The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II

SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

MISERICORDIA DEI

QUIBUS DE SACRAMENTI PAENITENTIAE CELEBRATIONE
QUAEDAM RATIONES EXPLICANTUR 

IOANNES PAULUS PP.II
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Misericordia Dei, qui est Pater reconcilians, in purissimo Beatae Virginis Mariae gremio Verbum carnem sumpsit, ut salvum faceret “populum suum a peccatis eorum”  (Mt 1,21) atque “salutis perpetuae tramitem”  reseraret. (1) Sanctus Ioannes Baptista hanc exprimit missionem cum Iesum ostendit “Agnum Dei” , illum scilicet “qui tollit peccatum mundi”  (Io 1,29). Etenim universa Christi Praecursoris agendi ratio atque praedicatio est impellens atque ardens ad paenitentiam et conversionem vocatio, cuius signum est baptisma in Iordanis aquis ministratum. Iesus ipse ritum illum paenitentialem subiit (cfr Mt 3,13-17), non quod peccasset, sed quia “Ipse sinit Se inter peccatores adnumerari. Ipse iam est “Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi” (Io 1,29); iam “baptismum” anticipat Suae cruentis Mortis”. (2) Quam ob rem et ante omnia salus est peccati redemptio, quod Dei amicitiae obstat, et servitutis condicionis liberatio, in qua homo versatur, qui Maligni temptationi succubuit et libertatem filiorum Dei amisit (cfr Rm 8,21).

Christus Apostolis mandavit ut Dei Regnum nuntiarent et Evangelium pro conversione praedicarent (cfr Mc 16,15; Mt 28,18-20). Ipsius Resurrectionis diei vespertino tempore, cum apostolica missio inceptura est, Iesus Apostolis, per Spiritus Sancti virtutem, reconciliandi cum Deo Ecclesiaque peccatores paenitentes dat potestatem: “Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt”  (Io 20,22-23). (3)

Per Ecclesiae historiam ac continuatam eius agendi rationem “ministerium reconciliationis”  (2 Cor 5,18), sacramentis Baptismatis Paenitentiaeque collatae, sicut pastorale munus se ostendit, quod tale semper vivide perceptum est, idque ex Iesu mandato veluti praecipua sacerdotalis ministerii pars gestum. Paenitentiae sacramenti celebratio saeculorum decursu diversas formas se manifestandi experta est, usque tamen eandem servans fundamentalem structuram, quae necessario, praeter ministri actionem - scilicet Episcopi tantum vel presbyteri, qui iudicat et absolvit, curat et sanat in Christi nomine - paenitentis actus complectitur: contritionem, confessionem et satisfactionem.

In apostolicis Litteris quarum titulus Novo millennio ineunte scripsimus: “Renovatam deinde pastoralem audaciam postulare cupimus, ut cotidiana christianarum communitatum paedagogia consuetudinem sacramenti Reconciliationis modo apto ad persuadendum efficientique simul exhibere sciat. Prout meministis, anno MCMLXXXIV hoc de argumento sumus Nos interlocuti in Adhortatione post-synodali, cui titulus Reconciliatio et paenitentia, quae fructus deliberationum generalis sessionis Synodi Episcoporum eidem huic quaestioni dicatae contrahebat. Omnes tunc ut vires impenderentur hortabamur, unde occurreretur magno illi discrimini “sensus peccati” [. . .]. Cum superius memorata Synodus hanc agitaret difficultatem, ob omnium oculos huius Sacramenti discrimen obversabatur, in quibusdam praesertim orbis provinciis. Causae vero quae suberant hoc interea temporis intervallo perbrevi nequaquam evanuerunt. Iubilaris tamen Annus, quem sacramentalis paenitentiae signavit usus, nuntium nobis magnae obtulit fiduciae quem excidere nolumus: si permulti enim, inter quos et tot adulescentes, fructuose ad hoc adierunt sacramentum, necesse forte est sese Pastores ipsi maiore spe communicent et rerum excogitandarum facultate necnon perseverantia in illud sacramentum demonstrando plurisque aestimando”. (4)

Voluimus ac volumus verbis his animum addere atque eadem opera fratres Episcopos studiose invitare - et per eos universos presbyteros - ut Reconciliationis sacramentum novo impulsu pervulgent, etiam sicut necessitatem germanae caritatis ac verae pastoralis iustitiae, (5) dum illud eis in memoriam revocamus quemque fidelem, interioribus exstantibus debitis dispositionibus, ius habere sacramentale donum personaliter suscipiendi.

