EPISTULA DATA
THOMAE STAFFORD S.R.E.
CARDINALI WILLIAMS,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CENTESIMAM ANNIVERSARIAM COMMEMORATIONEM PRIMAEVAE EVANGELIZATIONIS INSULARUM
CUKIENSIUM
Venerabili Fratri Nostro
THOMAE STAFFORD S.R.E. Cardinall WILLIAMS
Centesimus iam adventat annus ex quo tempore ad Insulas Cukienses Evangelii
nuntius allatus est Dominique beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt,
sollertibus operantibus missionariis, qui animarum studio incensi, animose
longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulcrunt salutare
opportunumque auxilium ibidem incolis laturi.
Convenit igitur et admodum decet ut eventus hic congruenter commemoretur et
optimo iure extollatur. Celebratio enim eiusmodi copiam dat et facultatem non
huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis
sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.
Auctore ergo et fautore Venerabili Fratre Robin Walsh Leamy, Episcopo
Rarotongano, XVI-XVIII diebus mensis Decembris hoc anno sollemnis erit a
primaeva illa evangelizatione centesima anniversaria commemoratio, ut ager hic
dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiore segete
vestiatur.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, mittere aliquem
eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostrainque Personam
agat. Ad te autem, Venerabilis Prater Noster, cogitationem convertimus, qui
prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum
quandoquidem locis illis proximus, plane novisti illarum gentium mentem et
consilia. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum
extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus
agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram
benignam ostendes, quia quamvis longo spatio separemur, adsumus spiritu
praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus,
quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum nuntiatrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Augusti, anno MCMXCIV, Pontificatus
Nostri decimo sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana