 |
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI II
IN CONCLUSIONE PLENARIAE CONGREGATIONIS SACRI COLLEGII
Die XIX mensis Novembris, anno Domini MCMLXXIX
Venerabiles Fratres Nostri,
Sacri Collegii Sodales,
1. “Ecce quam bonum . . . habitare fratres in unum”. Sunt
quidem in vita Ecclesiae peculiaria temporum ac rerum adiuncta, in quibus
pulchritudinem et veritatem horum verborum penitus intellegimus. Eas experti
sumus in utroque Conclavi quod anno praeterito una simul transegimus,
singulare prorsus capientes experimentum vitae nostrae, quam Christo et Populo
Dei devovimus.
Easdem etiam per hos dies sensimus, ac quidem cum universis
ipsarum interioribus divitiis et cum tota suavitate, quando in unum convenimus
ad hanc primam congressionem, historia dignam, quam Nosmet ipsi tantopere
cupivimus et vos praesentia et cooperatione vestra fovistis. “Fratres in
unum”. Percepimus sane nos fratres esse, uno eodemque vinculo missionis
coniunctos, cum, altare iuxta beati Petri sepulcrum circumstantes, pro
Fratribus Sacri Collegii preces funderemus, qui magna ex parte anno elapso
nobiscum aderant quosque Dominus de terrestri vita ad se vocavit; cum, in hac
Aula congregati essemus, ubi haec una animorum cupiditas ardebat, qua
impellimur “in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec
occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei”.
Fratres autem nos esse hodie peculiari ratione sentimus,
vinculo astricti in hanc Ecclesiam Romanam, cui arctissime iungimur, Nos
quidem ut munus obeuntes Pastoris, vos ut membra, auctoritate praediti, cleri
Romani, ad quem propter titulos vestros ac diaconias iure nativo pertinetis;
hodie, dicimus, quo die Ecclesia universalis Dedicationem celebrat Basilicae
Lateranensis, matris et capitis omnium Ecclesiarum, sedis, ubi cathedra
Episcopi Romani exstat. Gaudium vero caelestis Ierusalem quasi repercussione
quadam etiam nos singulariter illuminat, huc congressos, cum ipso die
Dedicationis cathedrae Romanae conventui nostro finis imponitur.
2. Dum his sensibus afficimur, vobis ex animo gratias agimus:
quod e cunctis terris continentibus Romam advenistis, per aliquot dies
pastorales sollicitudines intermittentes, quibus Ecclesiis vestris
obstringimini, quibuscum Christus vos amore nuptiali coniungit; quod itineris
incommoda sustinuistis, necessitatibus laboris vestri posthabitis. Gratias
vobis referimus pro interventibus, solidis et meditatis, quos hic in medium
protulistis, pro concordia, quacum ipse Coetus singulique Circuli, invitationi
adhibitae respondentes, operati sunt, pro efficaci cooperatione, quam
ostendistis.
Praecipue autem gratiam vobis habemus pro sensu, qui hic
diffusus est atque perceptus: pro sensu dicimus, fraternitatis, familiaris
consuetudinis, corresponsabilitatis, ut aiunt, amoris: “caritas . . . Christi
urget nos”.
3. Putamus hanc nostram congressionem nos adiuvisse:
- ut brevi tempore percurreremus spatium magni momenti in via ipsa “collegialitatis”, secundum Concilii Vaticani Secundi mentem;
— ut praestantissimum hoc institutum, Collegium nempe Cardinalium, novo
vigore renovaremus secundum propriam ipsius naturam ac traditionem.
Dum vero gratias agimus, debemus simul necessario rogare ut
ignoscatis nobis:
— ipsas difficultates quae vobis sustinendae fuerunt;
— officia, quae ob suam ipsam amplitudinem videbantur iam excedere fines
temporis, quod eisdem officiis impendi poterat.
Intelleximus autem satis brevi tempore non pauca effici posse
in hoc peritorum conventu.
4. Praecipua quidem elementa in extremo nuntio significata
erunt. Certo quodam modo fuit haec congressio principium ulterioris deinceps
communicationis mutuae opinionum ac pastoralium sollicitudinum. Non sane
dubium est quin talis conventus — incitatus “sollicitudine omnium
Ecclesiarum” — indolem plane pastoralem habuerit.
Rationem habentes operae, quam proximis mensibus vos daturos
Nobis esse exspectamus, iam Nos dicere posse arbitramur vos eiusmodi operam
Nobis iam dedisse, ac quidem abundanter, vos, qui estis — et per hos vero
dies peculiari modo fuistis — ut ait Apostolus, “gaudium meum et corona mea”.
5. Non est Nobis propositum iterum tractare de argumentis,
quae ad perpendendum, etiam per venturos menses, vobis sunt exhibita. Satis
est dicere, quod attinet ad ordinationem Curiae Romanae, fore ut attente
excipiantur suggestiones, consilia, propositiones, quae, sincero amore erga
Ecclesiae universalis bonum ducti, vos significastis et significabitis, ea
mente, ut institutum illud, tam multiplex et varium, Curiae Romanae habile
reddatur ad praestandum servitium in dies magis peritia commendatum,
praestans, utile Episcopis et Conferentiis episcopalibus totius orbis
terrarum.
6. Praeterea non vos ignoravistis peculiare illud studium,
quod Nosmet ipsi - adiuvantibus quidem proximis consiliariis Nostris —
dedicare volumus quaestionibus humani cultus, scientiae et artis de quibus a
Concilio Vaticano Secundo singulariter investigatum est quique a nobis omnibus
— hominibus nempe Ecclesiae — exspectat promptius subsidium. In
Constitutione enim sua pastorali Gaudium et Spes posuit Concilium clarissima
in luce necessitatem sustinendae progressionis illius cultus humani, cum
docuit: “Christifideles, ad civitatem caelestem peregrinantes, ea quae
sursum sunt quaerere et sapere debent quo tamen nedum minuatur, potius crescit
momentum muneris eorum una cum omnibus hominibus adlaborandi ad aedificationem
mundi humanius exstruendi. Et revera fidei christianae mysterium praestantia
incitamenta et adiumenta eis praebet ad munus illud impensius adimplendum et
praesertim ad plenum huiusmodi operis sensum detegendum, quo cultus humanus in
integra hominis vocatione suum eximium obtineat locum”.
Ad hunc ideo finem ac propositum spectant illae curae
rationesque operis quas vobis patefecimus et proprio loco illustravit deinde
Cardinalis relator. Sententiae autem vestrae manifesto nuntiaverunt quae
omnino nunc sint sollicitudines vestrae de progressibus faciendis in hac
vitali rerum provincia, in qua videlicet iam agitur futurum tempus Ecclesiae
ac mundi, dum ad exitum decurrit hoc saeculum vicesimum nostrum.
Permagni etiam vestras sententias faciemus, quae de hac summa
maximeque tractanda re ad Nos perferetis.
7. Quod denique ad tertium argumentum — id est, ad rem
oeconomicam — attinet, haec dicenda esse videntur:
a) vos, Venerabiles Fratres Nostri, saepius certiores facti - iam inde a mense Augusto superioris anni, id est ante Conclavis initium
— cognoscere potuistis accurato modo condicionem quaestionum oeconomicarum
Apostolicae Sedis;
b) hoc magni interest, ut nempe in Ecclesia omnique societate
catholica formetur recta opinio publica de hac re. Pervulgata enim opinatio
ista — ficta quidem et vana — de nummis Apostolicae Sedis intulit huic non
leve damnum. Sicut antiquis temporibus ita nostra etiam aetate multae ortae
sunt et oriuntur fabulae. Unicus autem modus hac in re adhibendus in eo
positus est ut facta ipsa aspiciantur obiectiva ratione. Oportet hoc loco
gratias maximas vobis nos agere, quod hac etiam in re vos animo prompto parati
estis ad cooperandum secundum apostolicam traditionem, quam experientia omnium
Ecclesiae aetatum confirmavit;
c) indiget Apostolica Sedes subsidiis nummariis, ut
efficaciter serviat missioni universali ipsius Ecclesiae, ut proposita
pastoralia Concilii ad effectum deducat, ut causam evangelizationis provehat.
Illa vero subsidia sunt perexigua, si comparantur cum expensis quae fiunt
hodie per orbem, verbi gratia ad paranda bellica arma.
Praeterea in conspectu totius historiae Nostrum est officium
servare praeclarum illud humanitatis monumentum, quod est basilica Petriana,
et ad quod accedunt alia instituta veluti Musea Vaticana.
Ad extremum ergo confirmare possumus, Deo adiuvante, feliciter
impleta esse ipsa proposita, propter quae haec extraordinaria Patrum
Cardinalium congressio est indicta. Ei, qui est “pater luminum a quo omne
datum optimum et omne donum perfectum descendit”, communis fiat nostra
gratiarum actio. Ei commendamus consilia nostra et opera; eum rogamus ut in
suscepto itinere perseveremus — ad homines ipsos promovendos, ad veram
populorum progressionem efficiendam, ad pacem universalem conciliandam —.
Aspirando praeveni et adiuvando prosequere. Maria, Ecclesiae mater et
apostolorum regina, haec vota Nostra secundet. Eidem Deiparae Virgini — et
haec dicimus, unanimum excipientes votum, quod in hoc sollemni conventu factum
est — Nosmetipsos atque universos Pastores hic congregatos denuo fidenter
committimus.
Singulis demum vobis, Venerabiles Fratres Nostri,
Benedictionem amantissime impertimus.
Copyright 1979 © Libreria Editrice
Vaticana
|