The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

ALLOCUTIO IN XYSTINO SACELLO HABITA
VI EXEUNTE SYNODO EPISCOPORUM

Die 25 m. Octobris A.D. MCMLXXX

 

Venerabiles Fratres,

1. Audivimus modo Sanctum Paulum apostolum gratias agentem Deo pro ecclesia Corinthia, “quia dives facta est in Christo Iesu, in omni verbo et in omni scientia”. Nos quoque hac ipsa hora impelli Nos sentimus, ut imprimis gratias agamus Patri et Filio et Spiritui Sancto, antequam finem imponamus huic Synodo Episcoporum; ad quam celebrandam, sive eiusdem Coetus Sodales sive operis socii, sumus congregati in mysterio summae illius unitatis, quae sanctissimae Trinitatis est propria. Ad hanc ergo grati animi sensus conferimus, quod Synodum peregimus, quae vigoris est egregium indicium magnumque momentum habet ad vitam Ecclesiae. Synodus enim Episcoporum — ut verbis utamur Concilii, iuxta cuius optatum Summus Pontifex Paulus VI eam instituit — “utpote totius catholici Episcopatus partes agens, simul significat omnes Episcopos in hierarchica communione sollicitudinis universae Ecclesiae participes esse”.

Gratias una simul pro his quattuor hebdomadis agimus, quibus sustinuimus labores. Quod quidem temporis spatium, iam priusquam postremae enuntiationes, id est Nuntius et Propositiones, proferrentur in nobismet ipsis fructificavit, quatenus veritas et amor in animis nostris magis magisque in dies et hebdomadas progressione quadam visae sunt maturescere.

Haec progressio est sane in lumine ponenda, suntque eius notae, quibus insignis erat, paucis describendae; unde pateifit quam recte et sincere in ea manifestatae sint et libertas et officium responsabile circa argumentum, quod pertractabatur.

Volumus hodie prae primis gratiam referre Ei, “qui videt in abscondito”, et tamquam “Deus absconditus” operatur, quod cogitationes, corda, conscientias nostras direxit nobisque dedit, ut in pace fraterna et in gaudio spiritali operi insisteremus; quod quidem tale fuit, ut laborem et fatigationem vix sentiremus. Nihilominus, quanta reapse erat fatigatio! Tamen nulli pepercistis labori.

2. Oportet etiam inter nos gratias agamus. Ante omnia vero hoc est edicendum: progressionem illam, qua, modo gradatim maturescente, “veritatem fecimus in caritate”, universi nos tribuere debemus instantibus precibus, quas tota Ecclesia, nos veluti circumstans, hoc tempore fudit. Haec scilicet precatio facta est pro Synodo et pro familiis: pro Synodo, quatenus ea ad familias referebatur, pro familiis autem, respectu habito munerum, quae iis in Ecclesia et in mundo hodierno sunt gerenda. His orationibus Synodus ratione fortasse, prorsus singulari fruebatur.

Precibus assiduis et copiosis Deus obsecrabatur: quod potissimum evenit die duodecima mensis Octobris, qua coniuges, qui familias totius orbis terrarum repraesentarent, ad Basilicam Sancti Petri convenerunt, ut una Nobiscum sacros ritus peragerent atque orarent.

Quodsi mutuo gratias agere debemus, hoc officium simul praestandum est tot benefactoribus ignotis, qui in universo mundo precibus suis nos adiuvarunt, dolores etiam suos pro hac Synodi causa Deo offerentes.

3. Nominatim nunc ad mutuam gratiarum actionem faciendam pervenimus, qua omnes, qui ad hunc Coetum celebrandum operam contulerunt, complectimur; sunt autem Praesides, Secretarius Generalis, Relator Generalis, Sodales ipsi iidemque modo peculiari, Secretarius specialis eiusque Adiutores, Auditores, Auditrices, communicationis socialis instrumentis Addicti, Romanae Curiae Dicasteria potissimumque Consilium de Familia, praeterea alii, id est assignatores locorum, placetque seriem producere usque ad adiutores technicos, typographos hisque similes.

Omnes grati sumus, quia hanc Synodum potuimus perficere: quae singularis ostensio fuit collegialis de Ecclesia sollicitudinis Episcoporum, qui in toto sunt orbe terrarum. Grati sumus, quia percipere potuimus familiam, qualis revera est in Ecclesia et in mundo huius temporis, attendentes ad multiplices ac diversas condiciones, in quibus versatur, ad traditiones, quae, e variis culturae formis manantes, eam attingunt, ad elementa cultioris vitae, quibus est obnoxia et quae eam afficiunt, et ad alias res huiuscemodi. Grati sumus, quia cum obsequio fidei iterum scrutari potuimus aeternum Dei consilium de familia, manifestatum in mysterio creationis et sanguine Redemptoris, Sponsi Ecclesiae, firmatum; demum quod definire potuimus, secundum sempiternam dispositionem circa Vitam et Amorem, munera familiae in Ecclesia et mundo hodierno.

4. Fructus vero, quem haec Synodus anni millesimi nongentesimi octogesimi iam statim et ilico edit, in Propositionibus, a Coetu acceptis, continetur, quarum prima sic audit: “De voluntate Dei in peregrinatione Populi Dei cognoscenda. De sensu fidei”.

Hunc uberem thesaurum Propositionum, quae numero sunt quadraginta tres, nunc Nos recipimus quasi fructum singulariter pretiosum Synodi laborum.

Simul vero gaudium significamus, quod Coetus ipse, Nuntium proferendo, universam Ecclesiam est allocutus; quem Nuntium Secretaria Generalis, adiuvantibus Apostolicae Sedis institutis, ad omnes, quorum res interest, curabit mittendum, auxilio etiam utens Conferentiarum Episcopalium.

5. Ea, quae Synodus huius anni 1980 acriter consideravit et iisdem Propositionibus enuntiavit, sane efficiunt, ut munera christiana et apostolica familiae in mundo hodierno perspiciamus et ut ea quodammodo eruamus e tota copia rerum, quas Concilium Vaticanum II docuit. Ita efficaciter progredimur in via, quae eo ducat oportet, ut haec Synodus proposita sua doctrinalia et pastoralia reapse exsequi valeat.

Ad hoc quod attinet, eadem huius anni Synodus arcte coniungitur cum Synodis praeteritis estque earum continuatio — loquimur de Synodis anno 1971 et praesertim anno 1974 et 1977 celebratis — quae Concilio Vaticano II in vitae usu ad effectum deducendo servierunt et continenter debent servire. Hae profecto Synodi opus iuvant eo pertinens, ut Ecclesia modo germano talem se ipsam praebeat, qualis in aetatis nostrae condicionibus sit oportet.

6. Inter labores huiusce Synodi summae utilitatis aestimandum est accuratum examen quaestionum doctrinalium et pastoralium, quae illo singulariter indigebant, necnon, consequenter, certum et perspicuum iudicium de singulis hisce quaestionibus.

In copia, admirationem nostram potissimum movente, interventuum, relationum, conclusionum huius Synodi — quae in his duobus veluti cardinibus vertitur, id est in fidelitate erga consilium Dei de familia et in gerendi se modo pastorali, cui proprius est amor misericors et reverentia hominibus praestanda eosque universe complectens, quod attinet ad eorum “esse” eorumque “vivere” — in tanta copia, dicimus, sunt quaedam partes, quae Patrum Synodi animos singulariter ad se converterunt, quoniam illi conscii erant se interpretes esse exspectationis et spei multorum coniugum et familiarum.

Inter Synodi ergo labores expedit has quaestiones memorare atque perutile agnoscere examen, quod iis est acriter factum: agitur nempe de examine doctrinali et pastorali quaestionum, quae, licet non solae in Synodi disceptationibus sunt pertractatae, tamen ibi peculiarem locum obtinebant, quatenus de iis modo prorsus sincero et libero est deliberatum. Unde ipsum efficitur momentum, quod sententiis est tribuendum, quas Synodus dilucide et animose de iisdem quaestionibus protulit, simul vero christianum illum conspectum retinens, secundum quem matrimonium et familia habentur dona amoris divini.

7. Itaque Synodus, de ministerio pastorali sermonem faciens, prout ad illos refertur, qui post divortium novam unionem inierunt, eos merita laude coniuges ornavit, qui, licet gravibus afficiantur difficultatibus, tamen in propria vita indissolubilitatem matrimonii testantur; quorum in vita animadvertit bonum illum nuntium fidelitatis erga amorem, qui in Christo habet et virtutem et fundamentum. Praeterea Patres Synodi, iterum affirmantes indissolubilitatem conubii et praxim Ecclesiae circa non admittendos divortio seiunctos qui contra regulam denuo matrimonium temptaverunt ad eucharisticam communionem, Pastores et universam communitatem christianam hortantur, ut huiusmodi fratres et sorores adiuvent, quos ipsi non censent ab Ecclesia separatos, quippe qui vi baptismatis ii possint ac debeant vitam Ecclesiae participare orando, verbum audiendo, celebrationi eucharisticae communitatis assistendo, caritatem et iustitiam promovendo.

Quamquam negandum non est tales personas ad sacramentum paenitentiae, si casus fert, recipi posse ac deinde ad eucharisticam communionem, cum sese sincero corde aperiunt vivendi formae, quae indissolubilitati matrimonii non adversatur, nempe cum eiusmodi vir et mulier, qui obligationem separationis adimplere non possunt officium in se suscipiunt omnino continenter vivendi, scilicet se abstinendi ab actibus qui solis coniugibus competunt, et simul scandalum abest, tamen privatio conciliationis sacramentalis cum Deo eos a perseverantia in orando, in paenitentia et caritate exercenda minime abstrahat, ut tandem conversionis et salutis gratiam consequantur. Ecclesia vero, pro iisdem preces fundens eosque in fide ac spe roborando matrem misericordem se praebeat oportet.

8. Synodi Patres mente et animo alieni non erant a gravibus illis difficultatibus, quas multi coniuges in sua ipsorum conscientia sentiunt circa leges morales, pertinentes ad vitam transmittendam et ad vitam humanam tuendam. Probe scientes quodvis praeceptum divinum secum ferre et promissionem et gratiam, iidem aperte confirmaverunt validitatem ac firmam veritatem nuntii prophetici, alto sensu praediti ad hodiernasque condiciones pertinentis, qui in Litteris Encyclicis “Humanae Vitae” continetur. Eadem Synodus theologos incitavit ad vires suas consociandas cum opera Magisterii hierarchici, ut fundamenta biblica et rationes “personalisticae”, quas dicunt, huius doctrinae clariore in lumine continuo ponantur, eo contendentes, ut tota doctrina Ecclesiae, cunctis hominibus bonae voluntatis pervia fiat eiusque intellectus profundior in dies evadat.

Ad eos mentes dirigentes, qui ministerium pastorale obeunt in bonum coniugum et familiarum, Patres Synodi omnem bipartitionem seu “dichotomiam” respuerunt inter paedagogiam, quae rationem ducit cuiusdam progressionis in consilio Dei exsequendo, et doctrinam, ab Ecclesia propositam, omnibus cum eius consectariis, quibus praeceptum secundum eandem doctrinam vivendi continetur; qua in re non agitur de desiderio servandi legem tamquam mere “ideale”, ut vulgodicitur, futuro tempore assequendum, sed de Christi Domini mandato ut difficultates constanter superentur. Re quidem vera “processus gradualitatis”, qui dicitur, haberi non potest, nisi quis sincero animo obsequatur legi divinae et illa bona exquirat, quae eadem lege custodiuntur ac promoventur. Etenim sic dicta “lex gradualitatis” seu gradualis profectus idem esse non potest ac “gradualitas legis”, quasi varii sint gradus seu praecepti formae pro variis hominibus et condicionibus in lege divina. Omnes coniuges in matrimonio ad sanctitatem secundum Dei consilium vocantur; atque huius vocationis praestantia ad effectum deducitur, quatenus persona humana praecepto Dei valet respondere, sereno animo gratiae divinae ac propriae voluntati confisa. Itaque, coniugibus, si singuli non eadem persuasione religiosa inter se coniunguntur, non satis erit modo passivo et facili se accommodare ad rei condicionem, sed conitentur, ut, cum patientia et benevolentia, in communem voluntatem fidelitatis erga officia matrimonii christiani conveniant.

9. Synodi Patres adepti sunt sive altiorem cognitionem et conscientiam divitiarum, quae in variis formis culturae populorum inveniuntur, sive bonorum, quae omnis culturae ratio affert, quo plenius ininvestigabile Christi mysterium intellegatur. Praeterea agnoverunt, etiam intra fines conubii et familiae, immensum campum patere theologicae et pastorali inquisitioni, ut nuntii evangelici accommodatio ad indolem uniuscuiusque populi melius foveatur atque percipiatur quibus modis consuetudines, res praestabiles, vitae sensus et intimus afflatus peculiaris cuiusdam cultus humani componantur cum iis, ex quibus revelatio divina innotescit. Haec inquisitio si secundum principium communionis Ecclesiae universae et exstimulantibus Episcopis locorum instituetur — qui inter se coniuncti sint et cum beati Petri Cathedra, “quae universo caritatis coetui praesidet” — fructus suos familiis gignet.

10. Verbis opportunis et ad persuadendum aptis Synodus cum reverentia et animo admodum grato de muliere est locuta, videlicet de eius dignitate et vocatione ut filiae Dei, ut coniugis et matris. Improbans quidquid eius humanam laedit dignitatem, Synodus in lumine posuit matris dignitatem.

Quapropter merito edixit societatem hominum ita esse constituendam, ut mulieres non cogantur ad opus externum, certi muneris seu, ut aiunt, professionis proprium, sed oportere, ut familia recte vivere possit, etiam cum mater familiae se plene devoveat.

11. Si has quaestiones praecipuas memoravimus atque responsa, quae ad eas Synodus dedit, nolumus tamen cetera minoris aestimare, de quibus Synodus tractavit; quemadmodum enim multis interventibus per has hebdomadas, utiles et frugiferas, est ostensum, agitur de quaestionibus dignis, quae sive in docendo sive in pastorali ministerio Ecclesiae explicentur, magna cum reverentia et amore, misericordiae pleno, erga viros et mulieres, fratres nostros et sorores, qui ad Ecclesiam confugiunt, ut verba fidei et spei recipiant. Utinam, exemplum de Synodo capientes, Pastores eadem cum cura et firma voluntate haec problemata aggrediantur, prout reapse sunt in vita coniugali et familiari, ea quidem mente, ut omnes “veritatem faciamus in caritate”.

Volumus nunc aliquid addere tamquam fructum laborum, quos per amplius quattuor hebdomadas sustinuimus: videlicet neminem caritatem alio modo facere posse quam in veritate. Quod principium ad vitam cuiusvis familiae non minus quam ad vitam operamque Pastorum, qui familiis revera servire intendant, liceat referri.

Fructus ergo huius Synodi Sessionis in hoc praecipue positus est, ut munera familiae christianae, cuius veluti cor est ipsa caritas, non nisi secundum plenam veritatem impleantur. Omnes autem, quibus, in Ecclesia constitutis, propositum est ad huiusmodi munera operam conferre — sive laici sunt sive clerici vel religiosi utriusque sexus — non aliter quam in veritate hoc facere valent. Veritas enim est, quae liberat; Veritas est, quae ordinat; Veritas viam pandit sanctitati et iustitiae.

Ostensum nobis est, qualis Christi amor, qualis caritas omnibus illis, qui quamlibet familiam in Ecclesia et in mundo efficiunt, sit oblata: non solum viris et mulieribus matrimonio iunctis, sed etiam pueris puellisque et iuvenibus, sed etiam viduis et orphanis, avis quoque et universis, qui vitae familiaris quoquomodo sunt participes. His omnibus Ecclesia Christi esse vult et manere testis et veluti porta istius vitae plenitudinis, de qua Sanctus Paulus ad Corinthios loquitur verbis initio allatis: quia in omnibus divites facti sumus in Christo Iesu in omni verbo et in omni scientia.

Quibus dictis, vobis nuntiamus Nos statuisse, ad Secretariam Generalem Synodi Episcoporum adiuvandam, tres Praesules, quorum nominatio ad Romanum Pontificem spectat, duodecim membris eiusdem Secretariae, a vobis electis, adiungere.

Sunt autem:

Ladislaus Cardinalis Rubin, Praefectus Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus;

Paulus Tzadua, Archiepiscopus Neanthopolitanus;

Carolus Maria Martini, Archiepiscopus Mediolanensis.

Denique iubemus vos omnes in Domino valere.

 

Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top