The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD ARCHIEPISCOPUM MAIOREM ET RELIQUOS EPISCOPOS UCRAINOS CORAM ADMISSOS

Die XXVII mensis Martii, anno Domini MCMLXXX

 

Venerabiles Fratres in Episcopatu,

En feliciter, Deo adiuvante, ad metam pervenimus, ad quam contendimus hanc Synodum Extraordinariam indicentes, id est ad nominationem Archiepiscopi Coadiutoris, cum Iure successionis, Venerabilis Fratris Nostri Iosephi Cardinalis Slipyj, Archiepiscopi Maioris Leopolitani Ucrainorum.

Imprimis vobis gaudium Nostrum cupimus significare quοd animadvertimus officii conscientiam, quacum munus vestrum implevistis. Deus sine dubio id vobis remunerabitur.

Dum hunc conventum vestrum contuebamur, sponte animum subierunt verba Psalmistae: «Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum» (Ps. 132, 1).

Postquam diu rem perpendimus et adiutorium Domini preces fundendo invocavimus, statuimus Coadiutorem, cum iure successiοnis, Iosephi Cardinalis Slipyj nominare Venerabilem Fratrem Miroslaum Ivanum Lubachivsky, Metropolitam Philadelphiensem Ucrainorum. Inter terna nomina propositi ipse primum obtinet lοcum.

Ceterum tam praecelso munere dignum eum reddunt pietas insignis, studium pastorale, peritia doctrinalis necnon virtutes benignitatis et humilitatis, quae eius animum exornant. In ipso fiduciam Nostram collocamus, eum optimis ominibus sincero mentis affecte prosequimur.

Tibi, Venerabilis Frater Noster, dignus et idoneus exit Coadiutor.

Nunc vos omnes, Venerabiles Fratres, ad pastorales vestras reditis curas, laeti operam contulisse modo sic perspicuo ad deliberationem, quae est Ecclesiae vestrae validum praesidium peculiareque decus.

Hoc Synodi felix momentum debet manere pignus unitatis actionis animorumque communionis «in vinculo pacis» simulque apostolatum vestrum dirigere, arcta servata unitate sensuum animi et prοpοsitorum cum omnibus fidelibus electae istius portionis Ecclesiae Universalis.

In communi sollicitudine Nostri vestrique animi de Ecclesiae Ucrainae bono, pastorali studio vestro commendamus sanctam causam vocationum sacerdotalium, dum vota facimus atque preces fundimus, ut candidati in sorte Domini votati crescant atque formentur in spem Ecclesiae Ucrainae.

Per intercessionem Matris Dei, a Domino poscimus omnibus vobis, clero, religiosis viris atque mulieribus et universis Christifidelibus Ecclesiae Ucrainae caritatis paschalis laetitiam omnisque solatii abundantiam.

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top