Ut paenitentium dispositiones ad obtinendam vel non obtinendam remissionem ac congruam paenitentiam a sacramenti ministro dignosci possint, christifidelis, praeter peccatorum patratorum conscientiam, animi dolorem de illis atque propositum non amplius peccandi, (6) sua peccata confiteatur oportet. Hac ratione declaravit Concilium Tridentinum “necessarium esse iure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia”. (7) Ecclesia essentialem coniunctionem semper existimavit exsistere inter iudicium, in hoc sacramento sacerdotibus demandatum, atque necessitatem ut paenitentes propria peccata manifestent, (8) praeter impossibilitatis casum. Itaque, cum integra peccatorum gravium confessio ex divina institutione pars sit constitutiva sacramenti, ipsa nullo pacto liberae committitur Pastorum propensioni (dispensationi, interpretationi, loci consuetudinibus, et ita porro). Legitima ecclesiastica auctoritas tantum declarat - id spectantibus disciplinae normis - rationes, quibus discernatur vera impossibilitas peccata confitendi ab aliis condicionibus, in quibus impossibilitas est speciosa solum vel alioquin superabilis.

In hodiernis pastoralibus condicionibus, sollicitis plurimorum in Episcopatu Fratrum postulatis occurrentes, consentaneum putamus quasdam canonicas vigentes leges super huius sacramenti celebratione in memoriam revocare, liquidius quasdam partes explicando, ut faveatur - in communionis spiritu cum responsabilitate quae est totius Episcopatus (9) - aptiori eiusdem administrationi. Agitur ut celebratio illius doni, Ecclesiae a Domino Iesu post resurrectionem concrediti (cfr Io 20,19-23), ad effectum perducatur atque protegatur modo usque fideliore, et idcirco fructuosiore. Id potissimum necessarium videtur eo quod quibusdam in provinciis personalem confessionem deserendi conspicitur proclivitas ac simul licentia adhibendi “absolutionem generalem”  vel “collectivam” , ita ut ipsa iam non habeatur veluti quoddam extraordinarium instrumentum pro omnino singularibus condicionibus. Cum proprio arbitratu amplificatur gravis necessitatis (10) condicio, revera sive fidelitas erga divinam sacramenti rationem sive definite confessionis individualis necessitas negleguntur, gravibus spiritali fidelium vitae atque Ecclesiae sanctitati damnis illatis.

Itaque hac de re auditis Congregatione pro Doctrina Fidei, Congregatione pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum atque Pontificio Consilio de Legum Textibus itemque rogatis sententiam Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus Dicasteriis Romanae Curiae Praepositis, confirmantes catholicam doctrinam ad sacramentum Paenitentiae et Reconciliationis attinentem in Catechismo Catholicae Ecclesiae declaratam, (11) Nostro de pastorali officio conscii atque plane scientes huius sacramenti necessitatem efficacitatemque usque vigere, quae sequuntur decernimus:

1. Ordinarii omnes sacramenti Paenitentiae ministros commonefaciant universalem Ecclesiae legem, doctrina catholica hac de re usurpata, haec confirmasse quae sequuntur:

a) “Individualis et integra confessio atque absolutio unicum constituunt modum ordinarium, quo fidelis peccati gravis sibi conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; solummodo impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat, quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest”. (12)

b) Ideo “omnis cui animarum cura vi muneris est demandata, obligatione tenetur providendi ut audiantur confessiones fidelium sibi commissorum, qui rationabiliter audiri petant, utque iisdem opportunitas praebeatur ad confessionem individualem, diebus ac horis in eorum commodum statutis, accedendi”. (13)

Omnes porro sacerdotes qui sacramenti Paenitentiae administrandi pollent facultate, semper se pleneque paratos ad id administrandum demonstrent, quotiescumque rationabiliter fideles hoc petant. (14) Haud sollicita voluntas sauciatas oves suscipiendi, immo obviam eis eundi, ut eas ad ovile reducant, dolenter significat pastoralem sensum abesse in illis qui, ordinationis sacerdotalis vi, in se Boni Pastoris effigiem referre debent.

2. Locorum Ordinarii itemque parochi et ecclesiarum sanctuariorumque rectores, identidem explorare debent sintne reapse confessionum fidelium quam facillimae facultates. Cumprimis suadetur ut in cultus locis, statutis horis, insint conspicianturque confessarii, realibus fidelium condicionibus horaria aequentur atque peculiaris sit copia ante Missarum celebrationem confitendi et occurratur etiam fidelium necessitatibus, dum Missae celebrantur, si praesto sunt alii sacerdotes. (15)

3. Quandoquidem “christifidelis obligatione tenetur in specie et numero confitendi omnia peccata gravia post baptismum perpetrata et nondum per claves Ecclesiae directe remissa neque in confessione individuali accusata, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habeat”, (16) quaevis consuetudo reprobatur, quae reducat confessionem ad universalem quandam accusationem vel ad unius pluriumve peccatorum, quae maioris momenti censentur, declarationem. Ceterum, omnium fidelium ad sanctitatem respecta vocatione, suadetur ut peccata quoque venialia ii confiteantur. (17)

