The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS
VENERABILI FRATRI NOSTRO
AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI CASAROLI

 

Aestimatio simul indolis tuae singularis, quam pluribus ante annis Nos ipsi ex sacerdotalibus meritis tuis et apostolico studio, ex moribus tuis et maturo indicio cognoveramus, simul commemoratio tuae laudis, quam per priores quadraginta fere annos ob diligentem sapientemque negotiorum Ecclesiae publicorum curationem in Apostolicae Sedis ministeriis, etiam apud Civitatum rectores nationumque consilia, tibimet conciliaveras, effecerunt ut Nostra sponte non solum cogitaremus adiutorem te futurum sed praesentem iam desideraremus, postquam ineunte mense Martio hoc anno Nobis ereptus est e vivis Ioannes Cardinalis Villot, quem fidum habuimus peritumque socium in munere Secretarii Status. 

Iustissimis igitur de his praecipue aliisque causis Nos ad te, Venerabilis Frater Noster, detulimus mense Aprili fiduciam Nostram summamque a te poposcimus curam rerum ad quas Secretaria Status et Consilium pro Publicis Ecclesiae Negotiis incumbunt. Ad tantam vero tamque opportunam animorum et propositorum coniunctionem unus deerat veluti cumulus quem his tandem diebus feliciter addidit tibi Patris Cardinalis collata dignitas. 

Haec omnia cum animo reputantes, has Litteras tibi damus quibus insigniter gaudentes ex legitimo iure apostolicaque potestate Nostra te ipsum creamus Secretarium Status unaque nominamus Praefectum Consilii pro Publicis Ecclesiae Negotii necnon Praesidem Commissionis Pontificiae pro Statu Civitatis Vaticanae. 

Probe quidem confidimus te, pro optimis, quibus ornaris quasque supra memoravimus, dotibus egregiam, assiduam, efficacem operam daturum esse Nobis et huic Apostolicae Sedi ad expedienda negotia quae saepe universale habent momentum. Quod quidem fieri contingit his ipsis temporibus quibus Ecclesia et mundus tot quaestionibus ac difficultatibus urgentur, quibus tamen simul causae non desunt, quae fiduciam ingerunt spemque alunt bonam. 

Ne autem ullum te deficiat aliquando humanum subsidium – tot onera cotidie gerentem tantaque munia complentem – Notram ex animo benevolentiam quantam valemus pollicemur tibi, Venerabilis Frater Noster. Plurima demum prece flagitamus a providentissimo Deo lucem tibi caelitus perpetuam solidamque inceptorum prosperitatem tuorum cum animi alacritate et solacio coniunctam. 

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Iulii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II    

   

Copyright 1979 Libreria Editrice Vaticana

 

top