The Holy See
back up
Search
riga

 IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
VILLELMO HENRICO S.R.E. CARDINALI KEELER,
ARCHIEPISCOPO BALTIMORENSI

 

Venerabili Fratri. Nostro
Villelmo Henrico S.R.E. Cardinali Keeler
Archiepiscopo Baltimorensi

Totius orbis christianae communitates in Christo congregatae a Spiritu Sancto diriguntur in sua ad Regnum Patris peregrinatione (Gaudium et spes, 1 ) dum Ipse Spiritus fidem, spero et caritatem in fidelium cordibus diffundit. Qua re latitanti animo accepimus ecclesialem communitatem Manilensem, immo universam nationem Philippinarum, apparaturam esse Congressum Nationalem de Spiritu Sancto proximo anno celebrandum. De eius momento minime dubitamus: Christus enim Spiritum suum vivificantem in christifideles omnes immittit et per Eum corpus suum quod est Ecclesia universalis salutis sacramentum constituit. Nunc singularem faustumque eventum Venerabilis Frater Noster Iacobus Sin, Archiepiscopus Manilensis, universi cleri ac christifidelium totius nationis vota amplectens, merito quidem et providente consilio censuit esse sollemniter recolendum proximo ipso anno quem universa Ecclesia huic divino Spiritui dicabit intuito Sacri Iubilaei anno bismillesimo celebrandi. Qua de re ipse sacrorum Antistes a Nobis petivit ut eminentem viram mitteremus, qui Nostro nomine sollemnibus ritibus praesidere posset.

Quo ergo hae celebrationes magnificentius et efficacius peragantur, piis desideriis illius sacri Praesulis libenter concedimus atque ad Te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovemus et animum, quippe qui occurras prorsus idoneus ad hoc officium rite sustinendum et commendabiliter explendum. Hisce itaque Litteris Te renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum ad partes Nostras ibidem convenienter sustinendas. Tu ergo hoc in Nationali Congressu Manilae diebus XXII-XXV proximi mensis Ianuarii, partes Nostras ages, omnibus adstantibus Nostram significabis salutationem et benevolentiam, Nostram per spiritum praesentiam. Omnes pariter adhortaberis ut, in fidei unitate et caritatis vinculo confirmati, conversatione sua contendant de Sancto Spiritu testimonium usque perhibere. Pro certo scias Nos missionem Tuam precibus prosecuturos, fidentes manus Tuum cunctis illic praesentibus optime esse cessurum.

Libenti tandem animo Benedictionem Nostram Apostolicam, sincerum spiritalis prosperitatis documentum, ex imo pectore Tibi impertimus, quam ad omnes huius Congressus participes pertinere volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNFS PAULUS PP. II

 

Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top