 |
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II AD
SODALES COMMISSIONIS INTERNATIONALIS THEOLOGICAE
Die XXVI mensis Octobris, anno Domini MCMLXXIX
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,
1. MAGNO CUM GAUDIO VOS, sodales Commissionis Internationalis
Theologicae, imprimisque eius Praesidem Franciscum Cardinalem eper, necnon
Iosephum Cardinalem Ratzinger, salutamus, dum primum Nos ut Ecclesiae universae
Pastorem in Aedibus Vaticanis convenitis. Statim placet Nobis hoc enuntiare:
Commissionem vestram, a venerando Decessore Nostro Paulo VI anno millesimo
nongentesimo sexagesimo nono institutam, valde approbamus, magni facimus, multa
ab ea exspectamus. Eodem tempore gratias vobis maximas agimus de multiplici
opere iam confecto, praesertim hoc proxime praeterito quinquennio, quod ad finem
iam pervenit.
2. Vos non estis solum indagatores disciplinae theologicae, ac
quidem eximii, sed suprema Ecclesiae auctoritas vos vocavit, ut Magisterio, ante
omnia Romano Pontifici et Sacrae Congregationi pro Doctrina Fidei, auxilium
ferretis varia quidem cooperatione in rebus theologicis. Opus autem vestrum
etiam ad Ecclesias locales redundat, quae aetate nostra multo facilius quam
antea inter se communicare possunt. Ex his omnibus elucet grave officium vestrum
seu “ responsabilitas ”, quam cum Magisterio Ecclesiae quodammodo participatis.
Dicimus “ quodammodo ”, nam, ut praedictus Decessor Noster Paulus VI sagaciter
dixit, authenticum Magisterium, cuius origo est divina, “ certo charismate
veritatis praeditum est, quod cum aliis communicari nequit et pro quo nullum
aliud potest substitui ”.
3. Ceterum ministerium hoc vestrum, quod et Magisterio et
Ecclesiae universae praestatis, his annis iam luculenter probastis, conscii vos
debere inseri vitae ecclesiali, quae hodie tot difficultatibus, tot sententiis
diversis et periculosis premitur. Volumus quaedam memorare: laudabili cum studio
et non levi cum utilitate ad perpendendam quaestionem incubuistis de sacerdotio
ministeriali, de quo per hos annos multum est disceptatum; magni ponderis
argumentum fuit de unitate fidei ac de pluralismo theologico; aggressi estis
etiam nonnullas quaestiones de methodologia theologiae moralis necnon de
criteriis actus honesti; diligenter perscrutati estis relationes inter
Magisterium Ecclesiasticum et theologos; vos convertistis ad expendendum
argumentum, quod ad recentissima tempora maxime pertinet: argumentum dicimus,
quod in theologia liberationis versatur, quod multorum studia excitat,
praesertim quibusdam in regionibus Ecclesiae catholicae, et quod viam pandere
potest conclusionibus, in controversiam merito vocandis; nec tacere possumus vos
tractavisse quaestiones doctrinales de sacramento matrimonii, quae reapse opere
theologorum indigent eo consilio ut hominibus nostrae aetatis, ad has quod
attinet, voluntas Dei Creatoris et Salvatoris apte et persuasibiliter
proponatur. Quod ergo peregistis, huiusmodi est, ut id magni aestimemus, ut pro
eo gratias vobis referamus: vos autem simul magnopere exhortamur, ut coeptum
opus alacres pergatis et sic in hoc mundo, tam difficili sed etiam verae spei
patente, omnibus discipulis Domini viam aperiatis ad gaudium et pacem in
credendo.
4. Novimus vos in hac sessione plenaria quaestiones selectas de
Christologia excutere atque speramus opus vestrum fructus allaturum esse
prioribus non impares. Iam amplam copiam rerum, sive relationum, sive studiorum
historicorum ac theologicorum, quae huc pertinent, vidimus et attente
conclusiones legemus, quas pro sapientia vestra conficietis. In Christologia
enim novi aspectus patefieri possunt, qui attente pervestigandi sunt, luce tamen
semper affulgente veritatum, quae in fonte Revelationis continentur et
saeculorum cursu a Magisterio infallibiliter enuntiatae sunt. “ Tu es Christus,
Filius Dei vivi ”: hoc est testimonium, quod princeps Apostolorum, gratia
illuminatus et ex sua ipsius experientia hauriens, aperte perhibuit; “ nec caro
nec sanguis revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est ”. His verbis
quasi quoddam compendium totius fidei nostrae praebetur. Fides quidem
christologica, quam Ecclesia catholica profitetur, innititur, gratia ducente et
roborante, in experientia Petri ceterorumque Apostolorum necnon Domini
discipulorum, qui cum Iesu conversati sunt, qui perspexerunt quorumque manus
contrectaverunt, de verbo vitae. Ea quae hoc modo erant experti, deinde in
lumine Crucis et Resurrectionis necnon ex motione Spiritus Sancti sunt
interpretati. Exinde orta est prima illa “ synthesis ”, quae confessionibus et
hymnis epistularum apostolicarum manifestatur. Progrediente deinde tempore
Ecclesia, ad haec testimonio se iugiter revocans, eaque vivendo experiens,
verbis semper accuratioribus fidem suam in articulis magnorum Conciliorum
expressit. Vos ut theologi istius Commissionis in studium incubuistis horum
Conciliorum, peculiari modo Concilii Nicaeni et Chalcedonensis. Harum enim
universalium Synodorum formulae vim habent permanentem; non quidem neglegenda
sunt adiuncta historica et quaestiones, quae illis temporibus ponebantur in
Ecclesia quibusque haec definitionibus Conciliorum respondit. Verumtamen
quaestiones hodie motae conectuntur cum quaestionibus priorum saeculorum, atque
solutiones tunc adeptae in novas responsiones ingeruntur; siquidem responsiones
hodiernae praesupponunt semper quodammodo enuntiata Traditionis, quamvis ad ea
omni ex parte redigi non possint. Haec permanens vis formularum dogmaticarum eo
facilius explicatur quod verbis communibus, quae in vitae usu et consuetudine
adhibentur, edictae sunt, etsi interdum locutiones occurrunt specie
philosophicae. Inde non consequitur Magisterium scholae cuidam peculiari
adhaesisse, cum eaedem locutiones tantummodo ea significent, quae in omni
experientia humana inveniuntur. Inquisivistis etiam quomodo hae formulae ad
Revelationem Novi Testamenti, ut Ecclesia eam intellegit, referantur.
5. Patet vero studium theologorum non sola, ut ita dicamus,
repetitione formularum dogmaticarum circumscribi, sed oportere, ut illud
Ecclesiam adiuvet ad altius semper percipiendam cognitionem mysterii Christi.
Salvator etiam hominem nostri temporis alloquitur; monet enim Concilium
Vaticanum II: “ Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis
clarescit ”. Re quidem vera “ Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione
mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique
altissimam eius vocationem patefacit. Ipse enim, Filius Dei, incarnatione sua
cum omni homine quodammodo Se univit. Humanis manibus opus fecit, humana mente
cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine,
vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato ”.
Merito ergo in Encyclicis Litteris, a verbis Redemptor Hominis incipientibus,
scripsimus: “Homo... qui funditus se perspicere cupit... debet sese ad Christum
conferre cum sua anxietate et dubitatione, cum sua infirmitate et improbitate,
cum vita sua et morte. Is debet quasi cum toto, quod ipse est, intrare in eum;
debet "asciscere" atque assumere sibi omnem veritatem Incarnationis et
Redemptionis, ut rursus se reperiat ”. Quae cum ita sint, liquet quanti momenti
sit studium eorum, qui, ad altioris scientiae rationem, hoc mysterium Christi
pervestigant. En munus vestrum, en momentum praesentiae vestrae in Ecclesia!
