The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
PONTIFICII COMITATUS PRO EUCHARISTICIS INTERNATIONALIBUS CONVENTIBUS PROVEHENDIS

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO
Pontificii Comitatus pro Eucharisticis Internationalibus
Conventibus provehendis Praesidi

Christiani populi fides maxime alitur sanctorum precibus et oblationibus. Beata igitur gens, quae sanctos apud se habet eosque pie veneratur, quoniam profecto prospere evolventur res eius atque gratia Domini implebitur omni tempore.

Magna ergo cum animi laetitia nuntium percepimus nunc amatissimum populum Eparchiae Munkacsiensis se paraturum ad sollemnem translationem ex Budapestino ad ecclesiam cathedralem in urbe Uzhgorod corporis beati Theodori Romzha, eiusdem Sedis olim Episcopi, qui heroicam fidelitatem erga Christum eiusque Ecclesiam atque suam pastoris ovium strenuam sollicitudinem proprio sanguine obsignavit.

Ut eiusmodi eventus congrua celebraretur sollemnitate, Administrator Apostolicus  ad nutum Sanctae Sedis  Eparchiae Munkacsiensis Venerabilis Frater Milan Šašik a Nobis postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad Personam Nostram gerendam atque illius Ecclesiae cum Apostolica Sede vinculum usque firmandum. Ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem admovimus, quem peraptum ad hoc munus efficaciter explendum aestimamus, qui multos per annos veluti Praefectus Congregationis pro Gentium Evangelizatione ubique terrarum missionem Ecclesiae valde fovisti, et nunc genuinam devotionem ubique sollicite propagas erga divinum Eucharistiae sacramentum.

Quam ob rem his Nostris Litteris te Missum Extraordinarium constituimus ut vicibus Nostris fungaris in urbe Uzhgorod in ritu sollemnis translationis ad ecclesiam cathedralem corporis beati Theodori Romzha, Episcopi et Martyris, proximi mensis Iunii die XXVIII. Nostrum est desiderium ut, hac oblata occasione, per te salutemus grato animo singulos adstantes fideles, quos caritate Nostra amplectimur, recentem illic recordantes apostolicam Nostram visitationem.

Hortaberis cunctos sacerdotes et fideles ut, exemplum tanti Pastoris et Patroni pie aemulantes, firmiter servent unionem cum Ecclesia Romana, crescant in filiali erga Virginem Mariam pietate, sacramentum reconciliationis recipiant atque Eucharistiae cibo assidue animas suas alant: "In Sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, ipse scilicet Christus" (Presbyterorum Ordinis, 5).

Benedictionem demum Apostolicam impertimus tibi, Venerabilis Frater Noster, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, quam proinde nomine Nostro communicabis pastoribus, filiis filiabusque illius dilectae communitatis Munkacsiensis et omnibus qui quodammodo hos eventus participabunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Maii, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top