Dilecto filio Michaeli Tucci
Praeposito Generali
Ordinis Clericorum Regularium
vulgo Theatinorum
Solet ecclesia in liturgica Sanctorum celebratione eorum ad
caelestem beatitudinem diem natalem commemorare; at decet etiam, grato cum animo
in Deum, omnium bonorum datorem, dierum memoriam renovare, quibus in terris nati
sunt. Sancti, quos Deus vocat “secundum propositum suum et gratiam”, ut sint
peculiari modo conformes imaginis Christi Filii sui, membra sunt lecta Corporis
Mystici Christi, quod est Ecclesia, evangelicae perfectionis exemplaria, et
plerumque constituuntur ut sua multiformi industria in rebus gestis Ecclesiae et
humani generis monumenta relinquant.
Paterno igitur cum gaudio, Sancti Caietani Thienaei filii
spirituales dilectissimi, accepimus diem eius quinquies centenarium vos esse
celebraturos.
Caietanus Vicetiae natus mense Octobri anno MCCCCLXXX, ut ad
historiae veritatem proditum est, in familia religione perfusa aptis usus est
condicionibus ut primo sanctitati fundamentali satisfaceret in baptismate
acceptae, nempe gratiae sanctificanti, virtutibus supernaturalibus et donis
Spiritus Sancti; quae excoluit in se, quo magis ac fidelius in dies Christum
sequebatur, qui eum ad sanctitatem vocabat, primum in laicali, deinde in
sacerdotali et demum in vitae religiosae statu.
Pulchrum est eum observare adulescentem bene moratum, Patavinae
Universitatis Studiorum alumnum, ubi doctoris gradum adeptus est “in utroque
iure”, post quem sacram tonsuram accepit, intimae — licet enim conicere — ad
statum ecclesiasticum vocationi oboediens; in Aula Summi Pontificis eum mirari,
in qua praefectus muneri scriptoris Litterarum Pontificalium dignitate
Protonotarii Apostolici aucti, sub Pontificibus Iulio II et Leone X, ipsius
amantissimis, sollertem operam Curiae Romanae navavit.
Eius industria in Oratorio a Divino Amore et auxilium
insanabilibus allatum in hospitio S. Iacobi in Augusta praeclara fuerunt
caritatis et interioris reformationis exempla, quae praebuit etiam apostolatum
exercendo in Confraternitatibus laicalibus, praesertim Vicetiae, in Patria sua,
Veronae et Venetiis, ubi piorum illorum sodaliciorum, uti iam sodalicii Romani a
Divino Amore, spiritum instauravit, sodales excitando ut communiter orarent,
Verbum Dei audirent et meditarentur atque Sacramenta frequenter susciperent:
quae piae exercitationes efficacissime significabantur caritate erga aegros et
pauperes, quia, sicut ipse aiebat, “non fervore affectus, sed fervore effectus
animae purificantur”. Iure Summus Pontifex Pius XII, in eius caritatis opera
considerationem intendens, in Litteris vobis missis sollemnia saecularia mortis
huius vestri Fundatoris celebrantibus eum appellavit “ardentem Divini Amoris
apostolum et christianae misericordiae antesignanum”.
Ut vero Sancti Caietani charisma proprium possit recte
existimari iuvat potius perpendere: eum in Ecclesia aetatis suae vitam
apostolicam restituisse; viros ecclesiasticos ad sanctitatem suae ipsorum
vocationis et status revocasse; evangelicam paupertatem aperte esse testatum
simulque se diligentissimo studio Christum esse imitatum.
Divino obsequens afflatui Caietanus cum tribus sociis, Ioanne
Petro Carafa, Episcopo Theatino et mox Papa Paulo IV, Bonifatio de’ Colli et
Paulo Consiglieri, sollemnium votorum professione, postridie Idus Septembres
edita anno MDXXIV apud Sancti Petri in Vaticano sepulcrum, Instituti Clericorum
Regularium initium fecit, cui propositum erat exempla pristinae communitatis
apostolicae Hierosolymitanae redintegrare, in qua fideles, Spiritu Sancto moti,
vivebant fide coniuncti et Apostolorum praeceptis audientes, perseverantes in
fractione panis et orationibus, omnibus prout cuique opus erat bona sua
dividentes et, caritate Christi congregati, erant cor unum et anima una.
Instaurabantur igitur notae illae communitates sacerdotales
quae, per saecula identidem constitutae, in ministerio Pastorum eorumque
Ecclesiarum fuerant, semperque sincere Christi Evangelium testificatae tutam
reddiderant quamlibet Ecclesiae veram reformationem. Merito eximius S.R.E.
Cardinalis Gulielmus Sirleto, qui Romae aliquot annos hospes fuerat Theatinorum,
de horum Instituto dixit: id “in procuratione divini cultus, contemptione
divitiarum, ceteroque vivendi modo, vestigiis Apostolorum insistentes, prima
illa Christianae Ecclesiae tempora nostra aetate repraesentare”. Item Caesar
Cardinalis Baronio in suis adnotationibus ad Martyrologium Romanum, Theatinos
designans ait “pristinam apostolicam vivendi formam ex integro redditam sancte
pieque colunt”.
Hoc est ex historia spiritus Sancti Caietani charisma. Unde
Ecclesia, celebrans in liturgia eius memoriam, ita precatur: “Deus, qui beato
Caietano presbytero apostolicam vivendi formam imitari tribuisti”; quam ob rem
a Domino petit ut, eo impetrante, sibi det ei semper confidere et Regnum eius
quaerere.
