The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS 
CATHOLICAE FAMILIAE IN LITUANIA

Die XXV, mensis Augusti, anno MCMLXXXIV

 

Cum in eο sit ut Vilnae sollemnia agantur ob diem testum translations reliquiarum santi Casimiri, XXVΙ mensis Augusti die, quingentesima vertente anniversaria memoria ex quo Lituaniae patronus supremum obiit diem, Fratribus Nostris in Episcopatu, presbyteris ista in Nation Nobis profecto dilectissima munus sacerdotale agentibus, nec non Christifidelibus eorum moderamini concreditis significare cupimus spiritualem Nostram communionem qua cum vobis omnibus arcte consociamur hoc peculiari historiae vestrae Christianae tempore.

Fieri sane non potest ut fidei caritatisque peregrinatores Vilnam obeamus atque ad illius sancti viri sepulcrum orantes ultimum sollemnium diem ista cum catholica familia exigamus; neque licet Nobis per Legatum Nostrum salutationem Nostram mittere. Noscatis tamen volumus vehementer Nos Ecclesiamque Romanam cοnsociari vobis in gratiarum actione filiali animo Deo reddenda ob spiritualia bona quibus vos perfudit hoc gratiae tempore, cum scilicet certiores facti estis amplissimi doni quo Deus Ecclesiae patriaeque vestrae gratificatus est per sanctum Casimirum, cuius sanctitatis hereditas inter vos atque in cordibus vestris adhuc viget.

Dominum exoramus ut haec spiritualis renovations dona, vobis, deprecante sancto vestro patrono, impertita, atque vivax memoria tum ipsius praeclari exempli precationis, tum caritatis operum, tum testificationis in Christum atque singularis in Virgιnem Mariam amoris, comparare pergant sanctitatis, confidentis animosaeque testificationis fidei fructus, dum sexcentesimam evangelizationis suae anniversariam sollemntatem Natio vestra est celebratura.

Haec ominati, Marine misericordiae Matri, ad Aurorae ianuam cunctam Lituanam gentem committimus, iuvenes praesertim, ut spe laeti, fortes in tribulatione, in oratione perseverantes deque pauperum necessitatibus sοlliciti, magis magisque Christi nuntium disseminent et fraterno amore coniuncti, sollerti episcoporum suorum moderamini obsequentes, sedulam dent ad humanae societatis bonum operam, ut homines universi veritatem quae ad salutem ducit cognoscere valeant.

In quorum pignus, peculiarem Apostolicam Nostram Benedictionem impertimus

.IOANNES PAULUS PP. II.

 

Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 

top