Carissimi Fratres,
Libens quidem gaudensque recipio vos hic coram, qui adhuc,
interfuistis Nono Renovationis Curriculo Pro Iudicibus aliisque Tribunalium
Administris apud Pontificiam Universitatem Gregorianam. Vos singulos ex animo
saluto ac manifestam vestram fidelitatem erga Petri Successorem et Ecclesiae
Magisterium grata mente agnosco.
Huius anni Cursus destinatus est ad renovatum Codicem Iuris
Canonici subtilius perscrutandum, illis praesertim in partibus quae matrimonium
ac processus in Ecclesia respiciunt. Quam opportune id fiat, nemo non videt.
Novum enim Canonum corpus in Sessione Plenaria Commissionis est perpensum et suo
tempore rite promulgabitur.
Ecclesia igitur vere peritorum indiget, qui novum Codicem
interea funditus perdidicerunt et pervestigaverunt. Iam dixi Plenariae ipsi
Sessioni Codicem hunc excogitatum et nuntiatum et concinnatum esse una cum toto
Concilio Vaticano Secundo proindeque instrumentum esse iuridiciale ac pastorale,
quo fructus Concilii certiores et solidiores in posterum colligantur.
Necessaria prorsus fuit Ecclesiae haec lex nova, ut secundum
mentem disciplinamque Concilii cotidie suis in actibus et institutis vivere
posset, ut ipse Evangelii nuntius per terras efficacius diffundi atque in
mentibus hominum altius posset defigi, ut tandem causa unitatis christianorum
per simpliciorem clarioremque vitae ecclesialis formam certius promoveretur.
At nunc restat, ut novi cultores iuris canonici erudiantur in
novis illis legum formulis, in novis principiis quae eas pervadunt, in novis
rationibus interpretandi applicandique ecclesiasticas leges ad singulos casus
singulorumque fidelium difficultates. Una ego vobiscum ex animo opto et precor,
ut per huius modi curricula, sive Romae fiunt sive alibi per orbem terrarum,
iudices ipsi apud Tribunalia Ecclesiae funditus renoventur ac veluti
redintegrentur. Oportet enim eos iam diligentiores posthac esse iustitiae
tutores atque iurium humanorum custodes.
Ad tanti quidem ponderis officium postulatur non scientia tantum
in scholis quam diligentissime percepta, verum etiam cognitio animorum
christiani populi necnon cotidiana consuetudo cum hominibus nostrae aetatis
saepius nempe versantibus in gravibus fidei impedimentis, in vitae implicatis
condicionibus, in acerbis conscientiae dubitationibus. Iustitia enim certo tum
servabitur, si homo ipse eiusque vivendi status hisce in terris et in ecclesiali
communitate secundum severam Evangelii Christi legem ac vitae christianae
speciem optimam semper respicietur.
Novus iuris Codex, ac proinde iudices et ministri et
praeceptores iuris qui novum Codicem religiose didicerint fideliterque
expleverint, ex officio tuebuntur primaria Christifidelium iura in Ecclesia, dum
eorum etiam munera seu obligationes illustrabunt. Ius autem cuique homini –
tantoque magis christiano – est ut singuli agnoscantur et recipiantur suis a
fratribus ac sororibus sicuti sunt nati educati instituti. Ius pariter eis est,
ut cum ceteris fidelibus plenam Ecclesiae vitam participent, rectas Ecclesiae
doctrinas ab Ecclesiae doctoribus impetrent, sacramentis Christi se perpetuo
roborent.
Ius insuper et officium omnibus Ecclesiae filiis est pro sua
condicione ac facultate serviendi aliis, alios docendi, perferendi ad alios
laetissimum salutiferumque Christi Servatoris nuntium.
Iustitia profecto est observanda – at christiano animo, in Dei
honorem veramque hominum utilitatem: terrestrem et caelestem, temporariam et
aeternam. Huc spectant Ecclesiae leges et novus earum Codex. In eo igitur
versari debent studia canonica proximis hisce annis, ut per regulas vivendi
agendique perspicuas novus Concilii Vaticani Secundi animus latius percrebrescat
per omnes ordines et partes Ecclesiae Dei in terris. Mentes episcoporum et
sacerdotum, religiosorum et laicorum iterum confirmandae sunt nova fiducia erga
Ecclesiam Matrem; iterum inflammandae sunt novo quasi missionali ardore, quo
quis omnes homines ad Christum Christumque vicissim omnes ad homines verbo
exemploque adducere studeat. Hoc sane efficietur prolatanda vera Concilii
renovatione quae, uti dixi, suum tamquam corpus visibile induit novis in
Ecclesiae legibus, quibus inspiciendis ac perpendendis operam vos hoc tempore
sedulam navavistis.
Hortor proinde vos ut, quod hic paucas per hebdomadas recte
quidem incepistis, deinceps continuetis legendo et investigando, meditando et
exercendo ex conscientia multiplex vestrum munus apud Tribunalia vel edam in
Seminariorum et Facultatum auditoriis apud alios legum ecclesialium discipulos.
Vobiscum egomet Spiritum Sanctum rogo ut Iuris peritis ac magistris vestri
similibus opituletur lumine suo et perpetuo christianae sapientiae dono.
Benevolentiam vero meam erga vos singulos gratumque animum de
testificatione fidelitatis in Ecclesiam confirmo impertiendo vobis amanter –
tum magistris tum discipulis – Apostolicam Benedictionem in Domino Iesu
Christo.
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana