The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANTONIO MARIAE S.R.E
CARDINALI JAVIERRE ORTAS,
SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE
BIBLIOTHECARIO ET ARCHIVIARIO
 

Venerabili Fratri Nostro
Antonio Mariae S.R.E. Cardinali Javierre Ortas
Sanctae Romanae Ecclesiae Bibliothecario et Archiviario

Cum rem magni momenti ponderisque putaremus, superiore tempore Venerabilem Fratrem Nostrum Angelum S.R.E. Cardinalem Suquía Goicoechea misimus quadringentesimum annum incohaturum ex quo celebratus Ioannes a Cruce vita pie concessit. Eximius profecto iste Ecclesiae Doctor intima hominis est perscrutatus et mystica arcana, qui veluti a societate et corporis contagione sevocatus ad superiora et caelestia se convertit iter ad sanctitatis montem facturus.

Pro certo quidem habemus sapientes doctores et rei spiritalis peritos inquisitores his decursis mensibus omnibus ex partibus illius sancti viri mentem et effata pervestigasse, ut non modo ipsius doctrina collustraretur, verum et fidelium vita pietasque concitarentur.

Utpote igitur cum sollemnia fuerint huius celebrationis exordia et per annum sit eiusdem pensitata sapientia, decere prorsus arbitramur pari ratione exitum habere hanc commemorationem. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus, quem meditato consilio aptissimum reputavimus ad officium hoc complendum et partes Nostras ibidem convenienter sustinendas, quippe qui abundanti doctrina eruditus plurimaque scientia exornatus illius caelitis scias demonstrare ingenium virtutesque ac nomine Nostro pariter publice cohortari fideles ad sanctitatis semitas persequendas.

Has ideo propter causas Missum Extraordinarium Nostrum te destinamus et Litteris his Nostris ad annum illum explendum te volentes deputamus. Ibidem velut verba Nostra proferens omnes consalutabis eos simul qui operam curiosam in doctrina illius Sancti perquirendam contulerunt, simul communitates fideliumque coetus, qui commemorationi huic Ioannisticum annum concludenti intererunt. Cunctis demum Benedictionem Apostolicam Nostram significabis, caelestium donorum copiam devocantem et benevolentiae Nostrae documentum demonstrantem.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Novembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top