The Holy See
back up
Search
riga

  LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
AL CARDINAL RAUL FRANCISCO PRIMATESTA

  

Venerabili Fratri Nostro
Radulfo Francisco S.R.E. Cardinali Primatesta
Archiepiscopo emerito Cordubensi in Argentina

Laetantur profecto Platensis urbis incolae, qui, christiana fide suffulti, sollemnem sacrae suae aedis memoriam recolere properant:  de vetusto dicimus cathedrali templo quod inter omnes istius Nationis sacras aedes magnitudine eminet et maiestate. Etenim centum et quindecim abierunt anni ex quo, sociata complurium hominum opera, sacer locus a fundamentis extolli coeptus est, et in praesens eius aedificatio ad finem feliciter est adducta.

Urbs Platensis, Deo dicata in honorem Summi Pontificis Sancti Pontiani, sub umbra huius sanctissimi caelitis christianam nutrivit fidem:  nunc se parat ad hunc eventum sollemniter agendum proximo mense Novembri, die undevicesimo, quo liturgica recurrit memoria Sancti Patroni.

Celebrationes sine dubio efficient ut christifideles istius communitatis in fide confirmentur, Spiritus Sancti donis repleantur, corde uno et anima una congregentur, ut fraterna caritate usque refulgeant. Quo vero ritus magnificentius efficaciusque evolvantur, libentes volentesque annuimus postulatis Venerabilis Fratris Caroli Galán, Archiepiscopi Platensis, qui insignem a Nobis Missum poposcit ut huic sollemni memoriae agendae interesset.

Tu autem, Venerabilis Frater Noster, peraptus prorsus occurris, cui haec demandetur procuratio, quippe qui olim presbyter exstiteris illius cleri, rector Seminarii nec non Episcopus Auxiliaris, ideoque huius templi momentum et dignitatem probe noveris. Hisce propterea Litteris propensaque Nostra voluntate te MISSUM EXTRAORDINARIUM constituimus, ut, occurrente illa commemoratione, ipsam Nostram vocem significes, unde cuncti novum animum suscipiant ad fidem christianam penitius vivendam. Facili fidentique animo praevidemus te studiose ac sollicite partes Nostras esse expleturum, impellente videlicet magna tuam erga patriam caritate. Ibi salutationem et benevolentiam Nostram omnibus palam declarabis, quos profecto momentum docebis templi visibilis eiusque necessitudinem cum spiritali Dei habitaculo.

Interim Deum Patrem omnipotentem in vota vocamus ut cum tibi, Venerabilis Frater Noster, tum omnibus astantibus, Platensi populo in primis, immo universis nationis civibus praesens suo adsit praesidio. Nostra quidem Apostolica Benedictio divinarum gratiarum nuntia sit feliciorisque temporis signum, quam cunctis simul huius eventus participibus largiaris velimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

  

top