Venerabili Fratri Nostro
Serafim Fernandes SRE Cardinali de Araújo
Archiepiscopo Bellohorizontino
Multiplices quidem magnasque simul laudes diuturni ministerii tui, Venerabilis
Frater Noster, quas tum pastores ipsi ac fideles carissimae tuae Brasiliae
patriae extollunt tum etiam hanc apud Sedem Apostolicam administri libenter
efferunt, Nos hodie Ipsi concelebrare cupimus, cum singularem omnino vitae tuae
commemorandum voce quoque Nostra esse videamus.
Proximi enim mensis Martii duodecimo die licebit, Deo volente, ac plane decebit
quinquagesimum sacerdotii tui faustissimum natalem diem convenienter
praedicare. Illo olim die cursus frugifer clarusque etiam bonorum operum incepit
quae archidioecesi Adamantinae in primis profuerunt atque hos quadraginta
superiores annos continuos communitatem Bellohorizontinam plurimum iam adiuvant.
Illic namque diversis laudabiliter versatus es in parochi magistrique muneribus.
Hic autem in auxiliaris et coadiutoris ipsiusque ordinarii officia reliquum
apostolatus tui tempus sapienter diligenterque pastor serenus ac studiosus
impendisti. Nec quisquam profecto tua ignorat cumulata merita inter varia
Conferentiarum ibi Episcopalium consilia et opera.
His propterea de causis praeesse te voluimus eidem metropolitanae sedi
Bellohorizontinae atque Purpuratorum Ecclesiae Patrum anno praeterito honorifice
ingredi. Etenim maximi aestimamus tuam erga Dei Ecclesiam fidelitatem in
gubernandoque prudentiam, pariter etiam studium vocationum sacrarum
promovendarum, cleri instituendi, catholicae provehendae educationis et culturae.
Laeti praeterea gaudemus magnopere de «nova evangelizatione» a te ibidem
ordinata et Congressu Missionario Latino-Americano prosperrime istic nuperius
peracto.
Initium idcirco ministerii tui, ordinationem videlicet sacerdotalem tuam die XII
Martii mensis quinquaginta abhinc annos, his Litteris Nostris illustrare
studemus, Deo omnium donorum auctori congruas referentes fructuoso de opere tuo
grates tibique ipsi eandem felicissimam gratulantes occasionem.
Esto tibi una cum fraterna hac salutatione Apostolica Nostra Benedictio
Nostrorum erga te sensuum testis pluriumque dein tibi, Venerabilis Frater Noster,
ac dilectissimo cui praees pro Christo gregi munerum caelestiumpacis
prosperitatis in fideque christiana vivendi alacritatis auspex.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Februarii, anno MCMXCIX, Pontificatus
Nostri vicesimo primo.
IOANNES PAULUS PP. II