The Holy See
back up
Search
riga

LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
AL CARDINAL TOMKO

 

   

Venerabili Fratri Nostro IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO 
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Christi mandatum Apostolis traditum, nempe ut euntes in mundum universum omnibus gentibus salutarem annuntiarent veritatem, viginti post saecula novum efficitur. Qua de causa Evangelii praecones ad hoc divinum mandatum exsequendum in diversas continentes orbis indesinenter se conferunt. Quinque ante saecula complures missionarii Americanas attigerunt regiones, semen Verbi Dei copiose iecerunt, quod quidem ad nostra usque tempora uberes fructus effundere pergit.

Nos quidem in praesens accepimus universas huius continentis civitates Missionalem Conventum apparare, qui sextus est apud ecclesiales communitates Americae Latinae (COMLA 6), qui ipse nunc primus fit Conventus totius Americanae continentis (CAM 1). Eventus hic magni erit ponderis, quippe qui iam nunc habetur apertum christianae renovationis signum et instans accessus ad Sacrum Iubilaeum.

Hac de re istas in dilectas nationes peculiarem Nostram intendimus cogitationem atque tantum eventum quodam modo celebrare cupimus. Quocirca, piis desideriis ac precibus concedentes Venerabilis Fratris Stanislai Stephani Karlic, Archiepiscopi Paranensis, quo magnificentius hic Missionalis Congressus peragatur, eminentem virum mittere statuimus. Ad Te quidem decurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui, munus gerens Praefecti Congregationis pro Gentium Evangelizatione, omnino idoneus occurris ad hoc officium explendum partesque Nostras ibidem sustinendas. Ideoque, permagno moti affectu, hisce datis Litteris Te, Venerabilis Frater Noster, constituimus MISSUM EXTRAORDINARIUM, ut in urbe Parana, ex Republica Argentina, hoc anno inter dies XXVIII mensis Septembris et III mensis Octobris, sacris ritibus omnibusque sollemnibus Nostro praesis Nomine. Tu ergo omnibus ibidem adstantibus fervidam
Nostram significabis salutationem et Nostram in eos benevolentiam, sermone Tuo Nostram ad mentem Conventus illius momentum illustrabis atque opportunitatem pristinum fervorem renovandi. Sacros quoque Praesules adhortaberis et presbyteros universos ad magis magisque munus novae evangelizationis urgendum. Christitideles denique stimulabis ut fidei praeconibus constans fervidumque praebeant auxilium animumque docilem. Magna quidem spe confidimus foro ut singuli fideles noviter addant animum ad vitam christianam efficacius ducendam. Tu vero pro certo scias Nos missionem Tuam benignissimo Deo et Beatissimae Virgini Mariae vehementer esse commendaturos.

Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, deinde cunctis adstantibus Praesulibus, clero et universis Christifidelibus illius Americanae Continentis Benedictionem Nostram Apostolicam impertimur, quae sit divinarum gratiarum nuntia et sincerum spiritalis prosperitatis documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Augusti, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

top