Venerabili Fratri
XAVERIO LOZANO BARRAGÁN
Archiepiscopo-Episcopo emerito Zacatecensi
Praesidi Pontificii Consilii de Apostolatu
pro Valetudinis Ministris
Vix ullus Nostro in Pontificatu adhuc praeteriit dies quin
pastoralem Nostram luculenter demonstremus sollicitudinem adflictis de hominibus
ac propensum simul peculiarem amorem in fratres et sorores per orbem
aegrotantes. Idcirco etiam quattuordecim abhinc annos Litteris Motu Proprio
datis Dolentium hominum Pontificium Consilium de Apostolatu pro
Valetudinis Ministris instituimus cui numquam non mentis Nostrae singularem
tribuimus cogitationem cuique temet ipsum, Venerabilis Frater, duos abhinc annos
fidenter omnino praefici censuimus.
Facile hinc intellegitur quam intento studio iam proximam
contemplemur congressionem mundialem in “Septimo Universali pro Aegrotantibus
Die” quam novimus in dilectissima Libani natione a die VIII ad XI proximi mensis
Februarii esse eventuram. Laetissimi pariter argumenta simgula ibidem quae
tractabuntur cognovimus et colloquia quae habebuntur inter diversarum fidei
confessionum participes.
Licet Ipsi ex longinquo Nos singulorum dierum negotia tamquam
animo vero praesentes sectaturi simus, tamen iam nunc aliquem destinare placet
his in rebus exercitatum pastorem qui Nostra nominatus auctoritate personam
ibidem veluti publicam pro Nobis gerat. Te quidem iustissima causa talem animi
Nostri interpretem et actuosum consiliorum procuratorem cum esse noverimus,
hisce ideo Litteris Missum Nostrum Extraordinarium destinamus ad ritus ipsos
aperiendi “Septimi Universalis pro Aegrotantibus Diei”, VIII mensis Februarii
Harissae in Libano.
Adstabis propterea illic pro Nobis omnesque pariter praesentes
Nostra veluti voce consalutabis et in praeclaris illius Congressus
deliberationibus hortatione Nostra confirmabis, quibus singulis, quo fructuosius
prosperiusque eventus contingat, significabis impertitam eodem tempore
Apostolicam Nostram Benedictionem, quam simul ad Te, Venerabilis Frater,
pertinere volumus, simul ad totum illum coetum cui libentes coniungimur et a quo
solida ac frugifera pro infirmis adiumenta in Christo Pastore divino
exspectamus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Ianuarii, anno MCMXCIX,
Pontificatus Nostri vicesimo primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1999 -
Libreria Editrice Vaticana