4. Praeteritarum sub lumine ac contextu normarum, intellegi recteque adhiberi debet absolutio plurium una simul paenitentium, absque praevia confessione individuali, quam can. 961 Codicis Iuris Canonici praescribit. Ipsa enim “naturam prae se fert exceptionis” (18) atque “generali modo impertiri non potest, nisi:

1 immineat periculum mortis et tempus non suppetat sacerdoti vel sacerdotibus ad audiendas singulorum paenitentium confessiones;

2 adsit gravis necessitas, videlicet quando, attento paenitentium numero, confessariorum copia praesto non est ad rite audiendas singulorum confessiones intra congruum tempus, ita ut paenitentes, sine propria culpa, gratia sacramentali aut sacra communione diu carere cogantur; necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse non possunt, ratione solius magni concursus paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua festivitate aut peregrinatione”. (19)

De gravi necessitate quae sequuntur clarius dicuntur:

a) Agitur de condicionibus quae obiective extraordinariae occurrunt, ut eae quae in missionis regionibus vel in communitatibus fidelium segregatorum contingere possunt, ubi sacerdos semel vel perraro adesse potest, vel belli condiciones, tempestatum vices similiave rerum adiuncta id sinunt.

b) Binae condiciones canone constitutae, unde gravis emergat necessitas, inter se separari non possunt; quapropter non umquam sufficit sola deficiens facultas excipiendi “rite”  confessiones singulorum “intra congruum tempus”  propter sacerdotum paucitatem; coniungi enim debet haec difficultas cum ea condicione qua paenitentes aliter cogerentur “diu”  carere sacramentali gratia sine propria culpa. Ante oculos igitur teneantur oportet universae circumstantiae tum paenitentium tum ipsius dioecesis quantum ad pastoralem ordinationem illius pertinet atque habita ratione adiunctorum, in quibus fideles ad Paenitentiae sacramentum accedere possunt.

c) Prima condicio, qua confessiones excipi non possunt “rite” , “intra congruum tempus” , solum refertur ad tempus rationabiliter postulatum ad validam dignamque sacramenti essentialem administrationem, qua in re longius pastorale colloquium parum valet quippe quod in occasionem commodiorem differri possit. Hoc rationabiliter consentaneum tempus, quo confessiones excipiantur, de veris opportunitatibus confessarii aut confessariorum dependebit nec non paenitentium ipsorum.

d) Super condicione altera, prudentis erit iudicii aestimare quam longum esse debeat tempus privationis sacramentalis gratiae ut vera inde fiat impossibilitas ad can. 960 normam, cum mortis periculum non imminens est. Tale vero iudicium non prudens est si sensum huius physicae aut moralis impossibilitatis evertit, quemadmodum accidit si verbi causa brevius tempus quam mensis putatur illud secum inferre, ut christifidelis “diu”  remaneat in tali privatione.

e) Non licet efficere aut sinere ut condiciones alicuius apparentis necessitatis gravis inducantur ex neglecta ordinaria Sacramenti administratione propter haud observatas normas quae superius commemorantur (20) eoque minus ex paenitentium optione generalis absolutionis, tamquam si de communi facultate agatur et aequivalenti duabus ordinariis formis in rituali descriptis.

f) Sola permagna paenitentium multitudo sufficientem non importat necessitatem, non tantum ob aliquam sollemnem festivitatem vel peregrinationem sacram, sed neque propter itinera voluptuaria similesve rationes quae crescenti hominum migrationi adscribuntur.

5. Iudicium ferre an dentur condiciones ad normam can. 961, 1, 2o requisitae, pertinet non ad confessarium sed ad “Episcopum dioecesanum, qui, attentis criteriis cum ceteris membris Episcoporum Conferentiae concordatis, casus talis necessitatis determinare potest”. (21) Hae pastorales normae exprimere debebunt inquisitionem plenae fidelitatis in singulorum locorum adiunctis erga criteria fundamentalia disciplina universali Ecclesiae declarata, quae ceterum necessitatibus innituntur ex ipso Paenitentiae sacramento promanantibus secundum divinam illius institutionem.

6. Cum summi sit res ponderis, in argumento pro Ecclesiae vita praecipuo, plena consensio inter diversos totius orbis Episcopatus, ipsae Episcopales Conferentiae ad regulam can. 455 2 C.I.C. curabunt quam primum ad Congregationem de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum normas, ad applicationem can. 961 eiusdem Codicis spectantes, mittere quas in animo habent vel noviter conficere vel accommodare secundum huius Motu proprio dati Documenti vim. Hoc usque plus fovebit magnam inter totius Ecclesiae Episcopos communionem atque fideles movebit ut abbunde hauriant de Divinae misericordiae fontibus qui in Reconciliationis Sacramento exsiliunt.

