IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
LUCAE S.R.E. CARDINALI MOREIRA NEVES
CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS PRAEFECTO
ATQUE PONTIFICIAE COMMISSIONIS
PRO AMERICA LATINA PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro LUCAE S.R.E. CARDINALI MOREIRA
NEVES Congregationis pro Episcopis Praefecto atque Pontificiae
Commissionis pro America Latina Praesidi
Appropinquante feliciter anniversaria memoria ordinationis
sacerdotalis tuae, Venerabilis Frater Noster, tecum coniungimur gratias Domino
simul agentes de hoc vitae tuae eventu necnon totius ministerii tui cursu. Sic
enim facere Nobis placet in honorificis omnibus commemorationibus quibus
Fratres Nostri in Episcopatu per orbem secundum datas occasiones coluntur.
Talis etiam tibi, Venerabilis Frater Noster, dabitur mox a
Divino Pastore opportunitas vehementer laetandi et Nobis ideo studiose
gratulandi, cum die nono proximi mensis Iulii percoletur sacerdotii tui ipse
dies natalis ac proinde totum recoletur diuturni ministerii tui frugiferum
maxime ac praeclarum laudibus curriculum. Eadem itaque fraterni animi
affectione in teque caritatis singularis magnitudine, qua adhuc te tum hic
Romae tum in patria operantem sumus libenter prosecuti et semper, has Nostras
gratulantes voces ad te Litteris istis pervehi volumus, unde participes plane
reddamur communis concelebrationis presbyteratus tui primordiorum.
Cum universa religiosa tua familia Ordinis Praedicatorum
nimirum consentimus, intra quam actuosissimum tuum pro Christo et Ecclesia
apostolatum pluribus in operibus explevisti pro omni fidelium coetu et
communitatis catholicae incepto, pro Brasiliana Episcoporum Conferentia et
Apostolicae Sedis industria. De te gloriantur Dominicani Fratres de cursuque
multiplicis tuae navitatis hos quinquaginta superiores annos, ex quo tempore
proprium Ordinis opus absolvere coepisti at non longe post ad latiorem
Ecclesiae campum in patria protendisti.
Te inde ac tuas pastoralis mentis dotes cognoverunt veluti ex
propinquo communitas Sancti Pauli, ubi Auxiliarem egisti Episcopum, item vero
Consilium Episcopale Latino-Americanum atque Episcoporum Conferentia
Brasiliae, ubi complura interea procuravisti munia, potissimum in laicatus
provincia tum etiam communicationum socialium atque socialis actionis. Romani
dein Pontifices spectatam tuam experti sunt penitus officiorum diligentiam in
huius Sedis ministeriis variis: Consilii de Laicis cui adlaboravisti ut Alter
a Praeside, Congregationis pro Episcopis ubi prius Secretarium te adesse
voluimus Nos exindeque nuperius ipsum Praefectum, postremo Pontificiae
Commissionis pro America Latina cuius partes in praesentia Praesidis sustines.
Undecim autem interim annos magnus quidem sacerdos
Ecclesiaeque rector eminuisti primatiali in totius Brasiliae sede Sancti
Salvatoris fuistique Episcopalis Conferentiae tua in patria Praeses a
Fratribus in Episcopatu Brasilianis alacriter delectus.
Maxima ad summam haec sunt sacerdotii tui merita ac monumenta,
de quibus tantopere studemus tibi, Venerabilis Frater Noster, hoc fortunato
tempore gratulari, libenter quidem praedicantes quo intimo precationis et
sacrificii adfectu in diversis his omnibus operibus sis versatus, qua animi
deditione Christo Bono Pastori ac fidelitate erga Romanum Pontificem.
Nostro denique ex ore ipso salutationem fraternam hanc
suscipies tamquam Nostro omnino in conspectu atque sensuum Nostrorum
significationem ob intimam concelebrationem tecum aurei presbyteratus tui
iubilaei. Tecum coniungemur memorato illo Iulii mensis nono die gratias Deo
munerum omnium Datori referentes. Cum tot pariter aliis consociabimur
familiaribus et amicis tuis, familiae religiosae Dominicanae sodalibus et
operis ubique sociis tuis te in honorando congruenter, cui iam nunc Nos a
bonorum pastorum Remuneratore ut praemia egregiorum coeptorum tuorum affatim
tibi retribuat in terris pluraque cumulet in Regno supplices petimus.
Illarum esto gratiarum Benedictio Nostra Apostolica
certissimum pignus ac Nostrae in te benevolentiae documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Iunii, anno MM,
Pontificatus Nostri vicesimo et secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2000 - Libreria
Editrice Vaticana
|