The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
UNIVERSOS ECCLESIAE SACERDOTES
ADVENIENTE FERIA V
IN CENA DOMINI

 

Dilecti Fratres Sacerdotes!

1. Ritibus in sacris Feriae Quintae “in Cena Domini” insigniter nos cum Christo coniungimur, qui aeternus est perennisque sacerdotii nostri fons in Ecclesia. Unus ipse sacerdos proprii sui sacrificii est, at simul etiam hostia inenarrabilis sui proprii sacerdotii in Calvariae sacrificio.

Ultimae Cenae tempore hoc suum sacrificium Ecclesiae credidit — novi et aeterni Foederis sacrificium — veluti Eucharistiam: Sacramentum scilicet Corporis et Sanguinis sui sub panis vinique speciebus “secundum ordinem Melchisedech” (Ps. 110 (109), 4; cfr. Hebr. 7, 17).

Cum apostolis autem dicit: “Hoc facite in meam commemorationem” (Luc. 22, 19; cfr. 1 Cor. 11, 24 s.), huius Sacramenti ministros in Ecclesia instituit, ubi omnes per aetates sacrificium ab eo in mundi redemptionem oblatum continuari, renovari et praesens reddi, hisque ipsis ministris praecipit ut — sacramentalis sacerdotii sui virtute — pro se agant: “In persona Christi”.

Quod quidem omne, dilecti Fratres, per apostolorum successionem nobiscum in Ecclesia communicatur. Ideo Feria Quinta in Cena Domini quotannis evenit Eucharistiae dies natalis ac simul dies sacerdotii nostri natalis, quod ante omnia totum ministeriale est eodemque tempore hierarchicum. Ministeriale profecto, cum ex Ordine sacro in Ecclesia illud officium exerceamus quod solis licet Sacerdotibus absolvere, in primis Eucharistiae ministerium. Sed hierarchicum quoque est, cum efficiat hoc officium ut, serviendo, ducamus per pastoralem operam singulas Populi Dei communitates una cum Episcopis, quibus hereditate ab apostolis concessa sunt potestas et pastorale charisma in Ecclesia.

2. Sollemni igitur die Feriae Quintae Hebdomadae Sanctae Sacerdotum communitas — presbyterium videlicet — cuiusque Ecclesiae, at potissimum Romanae, singulariter suam hanc in Christi sacerdotio unitatem declarat. Hoc igitur die ipso nos — cum Fratrum nostrorum in Episcopatu Collegio iuncti — appellamus vos — haud sane primum — qui Fratres nostri et omnium nostrum estis in ministeriali Christi sacerdotio, quovis in huius orbis loco et quamlibet inter gentem et nationem, cum omni lingua humanique cultus forma. Quem ad modum alias iam scripsimus, accommodandis Sancti Augustini verbis, ita nunc vobis iteramus: “Vobis sum episcopus”, ac simul “vobiscum sum sacerdos” (S. AUGUSTINI Serm. 340, 1: PL 38, 1483: "Vobis enim sum episcopus; vobiscum sum christianus). Sollemni Feriae Quintae in Cena Domini die vobiscum una omnibus, dilecti Fratres, renovamus nos — perinde ac quisque suam apud Ecclesiam Episcopus — demississimo prorsus gratissimoque animo conscientiam veritatis illius Doni, quod per sacerdotalem Ordinationem factum est pars nostri, pars cuiusque nostrum atque omnium in universalis Ecclesiae presbyterio (Cfr. Ps. 16 (15), 5: «Dominus pars hereditatis meae et calicis miei . . .»).

Humilium gratiarum affectus singulis quidem annis melius nos comparare debet ad illud duplicandum talentum, quod nobis Dominus tribuit hinc eo die discedens, ut reditus ipsius die consistere apud eum possimus, quibus aliquando dixit: “Iam non dico vos servos, . . . vos autem dixi amicos . . . Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos ut vos eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat” (Io. 15, 15 s.).

