The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI II
SUMMI PONTIFICIS  

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

DECESSORES NOSTRI

QUIBUS PONTIFICIA COMMISSIO PRO AMERICA LATINA
NOVO ORDINE DISPONITUR

 

DECESSORES NOSTRI, perinde ac Nosmet ipsi, cotidiana omnium Ecclesiarum permoti sollicitudine, maximam curarum Nostrarum partem reposuimus necnon firmas omnino spes in Ecclesiae Catholicae condicionibus apud Americae Latinae Nationes. Cuius profecto studii ac diligentiae documentum est ipsa illa Pontificia Commissio quam Pontifex Maximus Pius XII constituit die vicesimo primo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo ut suo pro munere quaestiones praecipuas coniunctim investigaret de catholica vita fideique tutela ac religionis in America Latina propagatione, eodemque tempore maiorem incitaret operam adiutricem inter varia Curiae Romanae officia, quorum intererat eaedem ut solverentur difficultates, et instrumentis pastorali ratione aptioribus Consilium Episcopale Latino-Americanum (CELAM) valide adiuvaret.

Huic deinde accessit Consilium Generale Pontificiae Commissionis pro America Latina a Summo Pontifice Paulo VI institutum die tricesimo mensis Novembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo tertio, nominatim illo cum proposito ut argumenta et causas maioris cuiusdam momenti perpenderet ad Continentem Americae Latinae spectantia deque iis opportuna proferret consilia.

Fructus autem salutaresque effectus, quos ambo haec arcte inter se iuncta Instituta iam adtulerunt, ac pondus ipsum operis, quod hisce absolverunt superioribus annis adeo sane laudabiliter, iamiam vehementer suadent tum ut ulterius etiam corroborentur tum solidiorem sibi recipiant mobilioremque compagem, novis quoque Romanae Curiae institutis congruentem.

Quapropter Nos, Motu Proprio, certa scientia atque matura deliberatione Nostra, in unum iam coniuncta declaramus quae hactenus vocabantur “Pontificia Commissio pro America Latina” atque “Consilium Generale Pontificiae Commissionis pro America Latina”. Institutum autem, sic conditum, nomen “Pontificiae Commissionis pro America Latina” perget servare. Eadem praeterea haec Commissio Congregationi pro Episcopis arcte connectitur normisque regitur sequentibus.

I. Princeps habet velut suum propositum Pontificia Commissio pro America Latina ut uniformi ratione quaestiones expendat tum doctrinae tum operae etiam pastoralis ad vitam attinentes progressionemque Ecclesiae in America Latina necnon ut officiis Romanae Curiae adsistat et subveniat, quorum magis videlicet refert propriam ob auctoritatem ac munus dirimere peculiares hasce difficultates. Suum per Praesidem dein, statis temporibus, Commissio certiorem facit Summum Pontificem singulis de causis, Eique res suadet et proponit, quae videntur suscipiendae aut ad regimen pertinere, quascumque congruas ipsa censuerit vel opportunas.

II. Commissio suum explet munus coniunctionis inter Apostolicam Sedem diversaque Instituta sive plurium nationum sive singularum pro America Latina. Nominatim vero consortionem crebram frequentat:

a) cum Consilio Episcopali Latino-Americano eiusque Secretariatu Generali, dum interea necessitudinem continuam sustinet cum illis diligenterque omnia sectatur quae ad eorum opera et incepta pertinent; ipsius praesertim interest, consilio capto cum idoneis Curiae Romanae officiis, perscrutari decreta ac proposita quae CELAM suis ediderit in sessionibus;

b) cum episcopalibus Institutis cuiusque nationis aliisque institutionibus Americae Latinae adiuvandae;

c) cum Confoederatione Latino-Americana Religiosorum (CLAR), collatis consiliis cum Congregatione, cui nomen erit pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, potissimum quod ad consociationem spectat et religiosorum communicationem ipsius pastoralis industriae Ecclesiae in America Latina, idcirco etiam quod tangit illius Confoederationis necessitudinem cum Episcopis dioecesanis, cum episcopalibus Conferentiis ipsoque CELAM;

d) cum Institutionibus Catholicis Internationalibus ceterisque sodalitatibus et motibus qui in America Latina operantur, sententiis pariter Consilii pro Laicis rite auditis.

III. Pontificiae huius Commissionis Praeses est Praefectus Congregationis pro Episcopis, qui ab Episcopo Vices Praesidis gerente adiuvatur. Iis astant, tamquam Consiliarii, nonnulli Episcopi sive ex Curia Romana sive ex Americae Latinae Episcopis, a Romano Pontifice delecti.

IV. Eius membra, a Summo Pontifice nominati, sunt:

Secretarii Dicasteriorum Curiae Romanae quorum praesertim interest; duo Episcopi, qui partes agant Consilii Episcopalis Americae Latinae; tres Praesules dioecesani de America Latina.

V. Commissio suos habet administros.

VI. Commissio pro America Latina tertio quoque mense plerumque congregabitur ut universas inspiciat tam ordinarias quam extraordinarias quaestiones pertinentes ad munus officiumque Commissionis proprium (cfr. art. I et II).

VII. Ut autem universales ponderentur causae maioris cuiusdam momenti Pontificia Commissio pro America Latina convocat, semel saltem in anno, sessionem generalem, ad quam, praeter membra ipsa eiusdem Commissionis, invitantur:

- Praeses Consilii Episcopalis Latino-Americani;

- Praesides ac Secretarii Institutorum Episcopalium apud singulas civitates sive nationes, ad Ecclesiam in America Latina iuvandam, tum aliarum quoque institutionum secundum Sanctae Sedis iudicium;

- Praesides Unionis Superiorum Generalium, Unionis Internationalis Superiorum Generalium et Confoederationis Latino-Americanae Religiosorum.

VIII. In statutis Nostra comprobandis auctoritate subtilius definientur et fusius explanabuntur normae, quibus gubernetur ac temperetur haec Pontificia Commissio.

Quaecumque demum a Nobis hisce ipsis Motu Proprio editis Litteris statuuntur, cuncta firma rataque esse iubemus, contrariis quibuslibet nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Iunii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top