Theologia paene ab initiis Ecclesiae una cum usu pastorali crevit atque ad hunc
ipsum magnam semper vim habuit habetque in praesenti, veluti ad catechesim. Hoc
vero indagandi opus vestrum variis viis fieri contingit: notum est iam antiquis
temporibus plures scholas theologicas exstitisse; atque etiam hac aetate
legitimae agnoscuntur diversae opinationes et sententiae, ita ut de sano
pluralismo loqui liceat. Tamen semper curandum est, ut “ depositum fidei ”
integrum maneat et ut theologus illa placita philosophica respuat, quae cum
eadem fide componi nequeant.
6. Obiter hic tangitur quaestio de relatione inter “ scientias
humanas ” et Revelationem, de qua vos fuse egistis. Quidam, nimis amplificantes
campum huiusmodi scientiarum proprium, eo progrediuntur, ut mysterium Christi
evacuent, quemadmodum sanctus Paulus conqueritur, et neglegant stultitiam Crucis
in exaltatione sapientiae humanae. Feliciter accidit, ut multo maiores numero
theologi, exemplo sancti Thomae Aquinatis, persuasum sibi habeant philosophiam
ad metas fidei esse adducendam. Omnis quidem scientia propriis principiis ut
radicibus infixa est; quo fit, ut theologia cunctas quaestiones sibi solvendas
ad extremum ex principiis fidei diiudicet. Contra naturam suam ageret, si,
principiis extraneis inhaerens, conclusionibus assentiretur, quae cum propriis
principiis componi non possunt.
7. Interdum difficultates etiam oriuntur, quod attinet ad
relationes inter Magisterium et ipsos theologos. Ut iam significavimus, hoc
argumentum in peculiari sessione vestra ante paucos annos habita
pertractavistis, tres aspectus huius rei perpendentes, videlicet elementa
communia, pertinentia tum ad Magisterium tum ad munus theologorum, differentiam
inter Magisterium et theologiam. Quorum aspectuum primum in lumine ponere
cupimus, cum sit maximi ponderis: in servitio veritati praestando, Magisterium
et theologi communibus vinculis devinciuntur, scilicet obstringuntur Verbo Dei,
“ sensu fidei ”, qui in Ecclesia temporum praeteritorum et huius aetatis viguit
et viget, documentis traditionis, quibus communis populi fides proposita est,
denique cura pastorali et missionali, cuius rationem utrique debent habere. Haec
omnia si debito modo attenduntur, difficultates fortasse occurrentes facile
evincuntur. Praeterea theologi, qui disciplinam suam in altiorum studiorum
sedibus discipulis tradunt, semper memores sint se non propria auctoritate
docere, sed vi missionis ab Ecclesia acceptae, ut in Constitutione Apostolica
Sapientia Christiana monetur. Haec omnia, quae tantummodo attigimus, momentum
theologiae ideoque et muneris vestri satis illustrant. Facite ut etiam tempore
venturo Ecclesiam fructibus indagationis et servitii vestri locupletetis. Id
agite ut vos, qua magistri, iuvenes acris ingenii, alumnos disciplinae vestrae,
ita formetis, ut Ecclesiae semper praesto sint theologi vere periti, quibus ea
semper indiget.
8. Hac oblata occasione duos sodales commemoremus oportet
Eduardum Dhanis et Ottonem Semmelroth, qui morte e medio vestri sunt erepti
quorumque animas Deo impense commendamus. Denique, sincera caritate vos
complectentes, Dominum, intercedente Beata Maria Virgine, quam ut sedem
sapientiae invocamus, enixe rogamus, ut vobis iugiter adsit, vos corroboret,
praemia pro meritis vobis retribuat. Haec vota confirmet Benedictio Apostolica,
quam vobis libentissime impertimus.
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana
|