3. Vocibus his Magistri nostri ante oculos constitutis, quae in se mirabilia maxime vota complectuntur et omnia de sacerdotii nostri die natali, attingere cupimus hac in Epistula ob Feriam Quintam in Cena Domini data quaestionem quandam, quae per vocationis nostrae sacerdotalis operisque etiam apostolici curriculum necessario exoritur.

Fusius hanc quaestionem pertractamus in “Epistula ad Iuvenes”, quam annuo huic nuntio de Cena Domini adiungimus. Volvens enim hic annus MCMLXXXV, de consilio Consociationis Nationum Unitarum, celebratur per omnem terrarum orbem tamquam Annus Internationalis Iuventuti dicatus. Quod quidem inceptum intelleximus ab Ecclesia haud praeteriri posse, sicut et alia praestantia indolis talis internationalis opera minime sint neglecta, verbi gratia: Annus hominum seniorum, vel Annus hominum praepeditorum ac similia coepta. Ab his universis consiliis Ecclesia procul abesse non potest nec debet necessariam ob illam causam quod quasi mediam partem occupant eius muneris ac ministerii, ut constituatur ipsa videlicet et crescat veluti credentium communitas, prout luculenter praedicat Concilii Vaticani II dogmatica Constitutio “Lumen Gentium”. Suo nimirum modo unumquodque horum inceptorum confirmat praesentem revera Ecclesiam adesse in mundo huius temporis, id quod novissimum hoc Concilium egregio quidem magisterio significavit in pastorali Constitutione “Gaudium et Spes”.

Quapropter in Epistula etiam pro Feria Quinta in Cena Domini hoc anno aliquas volumus pronuntiare notiones de argumento hoc iuventutis in pastorali sacerdotum opere atque universim in apostolatu particulatim vocationis nostrae proprio.

4. Hac pariter in rerum provincia Iesus Christus exemplar est perfectissimum. Collocutio eius cum iuvene, quam apud tres Synopticos reperimus (Cfr. Matth. 19, 16-22; Marc. 10, 17-22; Luc. 18, 18-23), inexhaustum prae se fert fontem cogitationum eo de argumento. Tali porro fonte potissimum usi sumus in “Epistula ad Iuvenes” hoc anno edita; at recurrere illuc etiam decet illoque uti, cum officium nostrum sacerdotale ac pastorale erga iuvenes cogitamus. Hac in re Iesus Christus prima ac praecipua restare debet nobis origo omnis afflatus.

Indicat Evangelii descriptio facilem ad Iesum accessum adulescenti patuisse. Ipse videlicet Magister Nazarethanus is erat ad quem fidenter se conferre posset: is ad quem principales suas interrogationes dirigere posset; is a quo exspectare posset veram responsionem. Nobis quoque haec omnia quiddam summi momenti indicant. Nostrum enim quisque praestare debet ob facilem accessum ad se ipsum, haud secus ac Christus: necesse scilicet est nullam experiantur iuvenes difficultatem accedendi ad Sacerdotem, in illo percipientes eundem animum apertum, benignitatem et promptam serviendi voluntatem respectu variarum quaestionum, quibus ipsi obsidentur. Immo vero, quotiens iuvenes quidam proprium ob ingenium modestiores comparent vel in se conclusi, oportet Sacerdotis morem agendi efficere ut facilius dubitationes superentur tali ex causa profectae. Ceterum multiplici via contrahitur necessitudo aliqua et effingitur, quae sua e summa definiri potest “colloquium salutis”. Hac autem de re Sacerdotes ipsi, in pastorali opere pro iuvenibus versantes, plurimum docere possunt; ad eorum propterea experientiam simpliciter convertimur. Pondus vero peculiare prae se fert nimirum experientia Sanctorum; ac scimus non inter Sacerdotum generationes deesse “sanctos iuventutis pastores”.

