The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II  
AD EOS QUI FRIBURGI IN HELVETIA IV CONVENTUI INTERNATIONALI DE IURE CANONICO OPERAM DEDERUNT IN AEDIBUS VATICANIS CORAM ADMISSIS: IUS CARITATI NON OPPONITUR,
IMMO BENE INTELLECTUS ORDO ECCLESIALIS
 IN FORO EXTERNO IURIDICUS ORDO EST

Die XIII mensis Octobris, anno Domini MCMLXXX

 

1. Dilecti filii veneratique magistri ac vos omnes qui iuri ecclesiastico studetis!

VOS, QUI in Helvetia modo peregistis Quartum Conventum Internationalem de Iure Canonico atque secundum amorem vestrum et obsequium erga Petri Successorem fecistis huc Romam longius iter ut verba Nostra et monita ipsi praesentes reciperetis, salutamus Nos intimis ex sensibus.

2. Internationales Conventus de iure ecclesiastico post Concilium Vaticanum Secundum fuerunt tot documenta ac probationes vestrae perseverantis industriae. Iidem praeterea Conventus magnam afferunt utilitatem Ecclesiae; qua de re vobis gratulamur! Congregati videlicet estis Romae anno MCMLXVIII iterumque anno LXX, deinde Mediolani anno LXXIII, tum Pampelone anno LXXVI rursusque hic in Urbe anno LXXVII. Perinsignis Noster decessor, Paulus VI, saepius cupivit vobiscum contemplari mysterium Ecclesiae atque etiam locum et munus ipsius iuris in ea. Iterum iterumque inculcabat ille momentum renovationis canonici iuris; et explicabat quo animo oporteret eandem renovationem persequi. Insuper favebat ipse maiori operae consociatae inter disciplinas sacras ac secundum Concilii Vaticani sententias affirmabat necessitatem verae cuiusdam theologiae de ecclesiastico iure. Volumus autem et Nos addicere huic communi operi; volumus Nos denuo confirmare idem magni pretii magisterium; similiter volumus pro vobis iuxta vos et ipsi vobiscum pergere eadem in via.

3. Cum exponeret vobis rationes ecclesiales, inter quas ius Ecclesiae collocabatur, Paulus VI perspiciebat ius aliquod communionis, opus quoddam Spiritus, et ius caritatis. Quas doctrinas eius vos secuti estis ut argumentum Conventus vestri Friburgensis decerneretis. Tam saepe is extulit pondus fundamentalium iurium hominis suaque in luce posuit principalia iura Christiani; unde aliquando componeretur novus post Concilium Codex Iuris Ecclesiae.

4. Vix Nos dicere attinet Conventum vestrum excitavisse magnopere studium Nostrum mentisque considerationem. Quid enim reapse pluris interesse potest quam fundamentalia iura Christianorum melius definiri ut eadem melius observari possint? Quid vero magis etiam necessarium est quam revereri ac tueri primaria hominis iura his praesertim temporibus?

In hac rerum provincia habet Ecclesia praestantissimum munus quod debet explere. Etenim proprio in suo mysterio communionis Ecclesia comprehendere valet hominem accuratiusque circumscribere principalia iura, quae naturam eius declarant atque dignitatem eius certo tuentur. Sic quoque argumentum Conventus vestri Friburgensis respondit maioribus Ecclesiae sollicitudinibus eodemque tempore desideriis maximis hominum nostrae aetatis.

5. Re quidem vera opus exsistit quod Ecclesiam ex sua ipsius natura necesse est melius usque curare: scilicet communio. Hanc autem communionem Ecclesia efficit, cum dignitatem humanae personae agnoscit in libertate, quam origo eius divina et vocatio aeterna postulat.

Si porro mundus suam liberationem concupiscit, haec liberatio iam invenitur in Christo! Christus in Ecclesia vivit. Ergo vera hominis liberatio completur per experientiam communionis ecclesialis.

Haec insuper ecclesialis communio est “intima semperque renovata communio cum ipsa vitae origine quae est Sanctissima Trinitas: communio scilicet vitae et amoris et imitationis Christi in ipsius sequela. Ipse profecto hominis Redemptor intime nos inserit in Deum”.

Et “Deus est hominis mensura! Debet itaque homo hunc ad fontem redire et ad hanc mensuram unicam quae est incarnatus Deus, Iesus Christus. Debet se constanter ad Illum referre, si vult homo esse ac si cupit ut mundus sit humanus”.

Quam ob rem dignitas hominis videnda est in Christo, sicut in eodem hoc Christo toto, qui Ecclesia est, oportet agnosci naturam ecclesialis iuris et compages illius necessarias et primaria iura eius membrorum.

6. Bene intellectus ordo ecclesialis est in foro externo iuridicus ordo. Idem vero ille ordo contendit ut instituat pacem in communione: quod ut fiat, ea pax erit caritas. Nam errare nemo potest hac de re: ius non opponitur caritati. Immo ex contrario caritas poscit ius ut significet atque in tuto collocet hisce in terris suas necessarias postulationes. Illa vicissim postulata multo melius comprehendentur, si erunt secundum Dei mentem ac necessitates fundamentales eius amoris necnon viventes ipsius Ecclesiae structuras. Haec est - ut ita dicamus - veluti prorogatio Incarnationis Verbi quod homo factum est ut homines servaret ad Patremque reduceret tamquam adoptivos filios, liberatos quidem ut participarent libertatem atque gloriam filiorum Dei. In Iesu Christo et per ipsum faciunt illi mysticum Corpus sanctamque communionem, id est Ecclesiam.

7. Hac in communione, quae est etiam hierarchica, conspicere debemus hominem baptizatum. Unusquisque Christianus ibi habet suum gradum et ordinem suumque officium. Haec praeterea communio est opus Spiritus, quae firmitatem suam retinet propter sacerdotium ipsorum Episcoporum, qui per apostolicam successionem docent regunt sanctificant Populum Dei atque conservant in fidei unitate et caritate. Eorum porro communio sacerdotalis ipsa est ministerialis; deservit ecclesiali communioni eiusque cohaerentiam protegit circum Petrum, qui ut medium punctum praesidet eius unitatis caritati.

8. Principia haec fundamentum constituunt iuris ecclesiastici; atque etiam efficiunt veram iuris theologiam. Praeterea illuminant et corroborant hominis dignitatem eiusque iura principalia.

Numquam non tutabatur Ecclesia haec iura; quin immo poenas canonicas statuebat in eos qui vitam ipsam attemptant quique adversus dignitatem hominis agunt vel bonam eius famam laedunt vel libertate illum destituunt. Similiter numquam non Ecclesia praedicabat officium, tum hominum privatorum tum publicarum auctoritatum, observandi ac provehendi iura personae humanae.

Ecclesia favit ordini inter nationes; affirmavit ius libertatis omnium nationum; invocavit fidelitatem erga pacta conventa; suasit ut constitueretur auctoritas quaedam universi orbis, quae communitatem hominum pacemque mundi praestaret, observandis eisdem illis iuribus.

9. Ecclesiae munus est homines salvare. Itaque operam dare ea debet ut melius usque cognoscat fundamentalia hominis iura utque faveat eorum observationi et exsecutioni; loquimur de iuribus familiae, coetuum socialium, communitatum religiosarum. Oportet autem haec iura a societate civili agnoscantur et a Civitatibus ipsis protegantur. Omnes insuper Christiani debent haec iura implere vivendo sub lumine Christi. In praesenti autem historiae tempore tenentur cuncti Christiani gravi atque urgenti officio operandi ut in moribus legibusque publicis eadem illa iura affirmentur atque observentur. Hinc autem oritur vestrum munus proprium, qui et laici christiani estis et iuris studiosi, ut vestras peculiares partes sapientiae et eruditionis technicae et amoris erga hominem conferatis ad perficiendum ut regulae iuridiciales civitatis terrestris plene aperiant et exprimant legem Sapientiae Divinae in corde hominum inscriptam, et ut leges fundamentalia iura violantes ideoque ob causam moralem repudiandae commutentur in normas, quae prorsus vereantur eadem haec iura: ad vitam a conceptu usque in terminum naturalem suum, ad dignitatem, integritatem ac libertatem. Atque etiam opportunius accidit quod vos haec omnia argumenta et iura pervestigavistis mente rationeque oecumenica.

10. Ad primaria autem Christianorum iura quod spectat, eorum definitio secum fert arduum sane opus. Illud opus, iam a Concilio Vaticano Secundo non sine magnis difficultatibus incohatum, debet omnino continuari. Ius renovatum Ecclesiae certo providebit sua ex parte ut ea iura serventur atque in actione vitae expleantur; id quod tanto magis necessarium est, quia eadem iura Christianorum uti fundamentum suum postulant primaria hominis iura. Ceterum haec hominum iura principalia non modo sollemniter pronuntiata sunt in Declaratione Nationum Unitarum, sed ulterius etiam definita sunt subsequentibus aliis conventionibus, inter quas memoranda est Declaratio Iurium Infantis vel etiam nondum nati. Oportet vero haec omnia iura perfectius comprehendi, altius investigari ac ponderari. Proh dolor, tamen, nihil longius abest quam ut ea ubique observentur. Neque illa iura neglegere potest ius ecclesiale; immo adiuvabit ecclesiasticum ius ut applicentur ipsa iura sicque ea provehet ac nobilitabit.

11. Si aliis temporibus quidam praedicaverunt separationem absolutam Ecclesiae et Civitatis - quae quidem instituta suam certe propriam auctoritatem habent propriasque potestates - hoc importare non potest seiunctionem inter communionem ecclesialem atque communitatem hominum.

Iuste profecto iam dictum est universas quaestiones, quae hoc tempore ponantur hominibus, resolvi nullo modo posse ex sola ratione aut ex sola actione institutionum dumtaxat humanarum. Plus plusque sentitur futuram hominis sortem iam excedere ordinem politicum, periculum dein esse ne materia et technica ars eum opprimant, atque haec omnia tandem necessario afficere mundum spiritalem. Quod ipsum iudicium repetit ea quae nuper diximus Nos Lutetiae Parisiorum: “Homo rerum mensura est factorumque in mundo creato; verumtamen Deus ipsius hominis est mensura”.

12. Ecce igitur rationem cur - uti Vasintoniae professi sumus anno superiore - officium Nostrum incitet Nos ad testificandam veram hominis granditatem in tota summa vitae eius atque exsistentiae.

Haec praestantia hominis profluit ex Dei amore qui ad suam nos creavit imaginem ac donavit vita sempiterna.

Dilecti filii: labores vestri et conatus ac nunc quidem Conventus vester Friburgensis arcte coniunxerunt vos cum hac missione Nostra. Vos itaque exoramus ut adiutricem hanc et sociam operam vestram laete firmiterque prosequamini! Ius ecclesiasticum potest ac debet pervadere et permovere ius hominum. Inquirentes vos in fundamentalia iura Christianorum certe efficitis ut primaria hominum iura melius cognoscantur pleniusque observentur secundum Dei mentem vos magis ac magis augetis intellegentiam et tutelam verae dignitatis personae humanae!

Haec sunt pro vobis optima Nostra omina ac vota.

Sustentet Dominus ipse opera vestra et Benedictio Apostolica, quam fidenter a Nobis petivistis, adiuvet vos semper atque confirmet.

 

Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top