The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
MICHAňLEM S.R.E.
CARDINALI GIORDANO,
ARCHIEPISCOPUM NEAPOLITANUM

 

 

Venerabili Fratri Nostro
MichaŽli S.R.E. Cardinali Giordano
Archiepiscopo Neapolitano

Proximi mensis Iulii die V iucundum sane incidet, Venerabilis Frater Noster, quinquagesimum Sacerdotii tui iubilaeum. Recordatio illius fausti diei peraptam Nobis praebet occasionem has Litteras ad te mittendi, ut omina Nostra propensa voluntate tibi significemus.

Ingenii animique dotibus copiose insignitus, bene doctrina philosophica et theologica institutus, anno MCMLIII sacerdotii donum laetus suscepisti. Actuose omnia explevisti pastoralia munera tibi concredita, docens videlicet adulescentes catholicam doctrinam et curans oppidi Scanzano paroeciam; rexisti etiam dioecesanum officium de re catechetica et efficiens centrum studiorum socialium; dioecesanae adstitisti Actioni Catholicae ac denique Vicarius Generalis factus es tuae natalis dioecesis Anglonensis-Tursiensis.

Die XXIII mensis Decembris anno MCMLXXI titulo ornatus es Sedis Laritanae atque deputatus Auxiliaris Materanensis necnon Administrator Apostolicus "sede vacante" dioecesium Gravinensis et Montis Pelusii. Die V mensis Februarii insequentis anni episcopalem accepisti consecrationem, ferventibus populi precibus cumulatus. Duobus post annis Archiepiscopus factus es Metropolitanae Ecclesiae Materanensis, cui anno MCMLXXVI coniuncta est dioecesis Montis Pelusii. Anno denique MCMLXXXVII ad spectabilem Metropolitanam Sedem Neapolitanam es translatus, quam hucusque moderaris.

Nos, merita tua et animi dotes ante oculos habentes, anno MCMLXXXVIII in Patrum Cardinalium Collegium te cooptavimus titulumque tibi adsignavimus ecclesiae Romanae S. Ioachimi. Navitas autem tua pastoralis tuaque de Ecclesia Catholica certa sollicitudo non solum inter fideles communitatum tibi concreditarum enituit, sed longe extra earum confines. Tuis insuper prudentibus consiliis et adiumentis fruuntur Nostra Secretaria Status, Romanae Congregationes de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, pro Clericis necnon Pontificium Consilium pro Valetudinis Administris.

Tecum ideo gratias agimus Deo, qui egregiorum operum nostrorum unicus est Auctor, eumque impensis precibus rogamus, ut solacio suo te recreet, vires novas tibi concedat ad pergendum opus pro bono totius Catholicae Ecclesiae, praesertim ad novam incohandam evangelizationem in huius tertii millennii primordiis. Beatissima tandem Virgo Maria, quae Regina Apostolorum a te piis colitur obsequiis, in omnibus Auxiliatricem et Matrem tenerrimam tibi se praebeat.

Sit denique Nostrae propensae in te voluntatis testimonium caelestiumque gratiarum pignus Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, Episcopis Auxiliaribus tuis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, cunctoque gregi fideli Neapolitano amanti animo impertimur.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top