The Holy See
back up
Search
riga

LETTERA DEL SANTO PADRE GIOVANNI PAOLO II
AL SUO INVIATO SPECIALE ALLA CELEBRAZIONE 
DEL III CONGRESSO EUCARISTICO NAZIONALE 
DELLA COLOMBIA
 

   



Venerabili Fratri Nostro 
ROSALIO IOSEPHO S.R.E. Cardinali CASTILLO LARA 
Pontificiae Commissionis pro Statu Civitatis Vaticanae 
Praesidi Emerito


Sacrosanctum Christi corpus ubique locorum congruenti sollemnique ritu percolere consuevit Ecclesia. Ex eucharistico enim sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus defluere uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem ad aquam hanc salutiferam accedentes supernarum rerum sitim restinguere queunt atque inde vigorem sumentes suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere possunt.

Excusso de consilio novimus Tertium Congressum Eucharisticum Nationis Columbianae, nominatim Caliensi in urbe, XVI-XVIII diebus mensis Octobris, futurum. Maiores enim ibidem et qui pientissimi exstiterunt Corporis et Sanguinis Christi mysterium sunt venerati aliisque idem ferventi animo inculcarunt, ubi primum christiana haec ad loca religio inducta est.

Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque compellit. 

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, congrua iustaque Fratribus Columbianis petentibus Episcopis, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui istius Nationis inclitus filius, aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet Missum Extraordinarum constituimus ad Congressum Columbianae Nationis Tertium Eucharisticum celebrandum. 

Verba quidem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus largiaris copiose velimus, superna praesidia nuntiantem et feliciora tempora.

Ex Aedibus Vaticanis die II mensis Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.



IOANNES PAULUS II

  

top