|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA FLORENTIO S.R.E. CARDINALI ANGELINI,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD
CELEBRANDUM DIEM AEGROTIS DICATUM MEXICOPOLI
IN URBE
Venerabili Fratri Nostro Florentio S.R.E. Cardinali Angelini
Singulari cum animi
Nostri iucunditate circumspicimus memorabiles Populi Dei eventus apud diversas
ecclesiales communitates, atque certo quodam modo unicuique eorum Ipsi interesse
cupimus. Catholicae Ecclesiae consuetudinem plurimi ducentes, etiam Nos
peculiari cura adversa valetudine affectos prosequimur, utpote qui pro certo
habeamus christifideles infirmos vulneribusque vitae sauciatos primas agere
partes in salutis mysterio: ipsi enim Christi patientis prae se ferunt
imaginem, immo adimplent ea quae desunt passionum Christi in carne sua pro
corpore eius, quod est Ecclesia (Cfr. Col. 1, 24).
Ardenter ideo optamus ut quotquot salvifici
doloris Christi documentum gerunt, iusta ac opportuna apud christianorum
communitatem ditentur aestimatione. Quapropter gaudentes accepimus Mexicopoli in
urbe die XI mensis Februarii hoc anno IVum Mundialem Diem Aegrotis dicatum
iri
celebratum.
Quo vero plenius ibi Ecclesiae sollicitudo in aegrotos ostendatur atque
clarius magnificentiusque eiusmodi peragatur commemoratio, virum praestantem
mittere statuimus qui personam Nostram tueatur, Nostram aperiat cohortationem,
mentem propensam Nostram significet. Te quidem, Venerabilis Frater Noster,
cogitamus, qui aptus admodum videris ad hoc officium sustinendum, praesertim
quia iisdem in rebus laudabiliter iam diu versaris. Idcirco te Missum
Extraordinarium renuntiamus ad commemorationem illam peragendam aptissima
quaque ratione, prout sane rerum adiuncta postulaverint.
Universis benevolentiam
Nostram ostendes, quae omnes complectatur; de Nostro in aegrotantes studio
loqueris, deque Nostra in eorum unumquemque sollicitudine.
Benedictionem demum Apostolicam universis sollemnium participibus et
adstantibus deferas volumus, quae sit supernorum donorum nuntia atque laborum
levamen.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Februarii, anno MCMXCVI, pontificatus
Nostri duodevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria
Editrice Vaticana
|