Haec rerum humanarum contemptio ac despicientia haecque Patris
caelestis fiducia, qui pascit volatilia caeli et vestit lilia campi, magnopere
contulit ut cultus vestri Fundatoris divulgaretur, praesertim per gentes Latinas
quae dicuntur, utque invocaretur “Sanctus Providentiae”.
Inde Clericorum Regularium Ordinem, primum quod ad tempus
institutionis attinet (1524), insignes alii plures Ordines Regularium, Deo
favente, secuti sunt, qui et ipsi pristinae communitatis apostolicae spiritum
servantes, magno auxilio fuerunt sive Concilio Tridentino agendo eiusque
decretis exsequendis, sive catholicae reformationi ad effectum adducendae, quae
saeculo sexto decimo effici coepta est.
Harum communitatum testificatione, ex sacerdotibus reformatis
constantium, sanctus Caietanus reformationem quoque, immo praecipue, cleri
intendebat, quae eo diffusae corruptelae tempore postulabatur. Ex Instituto
sancti Caietani, ut e ceteris eiusdem generis, viri ecclesiastici incitamentum
trahebant ad interiorem in primis reformationem, vera totaque mentis et morum
conversione significandam atque ministerii sacerdotalis exercitio, iuxta
voluntatem Christi Summi Sacerdotis et Pontificis novi Foederis explicato, eos
commonefacientis: “videte quod tractatis”. Hac in re cuidam annalium
scriptori Theatino licuit verissime affirmare: “eos, qui nulla utebantur
regula, se in speculo Clericorum Regularium intuentes, animadversuros esse
quantum de via, et sibi sequenda, deflecterent”.
“Sequelam Christi” autem Caietanus eiusque socii
amplectentes, spiritu verae paupertatis evangelicae imbuti, non minus externarum
rerum exemplum praebuerunt.
Magno, immo heroico animo, Caietanus et Ioannes Petrus Carafa,
una cum reliquis sodalibus qui pariter Institutum condiderant, bona sua
ecclesiastica et patrimonium dimiserunt. Posthac sibi proposuerunt — quod
Sanctus Paulus monebat — ut reditibus sacri ministerii viverent, nam, “dignus
est operarius mercede sua”, et voluntariis fidelium largitionibus. Sine certis
censibus et fructibus, nec tamen mendicando, vivebant caelestis Patris
providentiae filiorum more se committentes.
Huiusmodi maximum et fere haud veri similis rerum humanarum
contemptus effecit ut societas illius aetatis fidem tribueret, reformationi,
quam Caietanus viris ecclesiasticis suadebat et, per eos, populo christiano, ad
evangelicam sui status perfectionem a Deo vocato.
Haec omnia efficere potuit Caietanus, quia Christum imitandi
vehementi amore impellebatur; in eum enim oculis defixis culmen est adeptus
evangelicae perfectionis, caritatique ita se tradidit, ut supremis proximus
diebus vitam suam postquam ardentibus precibus divinam invocaverat clementiam,
Deo offerret, urbi Neapoli, cruentis civium certaminibus perturbatae, pacem
impetraturus: quod communi sententia eius vitae scriptores narrant.
Inde nemo non videt quam etiam his temporibus apta sint ea quae
sanctus Caietanus, quod attinet ad animarum et ad societatis utilitatem docuit.
Quod vere sacerdotali spiritu ornatus fuit, “interioris
hominis” assidue renovandi studiosissimus, quo melius Dei et proximi amori, in
quo posita est christiana perfectio, manciparetur; quod indefatigabili ardore
Ecclesiam suae aetatis, “semper reformandam”, reapse renovandam curavit;
quod sincere et fortiter puros Evangelii fontes repetivit atque Apostolorum et
discipulorum Domini vivendi formam, sive in privatae et communis paupertatis
usu, sive in ratione vivendi christianorum, vinculo amoris Christi in cor unum
et animam unam colligatorum; quod enixe studuit decori Domus Dei et digno
ministerio liturgico, cuius celebrationi eius familiae religiosae peculiariter
prospiciendum erat; quod aegrotis, pauperibus, derelictis, tabe affectis et
fastidiosis morbis — similibus quidem huius calamitatibus — indesinenter
servivit; quod denique fidenter se credidit providenti bonitati Patris
caelestis, hominem adhortantis ut suspiciat, speret, consectetur ea, quae huius
saeculi sensum, ad utilitatem tantum spectantem, et per Concilium Oecumenicum
Vaticanum II reprehensum, excedunt: quod his laudibus aliisque spiritus
proprietatibus enituit, sanctus Caietanus merito fidelibus ad imitandum proponi
potest.
Laeti quod his Litteris, haud dubie potissimum vobis gratis,
praesertim cum Caietanus Sedem Petri impense dilexerit, has celebrationes
vobiscum quodammodo communicamus, vos in Domino cohortamur, ut semper vestrum
Institutorem imitemini, sicut et ipse Christum: hocque profecto efficietis
Christum sequendo, fidelibus quoad animos et corpora subveniendo, opera vestri
sacerdotalis ministerii exercendo, ad Christi corpus aedificandum conferendo.
Hac mente ducti, tibi, dilecte fili, et universae, cui praees,
religiosae Familiae, Benedictionem Apostolicam, supernorum munerum auspicem,
amanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Augusti, anno MCMLXXX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana