The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MICHAELI S.R.E.
CARDINALI GIORDANO
ARCHIEPISCOPO NEAPOLITANO

 

Venerabili Fratri Nostro
Michaeli S.R.E. Cardinali Giordano
Archiepiscopo Neapolitano  

Perspectum quidem habemus et exploratum in ipsa Ecclesia permagnum pondus marialem cultum sibi vindicare, in quo profecto catholica doctrina et pastoralis industria maximam curam locare consueverunt. Sanctuarium frequentari a fidelibus scimus Beatae Virgini dicatum quod “Madonna dell’Arco” vocant, quod in Italia Meridiana conspicuum obtinet locum. Idem olim ab illustribus hominibus celebrabatur, quod aliquando et Nos invisimus caelestem Matrem veneraturi. Annorum quoque decursu S. Dominici suboles sollertiam industriamque suam ibidem explicare solet, unde ad translaticias consuetudines honorifice convenienterque Deipara colatur.

Cupimus Nos haec christiana documenta et testificationes nostra quoque aetate ut confirmentur et solidentur. Laetantes idcirco resciimus quartam saecularem illius sacrae aedis congruenter iri celebratum memoriam, ut christianae familiae et fideles magis magisque suasu inductuque marialium exemplorum floreant domesticasque virtutes penitus consequantur.

Quocirca, ut commemoratio haec magnificentius fructuosiusque peragatur, mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque pariter benignam cohortationem et marialem mentem demonstret. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, quippe qui, ob illius loci consuetudinem, occurras prorsus par ad officium hoc sustinendum et commendabiliter complendum. Quapropter te Missum Extraordinarium creamus ad quadringentesimum iubilaeum commemorandum illius Sanctuarii. Ut res ipsa postulaverit, de studio in Virginem Mariam loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde novum animum suscipiant fideles et in futurum tempus ferventius marialem pietatem.

Cunctis demum benevolentiam Nostram ostendes, quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omnesque inibi cives laetificet. Benedictionem tandem Nostram Apostolicam universis simul commemorationis participibus, deferre largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et certum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Aprilis anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top