|
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI
PP. II
AD CONSILIUM SECREATRIAE GENERALIS
SYNODI EPISCOPORUM
Fratres carissimi,
1. Antequam huic conventui finem imponamus, gratias
vobis omnibus agimus ex animo, quod hanc opportunitatem nobis dedistis
conveniendi atque colloquendi vobiscum de illo maximi ponderis argumento, quod
in superiore Synodi Coetu tam diligenter est pertractatum, nempe “ de
muneribus familiae christianae in mundo hodierno ”.
Revera, quantum momentum eadem quaestio habeat in
nostri temporis societate, vos nunc iterum testificamini, sicut et illo tempore
testati sunt ipsi Synodi Patres. Hoc praeterea inde confirmatur, quod plurimi
homines per orbem terrarum studiosissime secuti sunt opus Synodi etiam per
multiplicia instrumenta communicationis socialis, et quod ipsae Synodi
deliberationes a peritis ubique postmodum ponderatae sunt.
Similiter et vos hoc in congressu vestro altius
examinavistis conclusiones illas eiusdem Synodi, ut ditissimam significationem
earum percipere possetis eodemque tempore considerare quomodo in vitam Ecclesiae
introduci possint. Ad nos nunc tandem defertis fructus consultationum vestrarum,
de quibus dum gratum nostrum animum vobis declaramus, item confirmamus fore ut
nos illis utamur ad documentum hac de re conficiendum, sicuti iam die vicesimo
octavo mensis Decembris in sermone ante precationem “Angelus Domini”
praenuntiavimus.
2. Optabilem insuper nacti occasionem vestri
conventus, perpendistis etiam sententias et propositiones, quae de proximae
Synodi argumento transmissae sunt a Conferentiis Episcopalibus, vel a coetibus
Episcoporum ritus orientalis ac Romanae Curiae dicasteriis et ab Unione
Superiorum generalium. Eis itaque omnibus, qui tales propositiones maturo
consilio vobis commiserunt, et vobis quidem ipsis, qui eas acri sane iudicio
perspexistis, quam plurimas gratias referre cupimus.
Permagni profecto aestimamus regulas illas, secundum
quas vos hic scrutati estis varias opiniones de proximae Synodi argumento.
Etenim vobis sumpsistis tamquam iudicandi normas: primum, universalitatem
alicuius quaestionis quae scilicet totam Ecclesiam tangat et afficiat: deinde,
urgentiorem eius necessitatem; postremo, rationem utilitatemque ipsius tum
doctrinalem tum pastoralem.
De illis vero, quae nobis ita indicavistis, nos
vicissim deliberabimus: nam utilissima quidem ea nobis erunt ad statuendum
denique argumentum, quod in proxima Synodo tractetur.
3. Iam satis ex se patet – et superior haec Synodus,
in qua etiamnunc elaboravistis, persuadet – quantum momentum atque emolumentum
prae se ferat ad totius Ecclesiae vitam haec institutio, quae providentissimo
quodam Decessoris Nostri Pauli Sexti consilio est exorta, acceptis et absolutis
Concilii Vaticani votis. Per illam enim Ecclesiarum localium in orbe diffusarum
Episcopi afferunt ad Petrum experientias divitiasque vitae christianae in suis
dicionibus; et per illam quoque Petrus fratres confirmat in fide vereque et
efficaciter universali praesidet caritati.
Synodus proinde fit validissimum instrumentum illius
collegialitatis, quam Concilium Vaticanum II iustam in lucem posuit. Etenim “
sicut, statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium
apostolicum constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et
Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur ”.
Optantes igitur omnimode in Nostro obeundo ministerio
uti auxiliis, consiliis atque totius Episcopatus catholici votis, laetissimi
absolvere putamus voluntatem Decessoris Nostri Pauli VI, qui voluit ut per
Episcoporum Synodum, iisdem daretur facultas “ manifestiore efficacioreque
ratione participandi sollicitudinem nostram erga Ecclesiam universam ”.
In Eiusdem enim sententiam Nos consociamus, qua si “id
in utilitatem officio Nostro primatiali cedit quod ad Ecclesiae suae universae
commodum ministeriumque Christus Petro Apostolo atque post eum legitimis eius
successoribus in hac Romana Sede tradidit, non minus tamen in honorem vertitur
Collegii Episcoporum; quod hac de causa cum Romano Pontifice in universalis
Ecclesiae cura quodam modo consociatur”.
Igitur dum exoptamus nos et valde precamur, ut suum
munus pergat Synodus Episcoporum usque melius ac plenius explere, et ut maior
semper fiat haec reciproca et adiutrix opera inter principem Ecclesiae Sedem ac
particulares Ecclesias, singulis vobis benevolentissimi nos ex animo dilargimur
Apostolicam Benedictionem Nostram.
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
|