 |
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI II
AD VICTORES
XXII
“CERTAMINIS VATICANI”
Die XXVI mensis Novembris, anno Domini MCMLXXIX
Venerabilis Frater Noster ac dilecti Fratres et Sorores,
Iucunda nobis sunt ea, quae Pericles Cardinalis Felici modo,
verbis usus humanissimis, dixit, atque in memoriam tempus revocamus, quo eum,
cum esset Secretarius Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, in Basilica Sancti
Petri ex tempore ac profluenter Latine loquentem audivimus.
Post annum elapsum gaudemus vos iterum salutare, moderatores
et socios Operis Fundati, cui nomen Latinitas, atque victores Certaminis Vaticani, quibus ex animo gratulamur; salutamus vos, qui hisce temporibus
ignem Latinitatis vigilanter custoditis, sollerter alitis, intrepide
defenditis.
Scitote Nos favore et benevolentia vos et operam prosequi
vestram. Nosmet ipsi, ut scitis, hoc anno Constitutionem Apostolicam edidimus,
Latine, ut moris est, conscriptam et a verbis Sapientia Christiana
incipientem, qua studiorum Universitates et Facultates ecclesiasticae novo
quodam ordine componerentur. Ei Constitutioni additae sunt Ordinationes Sacrae
Congregationis pro Institutione Catholica, in quibus haec norma continetur:
“Congrua linguae Latinae cognitio in Facultatibus scientiarum sacrarum
requiritur, ut studentes harum scientiarum fontes et Ecclesiae documenta
intellegere atque adhibere possint”. Ii ergo alumni, qui ad altiorum
studiorum ecclesiasticorum sedes accedunt, nisi linguae Latinae curriculum
antea absolverint, eandem linguam, praetermissa quasi compensando, discant
oportet, quemadmodum in Pontificiis Universitatibus et Athenaeis Romanis, ut
exemplum afferamus, iam fieri contingit.
Novimus equidem Operi Fundato, quod Latinitas appellatur,
propositum esse studium et usum linguae Latinae promovere. Si mentem in usum
ipsum intendimus, ponitur quaestio utrum lingua Latina — quae a non paucis
iam seiuncta aestimatur ab hominum consuetudine, quasi sermo quidam antiquus
et, ut aiunt, mortuus — adhuc possit reapse vigere. Ecclesia, quae Latina
vocatur, quamvis propter utilitates pastorales in Liturgiam etiam sermones
vulgares induxerit, tamen a principio, ex quo lingua eius propria est Latina,
non discedit. Potiora quidem documenta Apostolicae Sedis eadem lingua pergunt
conscribi. Verumtamen possuntne omnes notiones, omnia inventa, quibus haec
aetas, tot mutationibus obnoxia, utitur, verbis reddi Latinis? Haec quaestio
non facilis esse videtur.
Re quidem vera per totum medium aevum et etiam postea linguae
Latinae usus satis communis erat in scholis, in libris conscribendis: in actis
publicis conficiendis: quapropter is sermo ad res novas significandas
flectebatur aut verba nova recipiebat. Si ergo temporibus nostris volumus, ut
lingua Latina reflorescat non solum ut umbratilis exercitatio litteratorum,
sed etiam, ac quidem maxime, licet intra fines circumscriptos, in usu hominum
doctrina excultorum et sic vinculum quoddam unitatis evadat, oportet aptum
fiat instrumentum ad ea omnia interpretanda, quae aequales nostri cogitatione
exprimunt, animi affectione enuntiant, operatione efficiunt. Iam venerandus
Decessor Noster Paulus VI id sensit, cum quaereret, an sperandum esset atque
agendum, ut lingua Latina pristinas possessiones servare posset et
amplificare. Respondit ipse: “Non infitiandum est rem esse gravem,
laboriosam ac magnis difficultatibus obseptam. Sed saltem ex parte et communi
cum utilitate ad effectum deducetur, si in id incumbatur, ut quemadmodum
vetera, ita nova reperta maioris momenti Latinis vocabulis significentur”.
En campus late patens, in quem industria vestra excurrat. Accepimus quidem vos
eiusmodi negotium, operam inter vos sociantes, iam esse aggressos. Optamus
ergo, ut res ex sententia procedat.
Macte virtute et ingenio estote! Linguam Latinam, Romana
maiestate et breviloquentia insignem, quasi ad sculpendum verum et rectum
idoneam, ad acriter et logice cogitandum impellentem, diligenter colite et
meditatis consiliis quoquoversus provehite! Contendite, ut, antiquorum
praecepta secuti, semper dilucide et plane et, cum res fert, ornate et
numerose, apte et congruenter dicatis Latine atque scribatis.
Denique divina auxilia vobis precantes, Benedictionem
Apostolicam amantissime impertimus.
Copyright 1979 © Libreria Editrice
Vaticana
|