The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
ANTONIO MARIAE SRE CARDINALI JAVIERRE ORTAS,
QUINQUAGINTA EXPLETIS ANNIS AB EIUSDEM
ORDINATIONE PRESBYTERALI

 

Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO MARIAE SRE Cardinali JAVIERRE ORTAS
Congregationis de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum Praefecto Emerito

Salesiana familia universa brevi tempore de te, Venerabilis Frater Noster, propalam exsultans laetabitur de tuoque affatim gratulabitur tibi aureo Sacerdotii iubilaeo, dum plenissimum sane operibus meritis laudibus concelebrabitur longinquum tuum in Iesu Christi eiusque Ecclesiae multiplici ministerio curriculum.

Nos itaque, qui providis quidem Nostris consiliis pars magna libentissime fuimus industriae fructuosissimae tuae, communis huius laetationis participes atque consortes tum publica hac gratulatione tum salutatione fervidissima Nostra esse cupimus, ne Presbyteratus tui totiusque apostolatus sacri commemorationi quidquam honoris dignitatisve deesse videatur.

Per te religiosum sodalem ac sacerdotem, archiepiscopum et Ecclesiae cardinalem, plurimum sane utilitatis atque spiritalis humanaeque commoditatis percepit catholica ubique gentium communitas, cum eruditionem tuam Salesianam sollicitudinemque maximam de hominum recta educatione largiter constanter communicares cum studiosis omnibus ex statione ipsius Secretarii Congregationis de Institutione Catholica, cum ex praecelsis sedibus Bibliothecae Apostolicae necnon Tabularii Vaticani secreti thesauros sapientiae ac scientiae perennis moderator iniibi supremus dispensares, cum magnopere integritatem Cultus Divini Sacramentorum florem longe late illius Congregationis Praefectus Nostra etiam de voluntate propagares.

Praeter haec autem operis sacri tui monumenta tacere omnino plura nolumus coepta tua in Athenaeo Salesiano Taurinensi, in re oecumenica inter Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum diversaque instituta id genus et incepta per orbem, apud varias maxime Apostolicae huius Sedis commissiones atque congressiones. Quot igitur reperiuntur navitatis tuae merita, totidem Nobis praebentur de Sacerdotio tuo gratulandi rationes.

Sicut ideo tecum has per Litteras fraterno prorsus animo sumus de tuo honorifico curriculo collocuti, ita venturi mensis Aprilis vicesimo et quarto lucidissimo die iisdem cum sensibus coniungemur in iubilari presbyteratus tui concelebratione. Sit interea tibi, Venerabilis Frater Noster, salutatio haec Nostra aestimationis simul maximae testificatio; sit praeterea Apostolica Nostra Benedictio eodem transmissa tempore conciliatio tibi caelitus suavissimae de praeterita vita operaque consolationis ac posteros in annos divini pariter favoris auspex.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIV mensis Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri vicesimo et primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

  

top