The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI II
SUMMI PONTIFICIS

ECCLESIA DEI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

 

1. ECCLESIA DEI adflicta illegitimam cognovit episcopalem ordinationem ab Archiepiscopo Marcello Lefebvre die tricesimo mensis Iunii collatam, unde ad nihilum sunt omnes conatus redacti horum superiorum annorum ut nempe in tuto collocaretur ipsa cum Ecclesia communio Fraternitatis Sacerdotalis a Sancto Pio Decimo quam idem condidit Reverendissimus Dominus Lefebvre. Nulli enim rei profuerunt eius modi conamina, quae prioribus mensibus fervidius usque fiebant quibusque Apostolica Sedes patientiam adhibebat et indulgentiam, quantam quidem ullo modo fieri licebat (Cfr. Nota informativa, diei 16 iunii 1998, in diurnario «L’Osservatore Romano», die 17 iun. 1988, pp. 1-2).

2. Maestitia vero haec praesertim a Sancti Petri Successore persentitur, ad quem videlicet primum unitatis Ecclesia tutela pertinet (Cfr. CONC. OEC. VAT. I Const. Pastor Aeternus, cap. 3: DENZ.-SCHÖNM. 3060), quantumvis parvus numerus eorum fuerit qui hisce recta via implicantur eventibus, quoniam unusquisque homo a Deo diligitur iam ex sese Christique sanguine est redemptus de Cruce in omnium hominum salutem profuso.

Adiuncta peculiaria, tum obiectiva tum etiam subiectiva, in quibus actus Archiepiscopi Lefebvre evenit, universis quidem opportunitatem praebent ut alte res ponderentur atque officium fidelitatis renovetur erga Christum eiusque Ecclesiam.

3. In semetipso talis actus fuit inoboedientia adversus Romanum Pontificem in causa quadam gravissima summique omnino ponderis pro Ecclesiae unitatis, cuius generis est episcoporum ordinatio per quam nempe sacramentaliter sustinetur apostolica successio. Quam ob rem talis inoboedientia - secum quae infert vera repudiatio Primatus Romani - actum schismaticum (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 751) efficit. Atque eundem peragentes actum, quamquam publicum monitum ad illos deferendum curaverat Cardinalis Praefectus Congregationis pro Episcopis superiore die decimo septimo mensis Iunii, Reverendissimus Dominus Lefebvre necnon sacerdotes Bernardus Fellay, Bernardus Tissier de Mallerais, Richardus Williamson et Alfonsus de Galarreta in gravem incurrerunt excommunitatis poenam iam ecclesiastica disciplina praestitutam (Cfr. ibid., can. 1382).

4. Huius autem schismatici actus radix dignosci potest in ipsa aliqua imperfecta et pugnanti sibi notione Traditionis: imperfecta, quandoquidem non satis respicit indolem vivam eiusdem Traditionis, quae - uti clarissime docet Concilium Vaticanum Secundum - “est ab Apostolis . . . sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit: crescit enim tam rerum quam verborum traditorum perceptio, tum ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo, tum ex intima spiritualium rerum quam experiuntur intelligentia, tum ex praeconio eorum qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt” (Dei Verbum, 8. Cfr. CONC. OEC. VAT. I Const. Dei Filius, cap. 4: DENZ.-SCHÖNM. 3020).

Sed omnino discors est pugnans Traditionis notio quae universali Ecclesiae Magisterio opponitur, quod quidem pertinet ad Romanum Episcopum Episcoporumque coetum. Nemo profecto traditioni fidelis haberi potest qui ligamina nempe recidit ac vincula ab eo cui Christus ipsa in persona Apostoli Petri, ministerium commisit unitatis in Ecclesiam suam (Cfr. Matth. 16, 18; Luc. 10, 16; CONC. OEC. VAT. I Const. Pastor Aeternus, cap. 3: DENZ.-SCHÖNM. 3060).

5. Facinore modo patrato ante oculos obversante, nos debere intellegimus cunctos fideles conscios reddere quarundam rerum quas tristis eventus hic prae se omnino fert.

a) Exitus reapse quem Episcopi Lefebvre motus nuper habuitomnibus fidelibus potest dare ansam debetque aperte ac penitus cogitandi de propria ergo Traditionem Ecclesiae fidelitate, sincere a Magisterio propositam, sive ordinario sive extraordinario, a Conciliis praesertim, a Nicaeno ad Vaticanum II. Ex hac quidem meditatione, omnibus persuadendum est reiterato efficacique modo, oportere sane adhuc dilatare et fidelitatem augere, amotis omnino falsis interpretationibus ac arbitrariis et non legitimis amplificationibus de rebus ad doctrinam, liturgiam disciplinamque pertinentibus.

