 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA MICHAELI S.R.E.
CARDINALI GIORDANO,
ARCHIEPISCOPO NEAPOLITANO
Venerabili Fratri Nostro
Michaeli S.R.E. Cardinali Giordano
Archiepiscopo Neapolitano
Ad singulos Sanctos viros, qui humanis religiosisque dotibus in
vita refulserunt, ea referre licet Ioannis Apostoli verba: "Ille erat lucerna
ardens et lucens" (Io 5, 35). Quos inter sane est adnumerandus S.
Alfonsus Maria de Ligorio qui, studiosus Episcopus, clarus Ecclesiae Doctor
atque pius Conditor Congregationis Sanctissimi Redemptoris, caelitus manu
ductus, non solum operibus apostolicis, verum etiam doctrina vitaeque
sanctimonia suo nostroque tempore excelluit. Fervidis enim virtutibus praeditus,
animarum lumen vitaeque christianae magister exstitit et clarius in dies
refulget, quem Nobis datum est saepe laudibus exornare, ac potissimum cum
aliquot ante annos praesentes in urbe Paganis eius exuvias venerati sumus.
Ex eius natalibus tria iam saecula transiisse perhibentur
eiusque religiosa familia sollemnem huius eventus commemorationem colere
properat. Ad hanc enim celebrationem aeque accommodateque peragendam, dilectus
Filius Pater Ioannes Emmanuel Lasso de la Vega, Supremus quondam Congregationis
Moderator, totius familiae Alfonsianae vota excipiens, consilium cepit tantum
eventum peculiari sollemnitate recolendi, qua de re a Nobis postulavit ut
eminentem virum ecclesiastica dignitate constitutum illuc mitteremus ad Nostram
personam sustinendam. Nos quidem, hanc anniversariam memoriam quodammodo
participare volentes, illius piis desideriis ac postulationibus concedimus.
Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, ob praestantiam tuam et
ob peculiarem cum illa communitate necessitudinem, cogitationem Nostram
admovimus et animum, quem parem dignumque diiudicamus ad ministerium hoc
commendabiliter explendum. Itaque, magnam tibi aestimationem Nostram
significantes, te Missum Extraordinarium renuntiamus ad illam agendam
sollemnitatem, quae in urbe Paganis die XXIII mensis Novembris hoc anno MCMXCVII
celebrabitur.
Omnibus quidem qui huic commemorationi intererunt cunctisque
fidelibus salutationem, benevolentiam ac propensam Nostram voluntatem ostendes.
Sacris ritibus Nostro praesidebis nomine. Et ut res ipsa postulaverit, de miris
huius Sancti virtutibus loqueris ac praesertim de divina misericordia
peccatoribus dispensanda, de sanctissimo Eucharistico fonte frequentando, de
diuturno auxilio a Beata Maria Virgine implorando.
Omnibus tandem sodalibus familiae Alfonsianae cunctoque fideli
populo Benedictionem Nostram Apostolicam deferas velimus, quae sit divinarum
gratiarum nuntia et sincerum spiritalis prosperitatis documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Octobris, anno Domini
MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria
Editrice Vaticana
 
|