 |
LETTERA DI GIOVANNI PAOLO
II AL CARD. ANGELO SODANO, LEGATO PONTIFICIO ALLA GIORNATA MONDIALE DEL
MALATO (LORETO, 11 FEBBRAIO 1998)
Venerabili Fratri Nostro ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO Secretario Status
Dominus Iesus in terram descendit ut nos, corporis animique incommodis
vexatos, solamine reficeret et remediis nosque salvifici doloris pondus doceret.
Quod non verbo tantum significavit sed etiam exemplo, in semetipso languores
nostros et infirmitates perferens, semetipsum exinaniens et oboediens factus
usque ad mortem (cfr Philp 2, 7-8).
Hanc salutiferam persequens doctrinam, Pontificium Consilium de Apostolatu
pro valetudinis Administris proposuit ut, Sacro instante anni bismillesimi
Iubilaeo, proximo anno MCMXCVIII appararetur et celebraretur Dies Mundialis
Infirmis dicatus. Maximo quidem gaudio perfundimur, cum pro comperto habeamus
sedem huius celebrationis Laureti constitui apud illud celeberrimum Mariale
Sanctuarium, quod «iconem Mysterii Incarnationis» appellare iuvat. Id
conspicuum obtinet locum: ex dissitis quoque mundi regionibus christifideles iam
a saeculis pia peregrinatione huc se conferunt, caelestem Matrem veneraturi
atque animi et corporis salutem impetraturi.
Undecimus autem dies proximi mensis Februarii omnibus dicabitur fidelibus qui
ubique terrarum adversa valetudine afficiuntur, isque, ut par est, peculiari
celebretur oportet sollemnitate. Quo ergo Nostram in spiritu peculiarem
praesentiam partesque Nostras in hac celebratione aptiore ratione significemus
fulgidioreque in luce huius eventus ponamus momentum, ad Te, Venerabilis Frater
Noster, singulari cum animi fiducia et affectione decurrimus, qui tale expleas
ministerium. Innumera prae oculis habentes merita quae in curandis publicis
Ecclesiae negotiis numquam viribus tuis parcens tibi cotidie comparasti, Te
LEGATUM PONTIFICIUM Nostrum constituimus ad Diem Mundialem Infirmis
dicatum Laureti apud Almam Domum Lauretanam celebrandum. Per Te quidem hisce
Litteris consalutamus sacros Praesules, universum clerum, religiosos omnesque
christifideles inibi congregatos.
Nostram gerens Personam praeeris liturgicis ritibus, sermone Tuo in Deiparam
Virginem filialem testaberis inclinationem et Nostram ad mentem illustrabis
eventus illius momentum omnesque, praesertim dolentes homines, in fide
confirmabis. Cunctis demum propensam Nostram voluntatem demonstrabis, quae omnes
complectatur, eorum aerumnas soletur et corda laetificet. Scias Nos missionem
Tuam precibus prosecuturos esse, fidentes munus Tuum cunctis illic astantibus
optime esse cessurum.
Tibi tandem libentes Nostram Apostolicam largimur Benedictionem, quam,
divinarum gratiarum nuntiam et certissimum salutis pignus, universis quoque
celebrationum participibus, praesertim vero Lauretanae communitati largiter
deferas velimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Decembris, anno MCMXCVII, Pontificatus
Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS II
|