Praesertim ad Episcopos, per munus quidem pastorale, officium grave pertinet perspicacem exercendi vigilantiam caritatis et fortitudinis plenam, ut eiusmodi fidelitas ubique servetur (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 386; PAULI VI Quinque iam Anni, die 8 dec. 1970: Insegnamenti di Paolo VI, VIII (1970) 1408-1418).

Necesse tamen est, ut omnes Pastores et reliqui Christifideles plane denuo agnoscant non modo auctoritatem, sed etiam Ecclesiae thesaurum, quae et in charismatum varietate et in rerum spiritalium necnon apostolatus traditionibus innituntur, quaeque et pulchritudinem efficiunt unitatis in varietate: illius nempe “temperationis”, quam Spiritus Sancti impulsu ad Caelum effert terrestris Ecclesia.

b) Velimus praeterea, et theologos viros et alios scientiarum ecclesiasticarum peritos admonere, ut et eorum sententia hisce in adiunctis exquiratur. Amplitudo, enim, et altitudo praeceptorum Concilii Vaticani II renovatum postulant investigationis studium, quo Concilii perpetuitas una cum Traditione omnino illustretur, in iis potissimum doctrinae partibus, quae, cum fortasse novae sint, nondum bene a quibusdam Ecclesiae portionibus intellectae sunt.

c) Hisce in adiunctis ante omnia cupimus sollemnem et concitatam, paternam ac fraternam provocationem ad eos omnes interponere, qui quoquo modo hucusque cum navitate Archiepiscopi Lefebvre coniuncti sunt, ut grave servent officium adhaerendi ad Christi Vicarium in unitate Ecclesiae Catholicae, neque velint ullo modo tam pravam usque sustinere agendi rationem. Omnes scire debent formalem schismati adhaesionem gravem esse in Deum iniuriam atque excommunicationem prae se ferre lege Ecclesiae rite statutam (Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 1364).

His omnibus fidelibus catholicis, qui se vinctos sentiunt quibusdam antecedentibus formis liturgicis et disciplinaribus traditionis Latinae, significare opto etiam voluntatem meam - quacum petimus ut consocientur voluntates Episcoporum eorumque omnium, qui in Ecclesia ministerium exercent pastorale - facilem iis reddendi communionem ecclesialem rationibus necessariis ad tuendam observantiam eorum appetitionum.

6. Consideratis momento et multiplicitate quaestionum in hoc documento memoratarum, haec quae sequuntur decernimus:

a) instituitur Commissio, cuius erit Episcopis cooperari, Dicasteriis Curiae Romanae et circulis quorum interest, ut plenam expediat communionem ecclesialem sacerdotum, seminariorum alumnorum, communitatum aut singulorum religiosorum coniunctorum Fraternitati conditae ab Archiepiscopo Lefebvre, qui cupiant Petri Successori in Ecclesia Catholica cohaerere, suas servantes traditiones spiritales et liturgicas, iuxta Protocollum superiore die 5 mensis Maii obsignatum a Cardinali Ratzinger et ab Archiepiscopo Lefebvre;

b) haec Commissio constat ex Cardinali Praeside et ex aliis membris Curiae Romanae, pro numero qui opportunus habebitur secundum rerum temporumque adiuncta;

c) insuper, ubique observandus erit animus eorum qui se sentiunt traditioni latinae liturgicae devinctos, idque per amplam ac liberalem applicationem normarum iamdiu ab Apostolica Sede editarum, quod attinet ad usum Missalis Romani iuxta editionem typicam anni 1962 (Cfr. CONGR. PRO CULTU DIVINO Ep. Quattuor abhinc Annos, die 3 oct. 1984: AAS 76 (1984) 1088-1089).

7. Iam exeunte hoc anno, peculiari modo Sanctissimae Virgini dicato, exoptamus adhortari omnes ut se adiungant continuae deprecationi quam Christi Vicarius, per intercessionem Matris Ecclesiae, Patri adhibet ipsis Filii verbis: Ut unum sint!

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 Libreria Editrice Vaticana

 

top