 |
IOANNES PAULUS PP. II
AD UNIVERSOS ECCLESIAE
SACERDOTES ADVENIENTE FERIA V IN CENA DOMINI ANNO MCMXCII
«Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est» (Io 15, 1).
Dilecti in sacerdotio Fratres!
1. Sinite ad haec Ioannis Evangelii verba Nos revocemus. Ea sunt namque cum
Cenae Domini Liturgia coniuncta: «Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia
venit eius hora» (Io13, 1), lavit pedes discipulorum suorum, et postea modo
peculiariter intimo ac familiari est eos allocutus, sicut Ioannis refert narratio. In hac suprema salutatione allegoria inest vitis et
palmitum: «Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic
fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere» (Io 15, 5).
Haec ipsa Christi verba cupimus commemorare adveniente huius anni millesimi
nongentesimi nonagesimi secundi Feria Quinta in Cena Domini, Ecclesiae
considerationi proponentes Adhortationem Apostolicam de sacerdotali formatione.
Est haec Synodi Episcoporum, anno millesimo nongentesimo nonagesimo actae,
laboris collegialis fructus, quae ex toto in hanc incubuit materiam. Simul
documentum elaboravimus, tam necessarium atque exspectatum, Ecclesiae
Magisterii, collectis in ea doctrina Concilii Vaticani II et meditatione de
experientiis viginti quinque annorum post eius conclusionem.
Cupimus hodie hunc fructum deprecationis et meditationis Patrum synodalium ad
pedes Christi Sacerdotis ac Pastoris animarum nostrarum deponere (Cf. 1 Pt
2, 25). Hunc textum
vobiscum exoptamus accipere ex altari illius redemptoris sacerdotii unius et
aeterni, quod in ultima Cena sacramentaliter est pars nostra factum.
Christus est vitis vera. Si aeternus Pater suam in hoc mundo colit vineam,
id facit in potentia Veritatis atque Vitae, quae in Filio sunt. Hic perpetuum
initium atque inhexaustus fons inveniuntur cuiuslibet christiani formationis et,
praesertim, cuiusvis sacerdotis. Die Quinta in Cena Domini nitamur singulari
modo hanc conscientiam renovare itemque necessariam condicionem ut maneamus, in
Christo, sub flatu Spiritus veritatis atque copiosum edamus fructum in Dei
vinea.
Nos in Liturgia Cenae Domini cum omnibus Ecclesiae Pastoribus iungentes,
gratias solvimus pro Sacerdotii dono, cuius participes sumus. Eodem autem
tempore precamur ut multi toto orbe terrarum gratia vocationis arcessiti huic
respondeant dono, ne messi, quae multa est, operarii desint (Cf. Mt 9,
37).
Hoc ominantes, omnes benigne salutamus iisque Apostolicam impertimur
Benedictionem.
Ex Aedibus Vaticanis, die vicesimo nono mensis Martii, quarta Dominica
Quadragesimae, anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus
Nostri quarto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
.
© Copyright 1992 - Libreria
Editrice Vaticana
|