The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES CAPITULI GENERALIS ORDINIS FRATRUM MINORUM

Die XXI mensis Iunii, anno Domini MCMLXXIX

 

Dilectissimi filii,
membra Capituli Generalis
Ordinis Fratrum Minorum

Libenti animo vos ad peculiarem hanc congressionem admittimus et ex corde salutem dicimus vobis, simulque novo Ministro Generali Ioanni Vaughn paternam gratulationem significamus et benevolentia complectimur Patrem Constantinum Koser, qui post diuturnum tempus de gravi eiusmodi munere discessit. 

Gratiam vobis agimus de gaudio, quod Nobis hac ipsa occursatione vestra affertis. Praesentia enim vestra in memoriam revocat multas necessitudines, quas cum sodalibus Franciscanis habuimus, atque in mente Nostra recordationem renovat illorum quasi gressuum, quos fecimus vias secuti, in quibus Sanctus Franciscus vestigia praeclara reliquit: vestigia dicimus viri amore Christi singulariter ardentis, fidelis ministri Ecclesiae, fraterni amici hominum cunctarumque creaturarum. 

Ad hoc quod attinet, iuvat meminisse Nos, cum officium Cardinalis Archiepiscopi Cracoviensis gereremus, bis, anniversario die ordinationis Nostrae sacerdotalis, piae peregrinationis causa, Alvernae montem ascendisse, ubi Seraphicus Pater vester in Christi crucifixi imaginem est transformatus. 

Electi deinde ad supremum munus Romani Pontificis, qui est amoris Christi velut vicarius (Cf S. Ambros., Expos. Evang. sec. Luc., X, 175; PL 15, 1848), in ipso eius initio, ac quidem die quinta mensis Novembris, anno praeterito, Nos contulimus Asisium, ad sepulchrum Sancti Francisci hunc deprecaturi, ut Nos adiuvaret ad amplectendos homines nostrae aetatis secundum rationem cordis Salvatoris. 

Hos igitur eventus vitae Nostrae recordati, vos rogamus, ut verba, a quibus primae Litterae Encyclicae, quas nuper edidimus, incipiunt, in pectora animosque vestros demittatis: “ Redemptor hominis Iesus Christus est centrum universi et historiae ”. Quod iisdem hisce vocibus continetur, id vobis est nuntiandum; scilicet oportet Ordo vester vires illas primigenias recuperet, quibus idoneus evadat, ut Christum saeculo nostro aperiat atque ut, exemplo Seraphici Patris vestri, illud testimonium amoris erga Ecclesiam perhibeat, quod hic dedit modo prorsus eximio. 

Ad pristinum requirendum vigorem vos inducimini, ut probe arbitramur, ipso loco, ubi Capitulum Generale celebratis: loquimur videlicet de “ conventu ” Sanctae Mariae ab Angelis, ubi – ut ait Sanctus Bonaventura – inclitus pater vester “ humiliter coepit, virtuose profecit, feliciter consummavit ” (Legenda maior, c. II, n. 8: Analecta Franciscana, X, Ad Claras Aquas 1926, p. 566). Ibi enim illam paenitentiam, quam sibi ab initio vitae Deo deditae proposuerat, egregie peregit. Ad quamlibet vero spiritualem renovationem efficiendam recesse est a paenitentia incipiatur, quae idem valet ac metánoia, id est mentis mutatio. Hac profecto condicione filii Sancti Francisci vocationem suam adimplent. 

Qua veritate fulgente, vos impense cohortamur, ne de identitate vestra ullam moveatis dubitationem, ne quid quaeratis vel faciatis – sive singuli sive in coetum congregati – quod alienum sit ab illa norma, quam legifer Pater vester in omne tempus constituit: “ Regula et vita Minorum Fratrum haec est, scilicet Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in oboedientia, sine proprio et in castitate ” (Regula, I: Opuscola ed. C. Esser (Bibl. Fransc. Ascet. M. Aevi, XII), Grottaferrata 1978, p. 226 s.).  

Ex fidelitate erga hanc primigeniam vitae vestrae formam, pendet etiam vis partis, quam in munere salvifico Ecclesiae habetis, quatenus personal et opera vestra Evangelii ministerio impendatis, arcte haerentes magisterio eiusdem Ecclesiae. 

Accipite ergo paternam hortationem, quam Romanus Pontifex vobis hodie adhibet: amate Ecclesiam, ut Sanctus Franciscus eam amavit! Amate eam magis quam vosmet ipsos, renuntiantes, si opus est, etiam cogitandi vivendique rationibus, quae, si aetate praeterita fortasse probabantur, nunc minus aptae sunt ad Ecclesiae vitale robur provehendum et ad eius caritatis spatia amplianda. 

Renovantes igitur hanc vestram vocationem ecclesialem, voluntati Seraphici Patris oportet obsequamini, qui fratres suos in omnes misit partes orbis terrarum, ut hominibus annuntiarent pacem et paenitentiam in remissionem peccatorum (Cf. Thom. a Celano, Vita I, p. I, c. XII, n. 29: Analecta Franciscana mem., p. 24). Contingite homines in ipsis cotidianae eorum vitae condicionibus; fovete et excolite semen illud divinum, quod est in iis (Cf. 1 Io. 3, 9), ut Filium Dei incarnatum agnoscant et excipiant, atque ipsi filii Dei efficiantur. 

Nemo, quemadmodum notum est, sacram indolem creationis tam alte ut Sanctus Franciscus percepit. Qui – ut verbis utamur venerandi Decessoris Nostri Pauli VI – “ cum omnia pro Christo reliquisset... per “dominam paupertatem” quiddam repperit, ut ita dicamus, primaevae beatitudinis, cum mundus prodiit integer e manibus Creatoris. In rerum abdicatione quam maxime, iam fere caecus, ipse immortale “ Canticum Creaturarum ” canere valuit, itemque laudes nostri fratris solis, laudes rerum naturae universae, quae ipsi facta fuit velut lucidum purumque divinae gloriae speculum ” (Adhort. Ap. Gaudete in Domino, IV: AAS 67 (1965), p. 307). Ad vestram igitur vocationem etiam pertinet, ut homines doceatis res huius mundi ad opus salutis referri et, dum in iisdem rebus, naturali quadam inclinatione ducti, consistant, simul eos ad spem perducatis, quae terrestria cuncta transcendit. 

Dilectissimi sodales Franciscani! Quoniam ut religiosi in summo veluti fastigio conscientiae christianae estis collocati (Cfr. Pauli VI, Adhort. Ap. Evangelica Testificatio, 19: AAS 63 (1971), p. 508), haec verba vobis fecimus, ut vos confirmaremus, ut vos excitaremus, ut ad maiorem in dies alacritatem vos provocaremus, qua oportet vos esse cooperatores successoris beati Petri, “ cui grande munus christiani nominis propagandi singulari modo demandatum est ” (Const. dogm. Lumen Gentium, 23).

Sancta Dei Genetrix vos custodiat et protegat! Ea enim in traditione theologica vestra singularem obtinet locum, maxime quod ad Immaculatae ipsius Conceptionis mysterium attinet; per hoc enim illa perfectissimus typus humanus evasit Ecclesiae, quam Christus, eius institutor, voluit esse “ non habentem maculam aut rugam, sed sanctam et immaculatam ” (Cf. Eph. 5, 27). Imitamini Mariam, quae voluntati Dei penitus erat subiecta, eam audite, quae vos de Filio suo hortatur: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ” (Io. 2, 5).  

Denique, ad roborandos vos, ut nobili vocationi Franciscanae vestrae semper studiose respondeatis, Benedictionem Apostolicam vobis ipsis, qui adestis, et universae Familiae religiosae vestrae animo paterno et amanti impertimus. 

© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top