|
LETTERA DI GIOVANNI PAOLO
II ALL’AMMINISTRATORE APOSTOLICO DEL KAZAKHSTAN IN OCCASIONE DELLA
CONSACRAZIONE DELLA CHIESA DELLA SS.MA TRINITA’ IN ALMATY (7 GIUGNO 1998)
Venerabili Fratri IOANNI PAULO LENGA
Episcopo titulo Arbensi Administratori Apostolico Kazakistaniae Latinorum
Laetitiae permagnae tuae, Venerabilis Frater, totiusque simul
Catholicae in Kazakistania communitatis participes Nos iam et consortes sumus
propter faustum videlicet et fortunatum eventum dedicationis, proximi Iunii
mensis septimo die in Sanctissimae Trinitatis sollemnitate ipsa, templi eiusdem
in Trinitatis honorem apud Almam Atam exstructi, liturgica inter sacra quibus
Legatus peculiaris Noster, Venerabilis Frater Zenon Grocholewski, Archiepiscopus
titulo Acropolitanus, Nostro nomine iussuque praesidebit. Una Nos nimirum
vobiscum universis gratias ex animo Omnipotenti referimus Deo maximas, qui
populorum moderatur sortes atque in vobis nunc iam "abundantes divitias
gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu" (Eph 2,7) ostentat.
Lapideum autem aedificium figura nempe Ecclesiae est, "Dei
aedificatio" (1 Cor 3,9) quam scilicet efficiunt "lapides vivi" (1 Pe
2,5). Precamur ideo Nos vehementer ut Dei Populus circum Sacrificii Aram hac in
ipsa aede congregatus coram toto orbe testificari semper ex suis verae fidei
caritatisque operibus communionem studeat cum Trinitate Sanctissima.
Suas opes ad templum reficiendum contulerunt atque egregiis
instruendum tintinnabulis complures quidem homines, quibus Nos singulis gratam
significare Nostram cupimus memoremque mentem. Nominatim vero magno cum amoris
adfectu Archiepiscopum consalutamus Orthodoxum Almae Atae necnon Apostolicum
Nostrum Nuntium, tum publicos etiam magistratus consecrationis ritui
adsistentes.
Gratiam ac Domini Iesu Christi pacem super sacerdotes et vitae
consecratae sodales et christifideles omnes Kazakistaniae devocamus atque, uti
constantiae et laetitiae pignus christiana in ducenda vita, amantissime quidem
tibi, Venerabilis Frater, cunctisque ad dedicationem adstantibus Apostolicam
donamus Benedictionem Nostram.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Maii, anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS II
|