|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ALOISIO S.R.E. CARDINALI LORSCHEIDER,
ARCHIEPISCOPO APPARITIOPOLITANO Venerabili Fratri Nostro ALOISIO
S.R.E.Cardinali LORSCHEIDER
Archiepiscopo Apparitiopolitano
Si quidem tecum una fraterna quadam necessitudine devincti haud
semel sermocinati sumus, nunc te, Venerabilis Frater Noster, scripto hoc Nostro
propemodum convenire volumus, ut sollemnior conspiciatur eventus ille singularis
tuus, Sacerdotii scilicet suscepti quinquagesimus anniversarius dies, praeclara
quidem tuae apostolicae operae meta, multis honorifice praedicanda.
Francisci namque Assisiensis inclitus filius cum esses, iam
pridem in animum tuum praestantis illius caelitis altius suasiones monitionesque
descenderunt. Nihil mirum ideo te inter pauperes versari consuevisse
nonnumquamque inter captivos, ut ipsius Domini ostenderes praescripta et
rationes cunctis demonstrares. Enimvero non sumus nescii quibus difficultatibus
homines inibi afficiantur, quibus necessitatibus illi teneantur, quibus
exspectationibus moveantur. At tu pastor haec omnia expedire et transigere
studiose contendisti.
Inter Apostolorum Successores relatus, in purpuratos Patres
cooptatus, complura perstudiose magni ponderis luculenter gessisti officia tum
in Patria tum apud Romana dicasteria, ut omnium aestimationem tibi conciliares.
Animum namque tuum apostolicum roboraverat et incitaverat Concilium Vaticanum
II, cuius tu ipse actuose sustinuisti partes, cuiusque deinceps effecisti ut in
pastorale opus redundarent principia.
Nunc autem Apparitiopolitanam communitatem temperare et inibi
Beatae Virgini Mariae Aparecida dicatum sactuarium colere inniteris quod ab
innumeris frequentatur peregrinatoribus.
Sat scimus, Venerabilis Frater Noster, ibidem Evangelii
beneficia et salutaria praecepta per instrumenta quoque communicationis socialis
dispertiri et Ecclesiae Matris pietatem inculcari.
Itaque fausta contingente hac commemoratione, gratulationem
Nostram tibi porrigimus, sacerdotalem operam tuam condigne dilaudantes, una cum
cuncta ecclesiali Franciscalique familia. Caelestis Matris in te impetramus
patrocinium ac benignissimum deprecamur Dominum ut meritorum tuorum sit largus
remunerator. Benedictionem Nostram Apostolicam ex animo denique velimus
accipias, cuncta bona tibi, Venerabilis Frater Noster, affatim enuntiantem et
eam Archiepiscopum emeritum, universam tuam Ecclesiam complectentem.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Iulii anno MCMXCVIII,
Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1998 - Libreria
Editrice Vaticana
|