 |
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II AD IUDICES ALIOSQUE ECCLESIASTICORUM
TRIBUNALIUM OFFICIALES
DIe XIII mensi Decembris, anno
Domini MCMLXXIX
Dilectissimi filii,
1. Magno cum gaudio vos hodie omnes, Iudices aliosque tribunalium Officiales,
simul ac Professores aliosque in hoc VII Renovationis cursu docentes
excipimus, quos paterno animo salutamus, qui vestro desiderio “ videndi
Petrum ” libenter respondemus, vobiscum aperte collocuturi.
2. Munus Iustitiae in Ecclesia Dei semper magni fecimus, cuius
in dies crescit momentum et pondus. Qua de causa, exemplum venerandi
Decessoris Nostri Pauli VI, qui pluries hunc Renovationis cursum participantes
est affatus, secuti, hoc praeprimis et sui ipsius verbis confirmare volumus.
Cum Eo “ simul fatemur valde Nos esse delectatos quod tales viri, canonici
iuris studiosi, ut vos estis, ex variis terrarum orbis regionibus advenientes,
adeo intenti ac sedula cura huic Cursui interfuerunt. Hinc vobis patet
fiducia, quam Nos collocamus in hoc vestro Instituto, apud Nostram
Universitatem Gregorianam provido sane consilio condito, quod non sine paterno
solacio cernimus ampliore usque efficacia pollere ”.
3. Nobis placet insuper hac occasione approbare atque laudare
novum huius Facultatis Iuris canonici studium, quod specialem Iurisprudentiae
lauream ad iustitiae praxim melius fovendam nuper instituit. Aequum est hoc
conamen laudis verbo sustinere atque paterno Nostro exoptare voto ut ad
prosperum perducatur exitum haec specialis Iurisprudentiae schola et palestra.
4. Liceat Nobis denique vestris inculcare animis hoc sanctum
principium: munus nempe vestrum iustitiaeque ministerium vere sacerdotale esse
et pastorale, quemadmodum et Paulus Papa VI, recolendae memoriae, affirmavit
Vos estis “ sacerdotes iustitiae ”, nam in nobili ministerio vestro lux
Dei refulget, qui est iustitia absoluta, atque munus vestrum ut iudicum
ecclesiasticorum membris Populi Dei inservit et opitulatur, quae in
difficultate versantur.
5. Haec autem veram efficaciam non assequuntur, nisi Ius
canonicum in Ecclesiae mysterio reconditum aspiciatur, ut ecclesialis vitae
elementum colatur, in hominis redempti servitium adhibeatur, ad humanitatis
sensum augendum proponatur, atque agnoscatur secundum propriam suam naturam.
Est enim Ius Ecclesiae non humanae tantum iustitiae quoddam signum sed etiam
communionis altioris vitae in Christo significatio, ita ut omnis canonica
iustitia fulgeat caritate, quemadmodum et aequitas canonica ipsa est
benignitatis et caritatis fructus.
6. Quae divina caritas, hominis redempti regeneratrix, veram
hominis revelat effigiem atque illuminat. Homo enim, a Deo creatus, ad Deum
elevatur, ut se ipsum in Deo agnoscat Eiusque imaginem in caritate Trinitatis
exprimat. Haec omnia, quae fide viva illustrantur, in vita Ecclesiae, etiam in
vestro ministerio, effulgeant oportet. Quid esset ius ecclesiale sine
caritate, quaenam esset iustitia sine iurium tutela, quaenam esset iurium
tutela nisi vana, quae non verax esset et efficax iurium applicatio? Quid
hodie magis optandum, praeter sollemnes iurium fundamentalium declarationes,
nisi ipsorum plena agnitio? Quid magis expetendum, nisi eorum vera et sincera
applicatio?
7. Quae tutela iurium magni est facienda et quidem hoc
praesertim nostro tempore quo Ecclesia videtur esse sola tutrix hominis
redempti. “Christus Redemptor... hominem ipsi homini plene manifestat. Et
illa est – si ita quidem loqui licet – humana ratio et proprietas mysterii
redemptionis”.
8. Quae hominis redempti veritas maxime in matrimonio
christiano christianaque familia servanda et protegenda est. Vos praeprimis
huius matrimonii sacri estis tutores qui indissolubilis amoris vinculum frangi
non permittitis, qui amoris consensum servare intenditis, qui matrimonia
valida tuemini, qui matrimonia fecunda honoratis, qui coniuges fideles
sustinetis, ne eorum filios dispersos videatis ac derelictos.
9. Hoc vestrum sit iustitiae servitium, quod caritatis divinae
est speculum. Nam in matrimonio Deus has recondidit amoris relationes, quibus
amor mutuus in ipso amoris fructu suam trinam aspiciat et intellegat rationem.
Ad suam enim imaginem creavit Deus hominem, virum et mulierem, quibus dixit
“ crescite et multiplicamini ”. Talem amoris unitatem nemo destruat, nam
quod coniunxit Deus, homo ne separet, et quos generavit amor mutuus, eos
parentibus orbatos nemo derelinquat. Sacramentum hoc magnum est, quod divinae
vitae est revelatio, quo homo Dei fit imago.
10. Quae matrimonii dignitas vobis, divinae iustitiae
ministris peculiari officio concreditur, ut incontaminata servetur, ut in
tanto sacramento Ecclesia semper suae ipsius perspiciat vitae adumbrationem,
qua Christus sponsus est Ecclesiae.
Haec omnia, filii carissimi, effusa caritate brevique sermone
proferre voluimus ut vobis animum adderemus, maius fieret vestri servitii
ecclesialis robur, plenius vestri ministerii decus. Quae omnia Benedictione
Nostra Apostolica confirmamus atque Deo omnipotenti fidenter concredimus.
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana |