The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI II
AD S.R.E CARDINALES, INEUNTE
SACRI COLLEGII GENERALI CONVENTU

Die V mensis Novembris, anno Domini MCMLXXIX

 

Venerabiles Fratres Nostri,
Sacri Collegii Sodales!

Cardinalis decanus, verbis semper humanitate plenis rerumque veritatem declarantibus usus, etiam nomine vestro, gratulatus est Nobis diem nominalem. Oportet, ut imprimis ei publice vota Nostra vicissim proferamus iterumque promamus, atque ei gratias agamus sincero cum cordi affectu non solum de iis, quae meminit quoad primum annum ministerii Nostri ut Pastoris Ecclesiae universalis, sed etiam de iis, quae, item nomine vestro, non solum Nobis optavit sed etiam Ecclesiae ipsique hominum generi, scilicet ut generalis renovatio efficiatur, ex qua in vitae exercitatione doctrinae Christi inhaereatur.

Nonne, si rem summatim dicimus, hoc ipsum fuit propositum spirituale Concilii Vaticani Secundi, magni illius eventus ecclesialis, qui hoc saeculo accidit, eventus videlicet, quem ad effectum deducendi officium toti Populo Dei est commissum? Dilectus Nobis Cardinalis Confalonieri, cui eiusdem Sancti nomen ex Baptismate est, merito mentionem fecit de Sancto Carolo Borromaeo, caelesti Patrono Nostro. Quot labores is sustinuit, quot dolores est perpessus, ut efficaces redderet, in latissime patente archidioecesi Mediolanensi, sapienties normas indolis doctrinalis, moralis, pastoralis, liturgicae, quas Concilium Tridentinum ediderat!

Ad hunc Protectorem Nostrum, hoc ipso tempore gratiae et benedictionis, quo omnes in unum convenimus, preces ferventi animo dirigimus, ut cordibus nostris ardorem suum atque studium, quo Ecclesiam et animas est prosecutus, infundat.

 

I

1. Ad principium huius nostrae congressionis volumus ante omnia testari laetitiam Nostram quod hic congregatum videmus totum Collegium Patrum Cardinalium, quorum praecipuum munus est eligere Episcopum Ecclesiae Romanae, sicut bis accidit superiore anno. Brevi videlicet temporis intervallo bis Romae nos coniunxit triste illud officium valedicendi Pontificibus vita defunctis: primum Paulo VI post quidecim pontificatus annos, deinde Ioanni Paulo I post triginta tres dumtaxat dies pontificii ministerii. Secundum normas autem Apostolicae Constitutionis “Romano Pontifici eligendo” peregimus nos diebus illis ante ipsum Conclave plenarias Congregationes, quibus praesidebant venerandus Decanus Sacri Collegii et Ecclesiae Camerarius, Cardinalis Ioannes Villot, quem ineunte huius anni Martio mense Dominus ad se vocavit.

Tales vero crebrae congressiones totius Collegii Cardinalium obtulerunt opportunitatem suadendi, ut etiam extra Conclavis tempus idem ipsum Collegium — saltem nonnumquam — conveniret. Suscipientes ergo hoc propositum, statuimus invitare Venerabiles Patres Cardinales ad hunc congressum, quem aperire incipereque cupimus hac Nostra Allocutione. Cum autem vos ita huc vocaremus, bene quidem intellegebamus vestrum iter in Urbem necessario vos abducturum esse a multis gravibusque negotiis, quibus in regionibus vestris ac dioecesibus teneremini. Quam ob rem exoptamus hodie tanto studiosius gratias agere singulis vobis quod hic adestis.

2. Congressio nostra prorsus legitima est ob ipsam naturam dignitatis, quam geritis, necnon ob officia, quae pertinent ad Collegium Cardinalium, quod vos omnes efficitis. Vos enim, Venerabiles Fratres Nostri, debetis non solum eligere Ecclesiae Romanae Episcopum sed etiam sustinere eum praesertim in pastorali eius cura Ecclesiae secundum universales huius rationes. Illam vero curam communicant modo perpetuo et directo et constanti illi Cardinales inter vos, qui in Curia Romana operantur, ubi summa obeunt munera. Nihilominus, iuxta hunc numerum bene merentium Adiutorum, reliqui omnes Sacri Collegii Sodales participant cum Supremo Pastore communem sollicitudinem de Ecclesia. Peculiare omnino vinculum illud est, quod vos cum hac Sede Romana consociat, eiusque signa exteriora sunt — exempli gratia — templa Urbis Aeternae, quae gloriantur titulo et dignitate et patrocinio uniuscuiusque vestrum. Ipsa haec singularis coniunctio cum Ecclesia Romana causa est et ratio cur Romanus Episcopus velit saepius vobiscum congredi, ut ex consiliis vestris ac multiplici rerum experientia capiat utilitatem. Praeterea conventus Sodalium eiusdem Collegii Cardinalium forma est, qua etiam exercetur episcopalis pastoralisque illa “collegialitas”, iam plus mille annos vigens; ac decet Nos pariter his ipsis temporibus ea uti. Hoc tamen nullo pacto debilitat nec deminuit officia et munera Synodi Episcoporum, cuius proxima congressio ordinaria iam edicta est in venturi anni autumnum. Immo istis diebus fervet opus praeparandae illius congressionis, cui iam hoc assignatum est argumentum: “De muneribus familiae christianae” a Paulo VI veneratae memoriae, secundum sententias plurium Conferentiarum Episcopalium aliorumque coetuum.

3. Videtur ergo congressio Collegii Cardinalium autumnali huius anni tempore utiliter versari posse in tractatione - saltem compendiaria — quarundam quaestionum, nonnihil diversarum ab ipso argumento, quod Episcoporum Synodus expendet. Hae quaestiones, quas instar prooemii velimus adumbrare et summatim describere, sunt magni sane momenti, considerato Ecclesiae universalis statu; simul vero cohaerere magis videntur cum ministerio Episcopi Romani quam illae quaestiones, quae argumentum Synodi Episcoporum constituent. Sed patet hic neminem loqui posse de rigidis rerum limitibus.

Initio statim istud denotare cupimus: praeter eas quaestiones, quas Nos ipsi mox in medium proferemus, exspectamus etiam consilia ac proposita, quae singuli participes huius nostrae congressionis deinceps patefacient et illustrabunt. Huius rei gratia iam congruum temporis spatium praefinitum est in ipso ordine sessionum nostrarum. Contra atque evenit in Synodo Episcoporum, hic ordo non sequitur ullum peculiare Statutum; compositus enim est “ad hoc” secundum praevisas necessitates huius ipsius congressionis (aliquo modo ad exemplar Congregationum plenariarum anno elapso ante Conclave actarum). Addere insuper protinus volumus hoc: praeter declarationes, quae ore fient ipsis in sessionibus, magni quidem aestimabuntur omnes sententiae ac proposita, quae in scriptis etiam tradentur. Plane autem intellegimus totum hoc nostrum opus eripere non debere nimis temporis Venerabilibus Sodalibus Sacri Collegii; quapropter huius similiter rei habita est ratio, cum argumenta et ordo congressionis nostrae disponerentur.

 

II

4. Adiuvante Dei altissimi gratia ac tuente ipsa Christi et Ecclesiae Matre, coepimus die decimo sexto mensis Octobris praeterito anno exercere ministerium universale supremi pontificatus, ad quod vestris votis, Venerabiles Fratres Nostri, vocati sumus in novissimo Conclavi. Sic ergo, quantum facere possumus et scimus, secundum vires Nostras omnique cum bona voluntate — sed praesertim sustentati luce ac virtute Spiritus Paracliti — nitimur idem ministerium complere neque cessamus ab omnibus et singulis, et imprimis a vobis, Venerabiles et carissimi Fratres, petere, ut secundum hanc animi Nostri intentionem ad Deum preces fundatis. Non cogitamus hic certiores vos facere de singulis inceptis aut operibus, quibus primus pontificatus annus est repletus, quoniam illa universa vobis notissima sunt. Cupimus e contrario iterum commemorare omne id, quod inculcare coluimus iam in prima oratione Nostra postridie quam electi eramus. Cohaerens sibi exsecutio doctrinarum ac monitorum Concilii Vaticani Secundi est et esse pergit praecipuum pontificatus Nostri officium. Haec brevis summa fuit illius sermonis. Nam Concilium enucleavit et coram tota Ecclesia explicavit “universum quendam conspectum munerum”, quae perficienda sunt secundum ordinem vinculorum mutuorum et ordinatae coniunctionis, adhibendo etiam, ut patet, multiplices methodos atque utendo semper propria visione theologica et historica.

5. Legimus in Constitutione Gaudium et Spes: “Dominus, Iesus, quando Patrem orat ut "omnes unum sint . . ., sicut et nos unum sumus", prospectus praebens humanae rationi impervios, aliquam similitudinem innuit inter unionem personarum divinarum et unionem filiorum Dei in veritate et caritate”. Desiderium autem unionis hominum uti “filiorum Dei in veritate et caritate iunctorum” permanet tamquam pars totius vitae operaeque Ecclesiae tum intra propriam suam communionem tum extra eam, per omnes “circulos colloquii”, quos appellat Pontifex Maximus Paulus VI in primis pontificatus sui Encyclicis Litteris. Omnes autem comprehensum habemus desiderium istud unionis in veritate et caritate semper simul esse cupiditatem anhelantem ad veritatem, in qua nos mutuo convenire debeamus, necnon etiam cupiditatem ad caritatem, ex qua nos mutuo coniungere debeamus. Res aliter se habere non possunt pro statu humanae vitae in terris. Hoc sensu praesertim conati sumus explanare in Encyclicis Litteris Redemptor Hominis: Christum semper, ac nostra quidem aetate peculiari prorsus modo per Concilii vocem, indicare Ecclesiae viam ad hominem, ad unumquemque hominem, ideoque hominem in Christo fieri certo quodam modo viam Ecclesiae.

Ita semper ab integro tangimus historicum prospectum muneris Ecclesiae, qui, ad nos quod attinet, consociatur cum theologico prospectu fidei, quoniam cuique homini et hominibus universis demonstrata est illa “unio in veritate et caritate”, id est unitas spiritualis iuncta dignitati “filiorum Dei”. Efficere igitur oportet, ut haec compendiaria formula nobis a Concilio in pastorali sua Constitutione commendata revera colliget in se universos conatus ac nisus, qui totum opus exsequendi Concilii constituunt. Cuius quidem operis, ex intima eius natura, imago est illa arbor vitae, quacum homo aliquando vinculum disrupit per peccatum originale et quae per Christum denuo plurimum crescere coepit in historia generis humani. Concilium vero non solum ante oculos nostros reclusit mysterium aeternum huius progressionis sed potius ratione singulariter acuta illustravit hodiernum eius gradum.

Idcirco obtemperatio doctrinae Concilii Vaticani Secundi est oboedientia, quae ipsi Spiritui Sancto praestatur, qui Ecclesiae datus est, ut singulis historiae aetatibus rursus suggerat ea omnia, quae Christus ipse dixit. Oboedientia Spiritui Sancto reddita declaratur vera ac legitima exsecutione officiorum a Concilio indicatorum, prorsus autem concorditer cum praeceptis ab eo traditis.

6. Haec tamen officia non ita tractari licet, tamquam si omnino non exsistant. Nemo praeterea facere audebit ut Ecclesia quasi retrogrediatur per curriculum historiae hominum. Ex altera tamen parte nefas est audacter procurrere ad formas vivendi, intellegendi, praedicandi christianam veritatem vel etiam ad modos se gerendi ut christianum, sacerdotem, religiosum et religiosam, qui in “integra” doctrina Concilii non innituntur: in “integra” videlicet doctrina quatenus, intellegitur sub sanctae Traditionis lumine et quatenus ad constans Ecclesiae ipsius magisterium refertur. Magnum hoc est ac multiplex munus, quod nobis proponit haec necessitas exsequendi Concilii! Poscit enim perpetuam quandam vigilantiam circa veritatem legitimamque indolem omnium inceptorum, quibus idem opus exsecutionis efficitur. Ecclesia proinde - ut viva communitas Dei filiorum in veritate et caritate coniunctorum - magnopere debet his diebus contendere, ut ingrediatur rectam viam exsequendi Concilii Vaticani Secundi et se eodem tempore seiungat ab oppositis sententiis, quarum unaquaeque suo modo exhibetur velut recessio ab illa via recta. Haec igitur sola via - videlicet honesta ac sincera oboedientia erga Spiritum veritatis - inservire potest unitati simulque spirituali virtuti Ecclesiae.

Illa insuper via sola prodesse potest operae oecumenismi, id est renovatae illi unitati, quam primo quidem sensu intellegimus uti unionem per caritatem, sed quam altiore deinde significatione interpretamur uti procedentem gradatim congressionem in ipsa plenitudine veritatis cum iis omnibus, qui una simul nobiscum credunt in Christum. Illa dumtaxat via — nempe via interioris unitatis Ecclesiae, Populi Dei — servire potest operi evangelizationis, quae est concreta manifestatio — omnibus hominibus exhibenda — illius veritatis ac vitae, quae Christus ipse est. Haec quidem unio in veritate et caritate est peculiaris necessitas nostri temporis, etiam quia hodie offendimus negationem huius veritatis ac omnimodam dubitationem de Evangelio ac de religione in universum.

7. Conspectus hic totius rerum condicionis adducit nos, ut quaedam etiam gravia consectaria colligamus, quae vocare licet “practica” (etenim Concilium Vaticanum Secundum, proficiscens ab Evangelio et Traditione, contexuit tantummodo aliquam compagem sive structuram totius “praxis” christianae nostrorum dierum, praxis Populi Dei).

Primarium vero consectarium respicit aptum intellectum et usum libertatis in Ecclesia. Concilium, sequens Domini verba, cupit incremento huius libertatis servire, libertatis nempe filiorum Dei, quae nostra praesertim aetate vim magnum prae se feri, quoniam nos ipsi ut testes videmus plures formas oppressionis hominum, etiam coercitionem eorum conscientiae et cordis. Numquam obliviscendum id est, quod Dominus dixit: “cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos”. Hac de causa oportet Ecclesiam custodire in animo atque conscientia omnium suorum filiorum filiarumque, et etiam — si fieri potest — in animo atque conscientia omnium hominum veritatem ipsius libertatis. Saepius autem libertas voluntatis et libertas personae intellegitur tamquam ius agendi quidlibet, tamquam ius reiciendi quamvis normam aut officium, quod in totius vitae cursum obligat: verbi gratia officia, quae oriuntur ex matrimonialibus promissis vel ex ordinatione sacerdotali. Attamen Christus non docet nos talem interpretationem et exercitationem libertatis. Cuiusque hominis libertas generat obligationes et postulat plenam observantiam erga ordinem bonorum et dirigitur “in potentia”, ut dicitur, ad Bonum illud sine fine: Deum. Libertas in Christi mente non est imprimis “libertas a” sed “libertas ad”. Usus autem plenus libertatis est amor, potissimum amor ille, quo homo se totum donat. Nam, quemadmodum in eodem capite Constitutionis Gaudium et Spes legimus, homo “plene seipsum invenire non potest nisi per sincerum sui ipsius donum”.

Haec ergo interpretatio et haec exercitatio libertatis subiacere debet universo operi renovationis. Ille solus homo, qui percipit exercetque libertatem suam modo explicato a Christo, aperit animum suum operae Spiritus Sancti, qui est veritatis amorisque Spiritus. Ex germana autem affirmatione libertatis filiorum Dei pendet magnum opus vocationum sacerdotalium, religiosarum, matrimonialium; pendet etiam vera progressio oecumenica; pendet omnis testificatio christiana, participatio scilicet christianorum in negotio eo pertinente, ut mundus humanior fiat. Haec prima condicio est.

8. Secunda deinde condicio renovationis Ecclesiae secundum Evangelii spiritum (nempe secundum Concilii Vaticani Secundi mentem) consistit in perpetuo augmento “solidarietatis” ut aiunt, seu amoris communitarii (socialis), tum intra Ecclesiam tum erga omnes homines, nulla habita ratione eorum fidei vel opinionum. Hac in re plurimum effectum est his proxime praeteritis annis, quemadmodum testificatur opera Pontificiae Commissionis a “Iustitia et Pace” necnon Consilii “Cor Unum”. Patent iam certi limites subsidiorum nummariorum, quae Ecclesia subministrare valet multis variisque necessitatibus materialibus passim per orbem terrarum. Sed hoc quoque loco necesse est inculcare “solidarietatem” illam “extra” Ecclesiam requirere “solidarietatem” “intra” eam. Conati sumus de hoc monere praesertim in sermonibus feriis quartis per elapsum quadragesimale tempus habitis. Ecclesia enim ipsa magna communitas est, in qua diversi status rerum inveniuntur apud singulas communitates eius minores; non desunt qui incommoda materialia patiantur, sed pariter non desunt qui oppressionem subeant et persecutionem. In universa proinde communitate catholica singulisque Ecclesiis localibus crescere debet sensus specialis “solidarietatis” et coniunctionis cum his nostris fratribus in fide, peculiari modo cum iis, qui ad Ecclesias ritus orientalis pertinent, ubi hae ne agnoscuntur quidem legitime exsistentes. In mundo nostri temporis, ubi modo quidem suo dominatur ratio illa permutandi rerum notitias, necessaria similiter est — sive intra Ecclesiam sive extra eam, coram opinione publica totius generis hominum — constans permutatio notitiarum spectantium sive ad eos, qui miseriam patiuntur, sive ad eos, qui ob fidem affliguntur. Singulari quidem modo sentire illi debent se a ceteris non derelinqui in doloribus suis, sed scire debent Ecclesiam ipsorum neminisse, de ipsis cogitare, pro ipsis precari atque in se dirigi curas omnium quasi ad quoddam centrum, nec se manere in remoto aliquo loco.

Hac in re Ecclesia “dives et libera” (si ita fas est loqui) tenetur permagnis obligationibus et officiis erga Ecclesiam “pauperem et constrictam” (si etiam istis verbis uti licet). Mutua necessitudo seu “solidarietas” significat ante omnia aequam rerum intellegentiam ac deinde aptam actionem, non sane secundum ea, quae cogitat adiutor, sed secundum veras necessitates eius, qui adiuvatur, eiusque dignitatem.

Ne obliviscamur primi illius principii oeconomiae salutis, ex quo homo, qui alios adiuvat, se ipsum salvat. Fieri igitur potest, ut remedium multarum difficultatum interiorum, ex quibus laborant quaedam Ecclesiae locales et quaedam communitates christianae, repetendum sit ex hac ipsa “solidarietate”. Efficaciter enim difficultates superabuntur, cum coeperint illae aliis servire “in veritate et caritate” (eo quod oculi quodam modo a se ipsis deflectuntur). Hoc autem principium simpliciore ratione interpretatur missionale munus Ecclesiae, immo exstimulantem postulationem imponit et — certo quodam sensu — necessitatem missionariam pro generatione nostrae aetatis: pro generatione, dicimus, cui Providentia divina magnum renovationis opus commisit; pro generatione, quae interdum dubitat animoque deficit, cum videt corruere quasdam partes translaticiae vitae Ecclesiae, cum animadvertit discrimen institutionum fundamentalium vel etiam magis discrimen, quod afficit ipsos homines ipsorumque se gerendi modos et conscientias.

9. Renovatio Ecclesiae, secundum praeclarum illum “rerum agendarum ordinem”, quem Concilium Vaticanum Secundum proposuit, suis in structuris nativis (et etiam in concretis exterioribus formis) nihil aliud esse potest nisi vera conversio ad Deum, quae necessitatibus nostri temporis adaequatur.

Invitatio ad conversionem (“metanocite”), id est ad paenitentiam, non tantum prima vox Evangelii est, sed etiam constans eius et pernecessaria vox. Ex ea namque voce profluit omnis Ecclesiae vigor. Tanto nempe plenius Ecclesia est “in statu missionis”, id est tanto plenius suum complet munus, quanto magis a Deum convertitur. Ac solum per talem sui ipsius conversionem Ecclesia potentior redditur veluti centrum conversionis hominum totiusque orbis ad ipsum Creatorem ac Redemptorem.

Quapropter cum quodam animi angore considerari debet diffusa relaxatio horum nisuum principalium, qui semper testantur spiritum paenitentiae ac dynamicum conversionis motum inter confessores Christi. Ex altera parte oportet gratias agere Deo cum laetitia de omnibus illis, in quibus verus detegitur “flatus Spiritus”, de iterum expergiscente sensu necessitatis orationis ac vitae sacramentalis, praesertim vero participationis ipsius Eucharistiae, de reditu intimo ad Sacram Scripturam, de auctu — nonnullis saltem in locis — vocationum sacerdotalium ac religiosarum, de tota re illa, quam definire possumus “suscitationem spiritualem”. Et haec omnia, Venerabiles Fratres Nostri, studere debemus peculiari cum cura custodire, dum condiciones paramus necessarias ad ulteriorem progressionem horum salutarium motuum, quibus Ecclesia tantopere indiget et ipsum genus humanum, quod semper melius perspicit effectus, ad quos materialismus nostrae aetatis variis sub propriis formis conducit.


III

10. In priore parte sermonis Nostri noluimus agere proxime de peculiaribus quaestionibus, sed potius in lumine ponere fundamenta, e quibus pendet exsecutio muneris implendi in conspectu totius Ecclesiae hoc praesenti tempore historiae. Speramus fore, ut hoc Patres Cardinales, qui huc convenerunt, adiuvet ad significandas animadversiones suas et consilia, quae etiam per huius congressionis cursum exspectamus.

Post hunc introductorium sermonem indolis generalis pronuntiabuntur tres relationes magis peculiares. Quae respiciunt problemata concreta, de quibus Apostolica Sedes expedire putat certius reddere Sacrum Collegium, ut eius gravem sententiam cognoscat.

Ut unicuique facultas detur dicendi, instituentur, praeter alia, congressiones coetuum minorum secundum varias linguas.

Prima relatio, quam Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis habebit, aget de universis Romanae Curiae structuris, prout novo ordine compositae sunt secundum Concilii Vaticani Secundi suasiones per Pauli VI Constitutionem Apostolicam “Regimini Ecclesiae Universae”. Hae structurae “organico” vinculo coniunguntur cum multiplici ratione navitatis Ecclesiae, quae nostro fit tempore.

Ulterior exsecutio Concilii Vaticani Secundi, quae prospicitur, pendet magnam partem, ex efficaci operatione harum structurarum atque ex earum cooperatione, certo ordine disposita, cum similibus structuris, quae intra Ecclesias locales et intra Conferentias Episcopales exsistunt.

Secundae relationis argumentum, quam Praefectus Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica proferet, spectat ad quaestionem magis singularem, at non minoris momenti. Agitur enim de opera singularum Academiarum Pontificiarum atque peculiari modo de Pontificia Academia Scientiarum.

Hoc quidem Institutum, a Pio PP. XI conditum, praecipuum habet momentum, quod attinet ad rationes intercedentes inter fidem et cognitionem atque inter religionem et scientiam. Etiam hac in re oportet considerare formam magis collegialem ad efficiendam cooperationem in hac regione, quae non levis momenti est pro Ecclesia universali.

In Constitutione Pastorali Gaudium et Spes speciale caput tribuitur quaestioni de necessitudine inter Ecclesiam et Culturam. Secundum huius Documenti spiritum, oportet deinde quaerere quomodo convenienter manifestetur necessitudo Ecclesiae cum late patente campo anthropologiae nostrae aetatis et cum disciplinis humanisticis, quae dicuntur, sicut Pius XI exprimere studuit necessitudinem inter Ecclesiam et scientias mathematicas necnon naturales instituendo Pontificiam Academiam Scientiarum.

Gaudemus sane quod paucos post dies sollemnis Sessio istius Pontificiae Academiae habebitur ad recolendum centesimum annum expletum ab ortu Alberti Einstein, astantibus omnibus vobis, Venerabiles ac dilecti Fratres Nostri.

Tertium demum argumentum, quod complectentur relationes, a Cardinalibus Praeside Praefecturae rerum oeconomicarum Sanctae Sedis et Praeside Administrationis Patrimonii Sedis Apostolicae pronuntiandae, spectat ad universa illa problemata, de quibus iam tractatum est modo quidem introductorio in Congregationibus Cardinalium, quae ante Conclave mensis Augusti anno praeterito actae sunt.

Ratione habita multiplicium veluti camporum, in quibus opera Sedis Apostolicae exercetur et qui excolendi ac provehendi erant, quod attinet ad exsecutionem Concilii et ad munera Ecclesiae hac nostra aetate sive quoad evangelizationem sive quoad servitium hominibus spiritu evangelico praestandum, necesse est, ut quaestio ponatur de rebus oeconomicis.

Peculiari profecto ratione Collegio Cardinalium est ius atque officium incumbit cognoscendi accurate verum statum quaestionis.

11. Ecce, Venerabiles ac dilecti Fratres, vobis breviter descripsimus summam quaestionum, quae efficiunt proposita huius nostrae congressionis, a Nobis valde optatae. Fore confidimus, ut Sedes Sapientiae et Mater Ecclesiae imploret nobis lumen necessarium, ut, tempore quidem satis brevi, quaestiones illas perscrutari possimus atque eas efficaciter expedire ad futurum ministerium Episcopi Ecclesiae Romanae.

Denique Benedictionem Apostolicam vobis singulis universis effusa caritate impertimus.

 

Copyright 1979 Libreria Editrice Vaticana

 

top