religiosa comparatione et exsecutione, preces monitiones hortationes cum universis eorum particibus communicare quo plus sibi interioris spiritualis utilitatis adsequatur exterior ipse eventus ac plures fructus longius in tempus efficiat. Haec sensa Nostra et cogitata praesentes nonnumquam Nos ipsi inter greges Edeles Congressum proprium peragentes aperimus; alias, per litteras ac lectissimos Nostros peculiares Missos qui personam vere Nostram in dissitis orbis regionivirtute impertias, finem et Anno Eucharistico et Congressui ipsi ad maximam Dei gloriam, Ecclesiae prosperitatem, Populi Philippiani consolationem et coniunctionem - Deo caelitus adiuvante-faustissime imponas.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 

top