Accessus facilis ad Sacerdotem pro iuvenibus non tantum significat facilitatem huius necessitudinis cum eis, in templo et extra illud, ubicumque se iuvenes trahi sentiunt secundum aetatis suae sanas proprietates (cogitamus hic, verbi gratia, voluptarias peregrinationes, ludicras exercitationes, sicut in universum etiam totam regionem studiorum humanum ad cultum spectantium). Facilis accessus, cuius exemplum dat nobis Christus, plura quidem complectitur. Non tantum ex ministeriali sua instructione sed e peritia quoque derivata a scientia educationis excitare oportet Sacerdotem circum se fiduciam in iuvenibus, tamquam arbitrum familiarem quaestionum praecipui momenti, quaestionum quae vitam eorum spiritalem afficiunt, conscientiae interrogationes. Iuvenis, qui Iesu Nazarethano appropinquat, recta via percontatur: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?” (Marc. 10, 17). Aliter quidem poni eadem potest quaestio, nec semper tam explicatis verbis; saepius enim obliqua via movetur et, ut primum videtur, remota. Interrogatio nihilominus in Evangelio enuntiata certo aliquo sensu designat latum spatium, intra quod nostra cum iuvenibus collocutio enucleatur. Plurimae difficultates hoc ingrediuntur spatium; illuc complures etiam quaestiones intrant ac responsiones, quae fieri possunt, quandoquidem hominum vita praesertim adulescentiae tempore multipliciter abundat interrogationibus atque Evangelium vicissim affluit responsorum copia.

5. Hac in consortione cum iuvenibus Sacerdos sciat audire sciatque respondere oportet. Necesse autem est horum actuum uterque sit interioris maturitatis fructus; refulgere hoc necesse est in praeclara vitae doctrinaeque congruentia; immo necesse est fructus sit orationis et coniunctionis cum Christo et docilitatis erga Spiritus Sancti actionem. Apta quidem instructio hic magni momenti est nimirum, sed ante omnia poscitur acuta propriorum officiorum conscientia coram veritate ipsa et coram ipso collocutore. Quod proferunt Synoptici, colloquium in primis comprobat Magistrum, quem appellet adulescens ille locutor, habere illius iudicio fidem atque auctoritatem: auctoritatem moralem. Ab eo nempe veritatem exspectat iuvenis eiusque responsionem suscipit veluti veritatis declarationem quae obligat. Obstringere enim haec veritas potest. Timere haud debemus ab adulescentibus multum postulare. Fieri quidem potest ut “contristatus” quis abscedat, cum sibi par non videatur implendae uni alterive postulationi; talis nihilominus tristitia esse potest etiam “salvifica”. Interdum namque adulescentes viam munire sibi debent tales per tristitias salvificas, paulatim ut ad veritatem perveniant illamque laetitiam quam ea praebet.

Iuvenes ceteroqui noverunt bonum verum emi non posse “parvo pretio”, sed aliquid “constare” debere. Est illis sanus quidam sensus innatus, cum de bonis animi agitur. Si animae terra nondum est corrupta, directo respondent secundum sanum iudicium hoc. Sin vero depravatio eam infecit, novanda rursus haec terra est; quod fieri haud potest aliter ac veris responsionibus reddendis bonisque veris demonstrandis.

In Christi modo agendi aliquid reperitur quod valde efficaciter doceat. Cum enim alloquitur illum adulescens (“Magister bone”), Iesus se quodam pacto “excludit”, quia illi respondet: “Nemo bonus nisi unus Deus” (Cfr. Matth. 19, 17; Marc. 10, 18; Luc. 18, 19). Revera in omnibus necessitudinis rationibus cum iuvenibus hoc plurimi interest. Tunc potissimum nos ipsi coram agere debemus; facere scilicet nos id oportet cum omni naturae impetu alicuius collocutoris et amici et ducis; at simul non licet ne unum quidem temporis momentum obscurare Deum nosmet ipsos exhibendo: non possumus illum obtegere, qui “unus est bonus”, quique videri etsi non potest, praesens tamen omnino adest: “Interior intimo meo”, quem ad modum Sanctus Augustinus loquitur (S. AUGUSTINI Confessiones, III, 6, 11: CSEL 33, p. 53). Dum naturali hac ratione nos gerimus, “in prima persona”, haud oblivisci decet “primam personam” quovis in colloquio salutis esse dumtaxat illum posse, qui solus salvet solusque sanctificet. Omnis igitur noster congressus cum adulescentibus, pastorale opus qualibet sub forma — etiam extrinsecus maxime “profana” — eo tendere debet ut aperiatur et amplificetur spatium Deo, per Iesum Christum, quoniam “Pater meus usque modo operatur, et ego operor” (Io. 5, 17).

6. Intra evangelicam narrationem sermonis Christi cum iuvene invenitur quaedam locutio, quam praecipue in nos recipere debemus. Dicit enim evangelista: “Iesus autem intuitus eum dilexit eum” (Marc. 10, 21). Punctum hic maximum reapse tangimus et intimum. Si ii interrogarentur, qui, inter tot Sacerdotum generationes, plurimum effecerant pro iuvenilibus vitis, pro pueris ac puellis, qui fructum attulerant maxime duraturum in opere cum adulescentibus, nobis persuaderemus primum altissimumque fontem eorum efficacitatis fuisse illum: obtutum Christi amore plenum.

Bene dignoscendus est hic amor in animo sacerdotali nostro. Est plane amor “proximi”: hominis amor in Christo, qui unumquemque et unamquamque respicit, qui ad omnes pertinet. Non est hic amor — quod ad iuventutem attinet — aliquid quod excludit, ac si ceteros haud respicere debeat, verbi causa adultos, senes vel aegrotos. Ita profecto: amor in iuvenes evangelicam suam assequitur indolem tunc solum cum ex amore in universos ac singulos prorumpit. Ut amor tamen, simul ipse possidet naturam propriam suam ac (dici quidem licet) charismaticam. Inde enim proficiscitur hic amore quod peculiari curae omnia ea habentur, quae in hominis vita complectitur iuventus. Prae se ferunt sine dubio iuvenes magnam attrahendi vim, suae nempe aetatis propriam; sunt tamen pariter eis aliquando debilitates ac vitia. Adulescens in Evangelio, quocum est Christus locutus, ex altera parte videtur Israelita Dei mandatis fidelis, at deinceps videtur homo nimium obstrictus opibus suis, nimium bonis suis deditus.

Amor in iuvenes — amor videlicet ille qui cuiusque probi praeceptoris est proprietas necessaria et omnis etiam boni pastoris — sibi prorsus conscius est tum laudum tum vitiorum, quae iuventuti iuvenibusque ipsis inhaerent. Eodem vero tempore hic amor — haud secus atque Christi ipsius amor — per laudes et vitia pervenit directo ad hominem: pertingit ad hominem, qui versatur iam in aliqua vitae aetate summi ponderis. Plurima enim sunt, quae ea aetate formantur ac determinantur (interdum illo modo, qui non patitur mutationem). Ex adulescentia quidem futurum hominis tempus maximam partem pendet, id est venturum tempus cuiusdam solidae personae, quae est iterabilis. Iuventus igitur in hominis vita est aetas magnorum officiorum. Amor ideo iuvenum ante omnia sibi horum officiorum conscius est paratusque simul illa ad communicanda.

Talis revera amor est omnino sui immemor. Excitat propterea in iuvenibus fiduciam, cuius quidem ei incredibiliter indigent ea in vitae aetate, quam transeunt. Unusquisque nostrum Sacerdotum praeparatus peculiari modo esse debet ad talem gratuitum amorem. Dici sane possunt ascetica sacerdotalis vitae disciplina et cotidiana opera in se ipsum directa, spiritus orationis et coniunctio cum Christo necnon Matri eius commendatio invenire hoc ipso loco cotidianam suam comprobationem. Iuvenum vitae insignite sunt tenerae. Iuvenum mentes aliquando valde sunt censoriae. Qua de causa eruditio mentis in sacerdote graviter poscitur. Eodem tamen tempore experientia ipsa testatur maioris esse momenti bonitatem, se aliis devovendi studium atque etiam firmitatem: indolis cordisque qualitates.

Dilecti Fratres, exsistimamus quidem unumquemque nostrum a Domino Iesu vehementer flagitare debere ut sua necessitudo cum iuvenibus sit ex sua essentia communicatio illius intuitus, quo ille est intuitus iuvenem locutorem in Evangelio, sitque participatio illius dilectionis, qua eum “dilexit”. Precandum constanter etiam est hic ut amor sacerdotalis sui oblitus concreto modo exspectationibus omnibus iuvenum respondeat, tam masculini quam feminini sexus, puerorum necnon puellarum. Constat enim quam diversa postulata secum ferat masculinus hinc et femininus illinc sexus ad progressionem verae cuiusdam humanae personae, quae iterari non potest. Quod ideo spectat ad unumquemque et unamquamque, discamus nos oportet a Christo amorem illum quo ipse “dilexit”.

7. Efficit amor ut quis bonum proponere valeat. Iesus “intuitus . . . dilexit” iuvenem locutorem in Evangelio eique dixit: “Sequere me” (Matth. 19, 21; Marc. 10, 21; Luc. 18, 22). Bonum illud, quod adulescentibus praebere possumus, ea semper cohortatione declaratur: Christum sequere! Aliud non nobis bonum est quod proponamus; maius nullum bonum habet quisquam quod proponat. “Sequere Christum” significat in primis “conare temet ipsum reperire quam altissimo verissimoque modo”. Stude te ipsum rursus invenire uti hominem. Etenim Christus proprie is est qui — perinde atque Concilium docet — “hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit” (Gaudium et Spes, 22).

Quapropter: sequere Christum! quod significat: conare reperire illam vocationem, quam Christus homini demonstrat: vocationem illam, in qua completur homo ac dignitas ipsius propria. Tantummodo ad Christi eiusque Evangelii lucem plene comprehendere valemus quid sibi id velit: hominem creatum esse ad imaginem et similitudinem Dei ipsius. Solum eum sequendo possumus hanc imaginem aeternam implere vitae concretae substantia. Haec multiformis est substantia; plures sunt vocationes ac munera vitae, quibus exhibitis statuere oportet iuvenes suam propriam viam. Nihilominus in quaque istarum viarum interest perficere principalem quandam vocationem: hominem esse! hominem esse uti christianum! hominem esse “secundum mensuram donationis Christi” (Eph. 4, 7).

Si nostris in animis sacerdotalibus amor erga iuvenes invenietur, poterimus eos adiuvare, respondere contendentes iis omnibus, quae efficiunt vitae vocationem uniuscuiusque maris et feminae inter eos. Sciemus illos adiuvare, relicta illis ipsis prorsus libertate investigationis et electionis, simul autem vi essentiali cuiusque harum electionum illustrata.

Poterimus etiam esse cum eis, cum unoquoque et unaquaque, inter asperitates ac dolores, quibus iuventus haud sane aliena est. Immo illis subinde gravatur ultra modum. Dolores sunt ac difficultates varii generis; deceptiones sunt et frustrationes, vera discrimina, quae iuventus praesertim persentit nec semper parata est ad plagas subeundas, quae ipsa vita infligit. Periculum, quod hodie impendet hominum vitae per integras societates, immo per totum hominum genus, merito angores multis in adulescentibus parit. Hisce in angoribus adiuventur illi oportet propriam ut detegant vocationem. Simul vero sustentandi sunt atque confirmandi sua in voluntate commutandi mundum eumque reddendi magis humanum magisque fraternum. Haud agitur hic sane de verbis solis; de veritate enim sermo est illius “viae”, quam Christus destinavit mundo ita prorsus constituto. Talis mundus in Evangelio nuncupatur Regnum Dei. Regnum Dei eodem tamen tempore verum est “regnum hominis”: etenim mundus est novus in quo vera “regia hominis dignitas” impletur.