Hoc in communionis universalis prospectu decebit etiam dioecesanos Episcopos suis singulis Episcopalibus Conferentiis renuntiare quot intra propriae iurisdictionis ambitum casus necessitatis gravis exstent aut non. Episcopalium Conferentiarum erit officium certiorem reddere praefatam Congregationem de rerum statu in proprio territorio atque de mutationibus quae fortasse fient.

7. Ad singulorum paenitentium dispositionem quod spectat hoc iterum inculcatur:

a) “Ut christifidelis sacramentali absolutione una simul pluribus data valide fruatur, requiritur non tantum ut sit apte dispositus, sed ut insimul sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata gravia, quae in praesens ita confiteri nequit”. (22)

b) Quantum autem fieri potest, etiam cum proximum mortis instat periculum, fidelibus ipsis “praemittatur exhortatio ut actum contritionis quisque elicere curet”. (23)

c) Perspicuum est valide recipere non posse absolutionem paenitentes qui in permanenti statu peccati gravis versantur quique suam condicionem mutare non cogitant.

8. Dum officium permanet “peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi”, (24) “is cui generali absolutione gravia peccata remittuntur, ad confessionem individualem quam primum, occasione data, accedat, antequam aliam recipiat absolutionem generalem, nisi iusta causa interveniat”.(25)

9. De celebrationis Sacramenti loco ac sede prae oculis haec habeantur:

a) “Ad sacramentales confessiones excipiendas locus proprius est ecclesia aut oratorium”, (26) etiamsi patet pastoralis ordinis rationes posse Sacramenti diversis in locis celebrationem suadere; (27)

b) Confessionibus destinata sedes statuitur normis a singulis Episcopalibus Conferentiis editis quae efficient ut collocetur “in loco patenti”  et instruatur etiam “crate fixa”  ut et fidelibus liceat et ipsis confessariis ea libere uti. (28)

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et ab hac die servari iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus. Quod easdem per Litteras statuimus suapte natura etiam apud venerandas Ecclesias Orientales Catholicas vim habet, secundum congruentes Codicis ipsarum canones.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Aprilis, Dominica in octava Paschae seu de Divina Misericordia, anno Domini bismillesimo altero, Pontificatus Nostri vicesimo quarto. 

IOANNES PAULUS PP.II


(1) Missale Romanum, Praefatio Adventus I.

(2) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 536.

(3) Cfr Conc. Oecum.Tridentinum,sess. XIV, De sacramento paenitentiae, can. 3: DS 1703.

(4) N. 37: AAS 93 (2001) 292.

(5) Cfr CIC, cann. 213 et 843, 1.

(6) Cfr Conc. Oecum. Tridentinum,sess.XIV, Doctrina de sacramento paenitentiae, cap. 4: DS 1676.

(7) Ibid., can. 7: DS 1707.

(8) Cfr Ibid., cap. 5: DS 1679; Conc. Oecum. Florentinum, Decr. pro Armeniis (22 Novembris 1439): DS 1324.

(9) Cfr can. 392; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.27; Decr. de Episcoporum ministerio Christus Dominus, 16.

(10) Cfr can. 961, 1, 2.

(11) Cfr nn. 980-987; 1114-1134; 1420-1498.

(12) Can. 960.

(13) Can. 986, 1.

(14) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de Presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum ordinis, 13; Ordo Paenitentiae, Praenotanda, n. 10, b, editio typica, 1974.

(15) Cfr Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Responsa ad dubia proposita: Notitiae, 37 (2001) 259-260.

(16) Can. 988, 1.

(17) Cfr Can. 988, 2; Ioannes Paulus II, Adhort. ap. post-synodalis Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 32: ASS 77 (1985) 267; Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1458.

(18) Ioannes Paulus II, Adhort. ap. post-synodalis Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 32: AAS 77 (1985) 267.

(19) Can. 961, 1.

(20) Cfr supra nn. 1 et 2.

(21) Can. 961, 2.

(22) Can. 962, 1.

(23) Can. 962, 2.

(24) Can. 989.

(25) Can. 963.

(26) Can 964, 1.

(27) Cfr can. 964, 3.

(28) Cfr can. 964, 2; Pont.Consilium de Legum Textibus interpretandis, Responsa ad propositum dubium: de loco excipiendi sacramentales confessiones (7 Iulii 1998): AAS 90 (1998) 711.

 

Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana      

 

top