The Holy See
back up
Search
riga

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA IACOBO LUCAE S.R.E.
CARDINALI ORTEGA Y ALAMINO,
ARCHIEPISCOPO SANCTI CHRISTOPHORI DE HABANA

  

Venerabili Fratri Nostro
IACOBO LUCAE S.R.E.
Cardinali ORTEGA Y ALAMINO
Archiepiscopo Sancti Christophori de Habana

Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum neminem sane fugit quantum christifideles inde a cena novissima per saeculorum decursum adorare consueverint. Maximum est enim fidei nostrae mysterium, in quo Christus sacrum efficitur convivium, ex quo nos viatores, ad terrestrem peregrinationem validis viribus prosequendam, vigorem haurire possimus.

Ipsa hac ratione ecclesialis communitas urbis Soteropolis summo gaudio proxime congregabitur, volvente videlicet mense Novembri, quandoquidem ibi, in Magni Iubilaei contextu, Eucharisticus Congressus Nationalis celebrabitur, plurimis adstantibus Fratribus in Episcopatu, presbyteris, religiosis sodalibus nec non fidelibus laicis, qui cuncta ex Salvatoriana Natione illuc congregabuntur ut suam translaticiam fidem in inenarrabile Eucharisticum mysterium propalam profiteantur.

Ne vero ulla omnino eiusdem celebrationis pars favore Nostro aut consensu careat neve vox Nostra ulli peculiari eius actui deesse videatur, optata quidem explentes Archiepiscopi Sancti Salvatoris in America idemque Praesidis Nationalis Episcoporum Coetus, Venerabilis Fratris Ferdinandi Senz Lacalle, et omnium pariter sacrorum Praesulum totiusque ecclesialis communitatis, praestantem virum mittere statuimus, qui personam Nostram illic tueatur praesentiamque Nostram significet.

Quapropter hisce datis Litteris Te, Venerabilis Frater Noster, cuius iam pridem cognovimus doctrinae integritatem solidamque pietatem ac fidelitatem erga hanc fidei nostrae veritatem cuiusque pastorale perspeximus studium cunctos fideles propius usque adducendi ad tam uberem gratiarum fontem, MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum constituimus et renuntiamus, ut diebus XXV et XXVI mensis Novembris hoc iubilari anno in urbe Sancti Salvatoris in America Nostro nomine et auctoritate sollemnibus illis sacris praesideas et congressionibus quae in tanto ecclesiali eventu peragentur.

Quo in munere fungendo sedule studebis ut eiusmodi sollemnes celebrationes in omnibus singulisque illic adstantibus novum accendant ardorem illius fidei quae in hanc veritatem potissimum requiritur, ita ut fideles Iesu Christo, unico mundi Redemptore, Pane pro vita nova ferventius et efficacius nutriantur. Benevolentiam pariter Nostram ostendes, quae universam Nationem Salvatorianam complectatur, omnium aerumnas soletur omnesque inibi cives laetificet. Nos quidem, uberrimam spiritalium fructuum messem ex isto Conventu optantes, missionem tuam Nostris prosequemur precibus.

Nostram tandem Benedictionem Apostolicam, quam Tibi, Venerabilis Frater Noster, imprimis tribuimus, universis commemorationis participibus largiaris copiose velimus, quae sit superni iuvaminis nuntia et certum felicioris aevi documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Octobris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

            Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top