Bonum proponere potest amor. Cum adulescenti Christus dicit: “Sequere me”, in eo ipso casu concreto est invitatio ad “deserenda omnia” viamque capessendam eius apostolorum. Christi collocutio cum adulescente primarium exemplar est tot aliorum colloquiorum, in quibus coram iuvenis animo aperitur prospectus vocationis sacerdotalis vel religiosae. Debemus, dilecti Fratres Sacerdotes ac Pastores, bene semper has deprehendere vocationes. “Messis” revera “multa; operarii autem pauci!”. Hac illacque sunt paucissimi! Rogemus nos ipsi “dominum messis ut mittat operarios in messem suam” (Matth. 9, 37 s.). Ipsi nos precemur aliosque obsecremus ut idem hoc precentur. Et ante omnia studeamus propria ex vita constituere certum quoddam punctum, quo referantur vocationes sacerdotales ac religiosae: concretum exemplar. Indigent necessario iuvenes talis concreti exemplaris, ut in sese ipsi reperiant potestatem similis viae persequendae. Hac in regione nostrum sacerdotium fructus afferre potest plane singulares. Incumbite vos in illud ac petite ut Donum, quod recepistis, fons consimilis largitionis fiat etiam aliis: nominatim adulescentibus!

8. Plura etiam de hoc argumento et dici possunt et scribi. Institutio iuvenum pastoralisque opera pro eis iam pertractatur multis in studiis consulto praeparatis ac libris editis. Scribentes vobis, dilecti Fratres Sacerdotes, data hac opportunitate Feriae Quintae in Cena Domini, circumscribere volumus sermonem Nostrum quibusdam cogitationibus. Cupimus quadamtenus “denotare” unam ex quaestionibus, quae multiplicem ingreditur ubertatem vocationis nostrae industriaeque sacerdotalis. Qua de quaestione plura nuntiat Epistula ad Iuvenes, quam ad vestram utilitatem hisce litteris adicimus, qua uti possitis praesertim volvente hoc Anno Iuventuti dicato.

In liturgia antiqua, cuius Sacerdotes seniores etiam nunc meminerunt, Missae Sacrificium aperiebatur precatione ad pedem altaris, ubi primae voces Psalmi ita resonabant: “Introibo ad altare Dei; ad Deum qui laetificat iuventutem meam” (Ps. 43 (42), 4 (vers. Vulg.); cfr. S. AMBROSII Expositio Evang. sec. Lucam, VIII, 73: «Pulchre mihi hodie legitur legis exordium, quando mei natalis est sacerdotii; quotannis enim quasi de integro videtur incipere sacerdotium, quando temporum renovatur aetate»; etiam CONC. OEC. TRID., Sessio XXIII, C.I., De institutione sacerdotii Novae Legis: DS 1764).

Feria Quinta Hebdomadae Sanctae omnes nos ad originem revertamur nostri sacerdotii in Cenaculo. Perpendamus quomodo illud in Iesu Christi animo natum sit Ultimae Cenae tempore. Cogitemus etiam quo pacto istud in animo cuiusque nostrum sit ortum.

Hac die, dilecti Fratres, exoptare volumus vobis singulis et unicuique simul, neglecta ipsa aetate aut condicione ad quam pertinet, ut illud “introire ad altare Dei” (quem ad modum loquitur Psalmus) fons vobis sit supernaturalis iuventutis spiritus, quae a Deo manat ipso. Is enim “laetificat nos iuventute” aeterni sui mysterii in Christo Iesu. Tamquam huius mysterii salutaris Sacerdotes communicamus fontes ipsos iuventutis Dei: huius inexhaustae “novitatis vitae”, quam cum Christo in hominum animos effunditur.

Nobis omnibus ac per nos ceteris praesertimque iuvenibus utinam fiat fons vitae ac sanctitatis. Hoc nostrum optatum in illius corde deponimus, quam cantantes cogitamus: “Ave verum Corpus, natum de Maria Virgine. Vere passum, immolatum in Cruce pro homine. Esto nobis praegustatum mortis in examine”.

Demum omnem animi Nostri affectum ac renovatam Benedictionem Apostolicam ad ministerii vestri consolationem significamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXXI mensis Martii, Dominica in Palmis “de Passione Domini”, anno MCMLXXXV Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top