The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI RATZINGER,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
PRO DOCTRINA FIDEI

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali RATZINGER
Praefecto Congregationis pro Doctrina Fidei

Nos quidem, qui singulari cum animi iucunditate circumspicimus memorabiles Populi Dei per terras eventus apud diversas ecclesiales communitates, facere non possumus quin quodam modo unicuique eorum interesse cupiamus ac veluti praesentes cum Fratribus ibidem Episcopis, presbyteris, sodalibus religiosis nec non christifidelibus communiter sanctam participemus laetitiam.

Ita nimirum magno cum solacio ac gratulabundo animo catholicam laudamus communitatem Paderbornensem, cuius faustam admodum appropinquare novimus memoriam: duodecim nempe a conditione sua illa dioecesis recolet saecula memorabilemque illum diem quo Pontifex Maximus Leo III et Carolus Magnus Paderbornae praeclara in urbe convenerunt. Tamen non illam dumtaxat recordationem ante Nostros totiusque Ecclesiae oculos proferimus, sed longum quoque annorum spatium assidui apostolatus et salutiferae progressionis, quibus constat christianum nomen totam per illam regionem firmiter esse feliciterque in hominum animis infixum.

Quem singularem faustumque eventum Venerabilis Frater Ioannes Ioachimus Degenhardt, Archiepiscopus Paderbornensis, clero et populo festive plaudentibus, merito providentique consilio censuit singulari esse recolendum sollemnitate. Quo igitur celebrationes magnificentius efficaciusque evolverentur, petivit ille ut quempiam mitteremus virum eximium, qui partes Nostras sustineret cohortationemque Nostram significaret Nostrumque animum benignum.

Nos autem, piis eius desideriis ac postulationibus concedentes, ad te, Venerabilis Frater Noster, qui Nobiscum arta necessitudine compluribus iam annis coniungeris, mentem Nostram convertimus, quoniam te parem idoneumque diiudicamus ad officium eiusmodi luculenter explendum.

Itaque hasce per Litteras te Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationes Paderbornae die III mensis Ianuarii pr. v. peragendas. Pro Nobis adsistes, immo praeeris liturgicis sacris, sermone tuo Nostram ad mentem eventus illius momentum illustrabis et opportunitatem christianam fidem renovandi. Dum iam nunc magnam aestimationem Nostram tibi significamus, te in primis, Venerabilis Frater Noster, deinde sacros Praesules, clerum, christifideles omnes huius celebritatis participes Apostolica Nostra prosequimur Benedictione, sincero spiritalis roboris documento.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Octobris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri primo et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 

top